Hero and Leander

Document TypeModernised
CodeMus.0001.2

MVSAEI
DE HERONE ET LEANDRO


Dic,
Dea, occultorum testem lucernam amorum

et
nocturnum natatorem per mare vectarum nuptiarum

et
coitum tenebrosum quem non vidit immortalis Aurora,

et
Sestum et Abydum, ubi nuptiae nocturnae Herus,

5
natantemque
Leandrum simul et lucernam audio,

lucernam
annuntiantem nuntium Veneris,

Herus
nocte nubentis nuptias ornantem nuntium,

lucernam
amoris simulacrum, quam debuit aetherius Iuppiter

nocturnum
post officium ducere ad consortium astrorum

10
ac
ipsam appellasse sponsas ornantem stellam amorum

quoniam
fuit ministra amatoriarum curiarum

nuntiumque
servavit insomnium nuptiarum

antequam
molestus flatus flaret inimicus ventus

sed
eia mihi canenti unum concine finem

15
lucernae
extinctae, et pereuntis Leandri.

Sestus
erat, et Abydus e regione, prope mare

vicinae
sunt urbes. Cupido autem arcum tendens

ambabus
urbibus unam commisit sagittam

iuvenem
urens, et virginem: nomen vero eorum

20
suavisque
Leander erat, et virgo Hero.

Haec
quidem Sestum habitabat, ille vero oppidum Abydi

ambarum
urbium perpulchrae stellae ambo.

Similes
inter-se. Tu vero, si quando illac transibis,

quaere
mihi quandam turrim ubi, quondam Sestias Hero

{l:25}
stabat
lucernam habens, et dux-erat Leandro.

Quaere
et antiquae marisonum fretum Abydi

adhuc
deflens mortem et amorem Leandri.

Verum
unde Leander in Abydo domos habitans

Herus
ad amorem venit amore vero devinxit et ipsam?

30
Hero
gratiosa generosum sanguinem sortita

Veneris
erat sacerdos cum nuptiarum vero imperita esset

turrim
a parentibus apud vicinum habitabat mare,

altera
Venus regina; castitate vero et pudore

nunquam
collectarum commercio usa est mulierum,

35
neque
tripudium gratiarum audivit iuvenilis aetatis,

livorem
evitans invidum mulierum;

nam
ob pulchritudinem invidae sunt feminae;

sed
semper Cytheream placans Venerem

saepe
etiam Cupidinem conciliabat libamentis

40
matre
cum coelesti, flammeam tremens pharetram.

Sed
neque sic evitavit ignitas sagittas.

Iamque
Venereum populare venit festum,

quod
Sesti celebrant Adonidi et Veneri,

catervatimque
festinabant ad sacrum diem ire,

45
quotquot
habitabant mari-circumdatarum extrema insularum,

hi
quidem ab Haemonia, hi vero maritima a Cypro:

neque
mulier ulla remansit in oppidis Cytherorum,

non
Libani odoriferi in summitatibus saltans.

non
Phrygiae incola, non vicinae civis Abydi,

50
neque
ullus iuvenis amator virginum certe enim illi

semper
secuti, ubi fama est festi,

non
tantum immortalium adferre
festinant sacrificia,

quantum
aggregatarum ob pulchritudines virginum

verum
deae per aedem incessit virgo Hero

55
splendorem
gratum emittens facie,

qualis
alba genas oriens luna.

Summi
vero nivearum rubebant circuli genarum,

ut
rosa ex thecis bicolor: certe diceres,

Herus
ex membris rosarum pratum apparere:

60
colore
enim membrorum rubebat; euntis vero

etiam
rosae candidae indutae tunica sub talis splendebant puellae,

multae
vero ex membris Gratiae fluebant. Sed antiqui

treis
gratias mentiti sunt esse alteruter vero Herus

oculus
ridens centum gratiis pullulabat

65
profecto
sacerdotem dignam nacta est Venus

sic
ea quidem plurimum antecellens feminas

Veneris
sacerdotissa nova apparebat Venus.

Subiit
autem iuvenum teneras mentes, neque ullus vir

erat,
qui non adfectaret
habere coniugem Heronem.

70
Illa
autem, bene-fundatam
quacunque per aede vagabatur,

sequentem
mentem habebat et oculos et percordia virorum.

Atque
aliquis inter iuvenes admiratus est dixit verbum:

et
Sparten accessi, Lacedaemonis vidi urbem,

ubi
laborem et certamen audimus pulchritudinum: 

75
talem
autem nondum vidi puellam prudentemque teneramque:

forte
Venus habet Gratiarum unam iuvenum.

Intuens
defessus sum, satietatem autem non inveni aspiciendi.

Illico
moriar, cubilia ubi conscenderim Herus:

non
ego in coelo cupio
deus esse

80
nostram
uxorem habens domi Hero.

Si
autem mihi non licet tuam sacerdotem tractare,

talem
mihi, Cytherea, puellam uxorem praebas.

Talia
iuvenum quisque locutus est: undique alius

vulnus
caelans insanivit pulchritudine puellae.

85
Gravia
passe Leander, tu autem, ut vidisti inclytam puellam,

nolebas
occultis consumere mentem stimulis,

sed
ardentibus domitus inopinato sagittis

nolebas
vivere perpulchrae expers Heronis.

Simula
in oculorum radiis crescebat fax amorum

90
et
cor fervebat invicti ignis impetus.

Pulchritudo
enim celebris immaculate feminae

acutior
hominibus est veloce sagitta:

oculos
vero via est; ab oculi ictibus

vulnus
delabitur, et in praecordia viri viat.

95
Cepit
autem ipsum tunc stupor, impudentia, tremor, pudor:

tremuit
quidem corde pudor vero ipsum tenebat captum,

obstupuit
vero pulchritudinem optimam amor vero ademit pudorem,

audacter
autem ob amorem impudentiam adfectans

tacite
pedibus incedebat, et contra stetit puellam.

100
Oblique
vero intuens dolosos torquebat oculos,

nutibus
mutis devians mentem puellae.

Ipsa
vero, ut sensit amorem dolosum Leandri,

gavisa
est ob gratias suas tacite vero et ipsa

saepe
gratam suam deiecit faciem,

105
nutibus
occultis innuens Leandro,

et
rursus extulit. Ille vero intus animo gaudebat,

quod
amorem sensit, et non reuit puella

Dum
igitur Leander quaerebat occultam horam,

lucem
contrahens descendit ad occasum aurora,

110
e
regione autem adparuit umbrosa vespere stella

sed
ipse audacter adibat prope puellam,

ut
vidit atratas insurgentes tenebras:

tacite
quidem stringens roseos digitos puellae,

ex
imo suspirabat vehementer; illa vero silentio,

115
tanquam
irascens, roseam retraxit manum.

Ut
vero amatae sensit instabiles nutus puellae.

Audacter
manu variam traxit vestem

ultima
venerandi ducens ad penetralia templi.

Pigre
autem pedibus sequebatur virgo Hero,

120
tanquam
nolens, talemque emisit vocem

femineis
verbis minans Leandro:

Hospes,
quid insanis? Quid me infelix virginem thrais?

Alia
ito via, meamque dimitte vestem.

Iram
meorum evita locupletum parentum.

125
Veneris
non te decet deae sacerdotem sollicitare;

virginis
ad lectum difficile est ire.

Talia
minata est convenientia virginibus.

Feminearum
autem Leander ubi audivit furorem minarum,

sensit
persuasarum signa virginum.

130
Et
enim cum iuvenibus minantur feminae,

venerearum
consuetudinum per-se nuntiae sunt minae.

Virginis
autem beneolens boni coloris collum osculatus

tale
verbum ait amoris ictus stimulo:

Venus
cara post Venerem, Minerva post Minervam,

135
non
enim terrestribus aequalem voco te mulieribus,

sed
te filiabus Iovis Saturnii assimilo;

beatus
qui te plantavit, et beata quae peperit mater,

venter
qui te enixus est, felicissimus. Sed preces

nostras
exaudi, amorisque miseresce necessitatis.

140
Veneris
ut sacerdos exerce Veneris opera.

Virginem
non decet administrare Veneri,

virginibus
Venus non gaudet: si vero volueris

instituta
deae desideranda et cerimonias fidas discere,

sunt
nuptiae et lecti. Tu autem, si amas Venerem,

145
mulcentium
mentem ama suavem legem amorum,

tuumque
servum me accipe, et, si volueris, coniugem,

quem
tibi Cupido venatus est suis sagittis assecutus.

Sicut
audacem Herculem auri virga Mercurius

servitum
duxit Iardanen ad puellam (1. Omphalen).

150
Tibi
vero me Venus misit, et non sapiens attulit Mercurius.

Virgo
non te latet ex Arcadia Atalanta,

quae
olim Milanionis amantis fugit lectum,1

virginitatem
curans; irata autem Venere,

quem
prius non amavit, in corde posuit toto

155
persuadere
et tu, cara, ne Veneri iram excites.

Sic
fatus persuasit recusantis mentem puellae,

animum
amoriperis errare faciens verbis.

Virgo
autem muta in terram fixit aspectum,

pudore
rubefactam abscondens genam,

160
et
terrae rasit summitatem in vestigiis, cum pudore autem

saepe
circa humeros suam contraxit vestem.

Persuasionis
enim haec omnia praenuntia; virginis autem

persuasae
ad lectum promissio est silentium.

Iam
et suavamarum suscepit stimulum amorum,

165
urebatur
autem cor dulci igne virgo Hero,

pulchritudineque
suavis stupescebat Leandri.

Dum
igitur ad terram habebat (scilicet nox) inclinatam caliginem,

tunc
et Leander amore furente vultu

non
laborabat videns tenerum collum virginis.

170
Sed
vero Leandro suavem emisit vocem

verecundiae
madidum ruborem stillans a facie:

Hospes,
tuis verbis forsan et cautem moveres.

Quis
te variorum verborum docuit vias?

Hei
mihi! Quis te duxit meam ad patriam terram?

175
Haec
autem omnia frustra locutus es: quomodo enim, vagus

hospes
cum sis, et infidus, meo amori miscearis?

Manifeste
non possumus nuptiis legitimis coniungi

non
enim meis parentibus placet, si autem voles

ut
hospes profugus mea in patria manere,

180
non
potes tenebrosam abscondere Venerem.

Lingua
in hominum amica convicii, in silentio autem

opus
quod perficit aliquis in triviis audiit.

Dic
vero, ne celes, tuum nomen et tuam patriam.

Non
enim meum te lateat: mihi nomen inclytum Hero.

185
Turris
autem circumsona mea domus altissima

qua
inhabitans cum ancilla quadam sola

sestiensem
ante urbem supra profundas undas

vicinum
mare habeo invisis consiliis parentum.

Neque
me prope vicinae sunt coaetaneae, neque choreae

190
iuuvenum
adsunt, semper autem nocte et die

ex
mari ventoso insonat auribus sonitus.

Sic
fata roseam sub veste celabat genam

rursus
pudore affecta, sua autem increpabat dicta.

Leander
autem amoris percussus acuto stimulo

195
cogitabat,
quomodo amoris exerceret certamen-

Virum
enim varius-consiliis Amor sagittis domat

et
rursus viri vulnus medicatur, quibus autem dominatur.

ipse
omni-domitor consultor est mortalibus.

Ipse
etiam amanti auxiliatus est Leandro.

200
Tandem
autem ingemens excogitatum dixit verbum:

Virgo,
tuum propter amorem etiam asperam undam transibo,

si
igni ferveat et innavigabilis erit aqua.

Non
timeo gravem undam tuum adiens cubile,

non
fremitum resonantem gravisoni maris.

205
Sed
semper per noctem portatus madidus maritus

navigabo
Hellespontum valde fluentem. Non longe enim

contra
tuam urbem oppidum Abydi

tantum
mihi unam lucernam ab excelsa tua turri

e
regione ostende ut intuens

210
sim
navis Amoris habens tuum stellam lychnum.

Atque
ipsum aspiciens ne videam occidentem Booten,

nec
asperum Orionem, ac immadidam tractionem currus

patriae
obviae ad dulcem portum venirem.

Sed,
cara, cave perflantes ventos,

215
ne
ipsum extinguant, et statim animam perdam,

lychnum,
meae vitae luciferum ducem.

Si
vere autem vis meum nomen et tu scire,

nomen
mihi Leander, bene comptae coniunx Herus.

Sic
quidem clandestinis nuptiis componebant misceri,

220
et
nocturnam amicitiam et nuntium nuptiarum

lucernae
testimoniis pacti sunt servare

illa
quidem lucem extendere, hic autem undas longas transire.

Pernoctationes
autem executi vigilum nuptiarum

a
se inviti separati sunt necessitate,

225
haec
quidem suam ad turrim, hic autem obscuram per noctem,

ne
quid erraret, iaciens signa turris

navigabat
profundi fundamenti ad latum populum Abydi.

Totamque
noctem coniugum clandestina desiderantes certamina

saepe
optarunt venire cubiculum ornantem noctem.

230
Iam
atrata cucurrit noctis caligo,

viris
somnum adferens,
et non amanti Leandro;

sed
multifremi apud littora maris

nuntium
expectabat lucentium nuptiarum,

testimonium
lucernae lugubris expectans

235
lectique
clandestini procul speculantem nuntium.

Ut
vero vidit nigrae obscuram noctis caliginem

Hero,
lucernam ostendit: accensa vero lucerna

animum
Cupido exussit festinantis Leandri;

lucerna
ardente coardebat: apud vero mare

240
insanarum
undarum multisonum fremitum audiens

tremebat
quidem primum, postea autem audaciam excitans

talibus
adloquebatur consolans mentem verbis:

Gravis
Amor et mare implacabile: sed maris

est
aqua, verum Amoris me urit intestinus ignis.

245
Assume
ignem, cor, ne time effusam aquam,

Ades
mihi in amorem; cur fluctus curas?

Ignoras
quod Venus nata est e mari?

Et
dominatur ponto et nostris doloribus?

Sic
fatus membra amabilia exuit vestem

250
ambabus
manibus suoque adstrinxit capiti,

littoreque
exiluit corpusque deiecit in mare.

Splendentemque
festinabat semper adversus lucernam

ipse
remex, ipse classis, ipse sibi navis.

Hero
autem alta lucifera super turri,

255
perniciosis
auris undecunque spiraret ventus,

veste
saepe lucernam tegebat, donec Sesti

multum
fatigatus Leander ivit ad portuosum littus.

Et
ipsum suam ad turrim adduxit, ex ianuis vero

sponsum
anhelantem complexa silentio,

260
spumeas
ex capillis guttas adhuc stillantem maris,

duxit
sponsam ornantis ad penetralia virginalis cubiculi,

et
corpus totum abstersit, corpusque unxit oleo

bene
olenti, roseo, et mare olentem exstinxit odorem.

Adhuc
autem anhelantem alte stratis in lectis

265
sponsum
circumfusa blanda emisit verba:

Sponse,
multum laborasti quae non passus est sponsus alius;

sponse,
multum laborasti, satis tibi est salsa aqua

fetorque
piscosus frementis maris:

huc
tuos sudores mei impone sinibus.

270
Sic
illa haec locuta est ;ille vero statim soluit zonam,

et
leges inierunt benevolae Veneris.

Erant
nuptiae, sed sine choreis ; erat lectus, sed sine hymnis;

non
coniugium sacrum, quisquam laudavit poeta;

non
taedarum illuminabat lux cubicularium lectum;

275
neque
peragili quisquam insiluit chorea,

non
hymenaeum cantavit pater et veneranda mater;

sed
lectum sternens perficientibus nuptias in horis

silentium
thalamum fixit, sponsum vero ornavit Caligo,

et
nuptiae rrant longe a canendis hymenaeis.

280
Nox
quidem erat illis nuptiarum ornatrix, nunquam Aurora

sponsum
vidit Leandrum valde notis in lectis:

navigabat
autem e regione positi rursus ad populum Abydi

nocturnos
insatiabilis adhuc spirans hymenaeos:

ast
Hero longa induta veste, suos latens parentes

285
virgo
diurna, nocturna mulier: utrique autem

saepe
optarunt, descendere ad occasum auroram.

Sic
hi quidem amoris abscondentes vim

occulta
delectabantur inter se Venere.

Sed
parvum vixerunt in tempus neque diu

290
invicem
potiti sunt multivagis nuptiis.

Sed
quando pruinosae venit hyemis hora

horrendas
commovens multarum vortiginum procellas,

profunditatesque
infirmas et madida fundamenta maris

hiemales
spirantes verberabant venti

295
nimbo
percutientes totum mare: vapulante autem

iam
navem nigram fregit bifida terra

hiemale
et infidum effugiens mare nauta.

Sed
non hiemalis te timor coercebat maris,

fortanime
Leander: nuntius sed te turris,

300
consuetam
significans lucem nuptiarum,

furentis
te impulit securum maris,

crudelis
et perfidus. Debebat autem infelix Hero

hieme
instante manere sine Leandro

non
amplius accendens indicem stellam lectorum.

305
Sed
amor et fatum cogebat; allecta autem

parcarum
ostendebat, non amplius facem Amorum.

Nox
erat, cum maxime spiranteis ventos,

hiemalibus
flatibus iaculantes venti,

collecti
irruunt in littus maris.

310
Tunc Leander consuetae spe sponsae

valde
sonantium ferebatur marinarum nuptiarum.

Iam
ab unda volvebatur, accumulabatur vero aqua;

aetheri
miscebatur mare; concitata est undique terra

pugnantibus
ventis, Zephyro autem contraspirabat Eurus.

315
et
Notus in Boream magnas immisit minas;

et
fragor fuit inevitabilis valdi fremi maris.

Gravia
autem passus Leander implacabilibus littoribus

saepe
quidem precabatur aequoream Venerem,

saepe
autem et ipsum regem Neptunum maris;

320
Atthaeae
non Boream immemorem relinquit nymphae:

sed
ei nullus auxiliatus est, Amor autem non coercuit Fata.

Undique
autem accumulati male obvio fluctus impetu

contritus
ferebatur, pedum autem eius deficit vigor,

et
vis fuit immobilis inquietarum manuum.

325
Multa
autem spontanea effusio fluebat in guttur,

et
potum inutilem indomabilis potavit maris

et
iam lucernam infidam exstinxit amarus ventus,

et
animam et amorem deflendi Leandri.

Cum
adhuc autem dirigeret iter vigilibus oculis

330
stabat
fluctuans miseris curis.

Venit
autem Aurora
et non vidit sponsum Hero.

Circunquaque
oculum dirigebat in lata dorsa maris

sicubi
videret errantem suum maritum,

lucerna
extincta.
Apud
fundamentum turris

335
dilaniatum
scopulis ut vidit mortuum maritum,

variam
scindens circa pectora tunicam

cum
strepitu praeceps ab alta deturbata est turri.

Atque
Hero mortua est ob mortuum maritum:

suique
potiti sunt et in ultima pernicie.


FINIS.


1 Antipatri.

Hic est Leandri tranatus, hoc est ponti

fretum, non soli amanti grave.

Haec Herus antiquae domicilia, hae turris

reliquiae, proditrix hic pendebat lucerna.

Communeque ambos hoc habet sepulchrum, nunc quoque

de illo invido conquerentes vento.

Clamabat tumidis audax Leander in undis,

“Parcite dum propero, mergite dum redeo”.

ToC