Soph.0001_Modernised

Document TypeModernised
CodeSoph.0001
PrinterJohn Wolfe
Typeprint
Year1581
PlaceLondon
Other editions:
  • diplomatic
  • semi-diplomatic

Sophoclis Antigone, interprete Thoma Watsono, iuris utriusque studioso. Huic adduntur pompae quaedam, ex singulis tragoediae actis deriuatae, et post eas, totidem themata sententiis refertissima; eodem Thoma Watsono auctore. Londini, excudebat Iohannes Wolfius, 1581.

 

 

Nobilissimo proceri claroque multis nominibus Philippo Howardo comiti Arundeliae Thomas Watsonus solidam foelicitatem precatur.

Nobilibus praediuis auis, uirtutibus aucte,

  dotibus Aoniis nobilitate comes,

accipe tantilli iuuenilia carmina uatis,

  et multi modicum uolue laboris opus.

Nec mea Callimachi, neque Coi Musa Philaetae est. 

  Quodque ferat, uulpis nil nisi tegmen habet. 

Sed curant hominum mentes, non munera diui:

  ergo age, coelitibus par, imitare deos.

Quid si mendosus fuerit meus iste libellus?

  Quid si neglecto carmine culpa subest? 

Candida et atra suo perlustrat Cynthia uultu:

  Phoebus adit radiis candida et atra suis.

Vestraque consueto capiet clementia uultu,

  Quae sunt in uersu candida et atra meo.

Marsiae, Arachnae, Iri, Smyntheus, Tritonia, Croesus,

  cantus, fila, stipem postulat, optat, amat;

cantus, fila, stipem, Smyntheus, Tritonia, Croesus 

  nec dedignatur, musicus, alma, potens.

tuque minora meis (recinit si uera popellus)

  carmina carminibus muneris instar habes.

Atque ego non tanti primaeuos duco poetas,

  ut nihil in nostris laudibus esse uelim.

Forsitan et Phoebo, fecique uolente Minerua,

  unde meo partus Marte triumphus eat.

Tu bene si censes, ego te censore beatus

  apponam stimulos uiribus ipse meis,

et faciam laetus quod multi saepe rogarunt,

  plura ut sub praeli pondere scripta crepent.

Ipse licet Momus uano submurmuret ore,

  inuidus et piceo Zoilus ungue premat:

iudicii censura tui superabit utrumque

  et capiti ponet laura serta meo. 

Inde satis foelix, dicar tuus esse poeta,

  et famulus fieri cum Ganymede Iouis.

Scilicet hoc olim coepi sperare lucellum,

  dum studiis totus tempora prima dedi:

dumque procul patria lustrum mediumque peregi, 

  discere diuersis aedere uerba sonis.

Tum satis Italiae linguas moresque notabam;

  et linguam et mores, Gallia docta tuos.

Vt potui, colui Musas quocunque ferebar,

  carus et imprimis Iustinianus erat.

Saepe sed inuitam turbauit Pallada Mauors,

  saepe meo studio bella fuere morae.

Castra tamen fugi, nisi quae Phoebeia castra

  cum Musis Carites continuere pias.

Bartole, magnus eras, neque circumferre licebat,

  nec legum nodos, Balde diserte tuos;

arripui Sophoclem, docui mitescere Musas,

  e Graecis pepigi metra Latina modis.

Taliter absumens turbatas utilis horas,

  Antigonen docui uerba Latina loqui.

Momenti res magna, meis quoque uiribus impar,

  ni daret ipsa mihi sedula Pallas opem.

Tandem opus exactum uolui lacerare, uel igni

  tradere, quod Latio Graecia maior erat.

Plurima sed uetuit prudentum turba uirorum,

  me simul eulogiis concelebrare suis.

Inde rudis iterum coepi limare camoenas,

  et magis intenta consolidare manu.

Tum quaerendus erat mihi qui patronus adesset,

  et mea qui tegeret numine scripta suo;

qui Phoebo carus, Musis qui carus alumnus

  esset, et Aonii fontis amaret aquas;

qui claris ortus proauis, pietatis amicus

  esset, et ipsius candida cura Iouis;

tu quia talis eras, et mascula gloria regni, 

  supplice Maecenas uoce uocandus eras. 

Ergo tantilli non aspernare clientis,

  quod tua iam uirtus sola poposcit, opus.  

Fabula trita, olim murem fecisse, leoni

  quod satis acceptum, quodque salubre fuit.

Quamuis indignus, quamuis ignotus adesset,

  sumpsit ab infirmo paupere Pyrrhus aquam.

Sic mihi sit facilis cultura potentis amici,

  sim licet ignotus nec meruisse queam.

Velle meum pro posse datur, pro munere carmen, 

  et cupit Antigone carior esse tibi.

Carior esse tibi sperat, quam cara Creonti,

  quam fuerit patrio uel peramata solo.

Iamque reuiuiscens, et Musis ducta Latinis

  huc uenit, et Thebis amplius esse timet.

Mira tibi referet, si uis miracula nosse:

  atque pium faceret, ni pius ante fores.

Illicitam legem timidis mordebit iambis;

  fascibus impauido proferet ore deos;

tum quid sit pulcrum, quid turpe, quid utile, quid non,

  dicet: et imperii quam sit amarus amor;

quam noceat ueri monitus contemnere uatis:

  quam uertat celerem sors malesana rotam;

principis et placitum quam pendula turba sequatur; 

  et quanti faciant caetera membra caput.

Haec, et plura tuis plane praefiget ocellis

  Antigone, studio docta docere meo.

Viue, uale, generose comes. Quot saecula ceruus 

  uiuit, tot foelix saecula uiue, uale.

Vestri honoris obseruantissimus, Thomas Watsonus Londinensis

 

 

Versus aliquot descripti ex epistola quadam ad Thomam Watsonum data, dum esset Lutetiae, ut uaria sua poemata in lucem exponeret

Si nostrae tecum preculae, Watsone, ualerent,

  non tua tot cartis scrina plena forent:

sub praelo tua Musa foret, lucemque uiderent

  iudice quae Phaebo candido metra facis.

Atque ego si quicquam sapio nouique Helicona,

  carminis ille tui est ex Helicone liquor.

Classica siue canis teneros seu dicis amores,

  Mars tumido, tenui carmine gestit Amor.

Tuscanus Petrarca tuo stat carmine diues:

  mundo utinam feret notior ille labor.

Plebs ignara licet Phaebeae frondis honores

  negligat, et quicquid clarius esse potest:

tu tamen a doctis doctus dicere poeta,

  inque suo precio nobile carmen erit.

Praesertim Antigonen uel Zoilus ipse probabit,

  ad praelum duci si paciaris opus.

Ergo tuum celebris portet super aethera nomen

  fama, nec in tenebris amplius esse sinat.

Nam licet es iuuenis, tamen haud iuuenilia pangis:

  et uena polles ingenioque bono.

Ah pudet ulterius iuuenum ladare senili

  carmine, quod nostro carmine maior eas.

Eia age, percolito dulces ante omnia Musas:

  utilis ille labor, dulcis et ille labor.

Sed Venus irata est, dum celas carmine amoris:

  Phaebus et ipse dolet, dum sua dona tegis.

Si semper Danaen tenuisset ahaenea turris,

  aurea non essent pondera nota Iouis.

Stephanus Broelmannus Agrippinensis, poeta

 

 

Τὸ τῆς Ἀντιγόνης σοφοκλείας, μεταφρασθείσης ὑπὸ Θωμᾶ Οὐατσώνου ἐκ τῆς ἑλληνικῆς ἒις τὴν ρωμαικὴν γλῶσσαν ἐγκώμιον, ὑπ᾿ Ἰωάννου Κώκου ἡρωικῶ Τριακαιδεκαστίῳ ἐκπεπενονημένον

῾Ως φάος ἡελίοιο τὰ ἄστρα μὲν ἄλλ᾿ ἐπιβαίνει,

καὶ τραγικῶν οὕτω πολὺ φέρτερὸς ἐστι Σοφοκλῆς.

῾Ωστε Οὐατσώνου πόνος ἄξιος ἐστὶν ἐπαίνου,

ὅς γε καὶ Ἀντιγόνην Σοφοκλοῦς ἐδίδαξε λαλῆσαι,

τῷ λόγῳ ἡμετέρῳ, χαρίτων τοι τ᾿ ἄγλαα δῶρα,

τὴν μὲν ἕην, Μουσῶν τε τὰ ἁβρὰ περ οὔατα θέλγειν.

Ἀντὶ ὅτων αἰνεῖτε θεὸν ὂς ἔδωκε Βριτάννοις

τόνδε νέον, τέχνης πρῶτον τοίησδε διδακτήν.

Ὡς καλῶς ἦρξ᾿ οὖν, ὅυτω καὶ τ᾿ ἔργα τελῆσαι

αὐτῷ μὲν δοίη θεὸς, ὅσπερ ὑπέρτατα ναίει

δώματα, καὶ ἄνδρων ἵλεως τὸ πρᾶγμα κυβερνᾷ:

οὐ γὰρ τοῦτο μόνον τὸ δρᾶμα μὲν ἐργοπόνησε,

ἀλλὰ ἕοις ἐτερ’ ἐργάσει πάμπολλα βροτοῖσι.

 

 

Ad Lectorem

Ergo non solae laudem meruere Mycenae

  carminis, et tripodem mentis Apolliniae.

Fas quoque diuisis famam sperare Britannis,

  frigida ubi tardus plaustra Bootes agit.

Fabula, quam fecit sublimi digna cothurno

  Graecia, fit Latium, parque in utraque decus.

Musa Sophocleas Watsoni imitata camoenas

  Ismeniden Latio reddidit ore loqui.

Lector amice, pudet carum laudare sodalem:

  tu supple nostrae crimen amicitiae. 

Philippus Harrisonus, iuris utriusque licentiatus.

 

 

In Thomae Watsoni Antigonen

Si sua Romano spatiari carmina campo

  iam uiuus Sophocles optaret:

te cuperet, Watsone, dari, Phoebo unica cura,

  qui Sophoclem faceres Romanum.

“O magnam, si uera”, inquit turba inuida, “laudem,

  At iuueni has contingere dotes?”.

Quid uetat? Et minime mentitae laudis apertum

  haec erit Antigone argumentum:

quae, si Graeca fuit Sophocleo digna cothurno,

  prodit non indigna Latina.

Franciscus Yomans

 

 

Dum parat Antigone Polynicis funera fratris,

  uirginis aspergit sanguine busta Creon.

Exhibet haec Graio Sophocles spectanda cothurno:

  non satis ast Graia fabula uoce placet.

Ne senis ergo foret Sophoclis labor irritus, ecce 

  Watsoni est Latio Musa legenda sono.

O utinam tam posse mihi quam uelle daretur,

  euehere exuuias plenius ore tuas.

Christoforus Atkinsonus Medicus.

 

 

Ad Thomam Watsonum

De sua Sophoclea Antigone

Antigonem laudare tuam, Watsone, uolenti

  aspice quae dubiae sit mihi causa morae.

Cogito cui laudem, ne frustra denique laudem:

  nam non lecturo Laus erit omnis iners.

Vanius at multo fuerit laudare legenti,

  ut potior multo est ars tua laude mea.

Ergo ego non laudem, quod non laudare scelus sit?

  Absit: erit scelere hoc crimen, inane, minus.

Hanc si nemo legat, nulli laus nostra molesta est:

  si sua sufficiat laus, mea nulla nocet.

Antigone laudes, laudes natura meretur

  praefatrix, laudes addita pompa suas.

Antigones tecum Sophocles partitur honores,

  integra sunt laudis posteria tuae.

Et mea si quod habet iuuenilis opinio pondus,

  qui tua non laudat, deteriora dabit.

C. Downhalus

 

 

In Thomae Watsoni Antigonen

Anne Sophocleo genio fas laude litare?

  Fas est ture Deo, laude litare uiro.

Tum, Watsone, tibi uictura laude litandum:

  laus tua sitque tibi quod sua tura Ioui.

Namque Sophocleus genius tibi mente receptus

  insidet, Ausonium seque subinde stupet.

Antigonem quicunque legit, sic iudicat; illam

  qui leget, relegit; quique relegit amat.

Vnus in alterutro genius sic eminet, uno

  alterutro, tragicis unus uterque modis.

Perculit ille suis numeris orchestra Pelasgum,

  tu pompis Latiis nostra theatra quatis.

Verba illi Graeco, uernant tibi flore latino,

  uenaque dicendi diues utrique fluit.

Sed tibi quid laudes uena de paupere promo?

  Sic solem furnis irradiare paro.

En uictura comas Phaebi tibi laurus obumbret:

  et decus hoc minus est, quam meruisse decus.

Gulielmus Camden

 

 

Vita Sophoclis ex Suida

Sophocles Sophili filius, Colonaeus, Athaeniensis, poeta tragicus, natus est circiter septuagesimam tertiam Olympiadem. Vt Socrate maior natu sit annis xuii. Hic primus tribus usus est actoribus: ideoque appellebatur τριταγωνιστής. Primum etiam chorum introduxit ex iuuenibus quindecim constitutum, quum antea solum ex duodecim fuisset. Appellatus est autem apis propter eloquii dulcedinem. Ipse etiam incepit oppositis eiusdem argumenti fabulis certare. Scripsit etiam elegia, ac paeanas, solutamque orationem: in qua de choro aduersus Thespin ac Chaerilum certauit. Filios autem habuit, Iophontem, Leosthenem, Aristonem, Stephanum, et Menecliden. Mortuus est post Euripidis obitum, anno sexto. Porro fabulas docuit 123. Et, ut quidam ferunt, multo etiam plures. Victorias autem retulit uiginti tres.

 

 

Argumentum Antigones,

per Thomam Watsonum

Polynicen a fratre singulari certamine interemptum, Creoninhumatum proiiciens, edicit ne quis eum sepultura afficiat, mortem sepelienti paenam minitatus. Illum germana soror Antigone sepelire aggressa est, et clam custodibus ex puluere tumulum ingessit. Custodibus mortem Creon minitatur, nisi sepulturae auctorem deprehensum darent. Illi puluerem congestum amouentes in speculis adhuc excubabant. Accedens Antigone, et nudatum cadauer inueniens, eiulatu se ipsam indicat: quam a custodibus traditam Creon condemnat, uiuamque; effosso monumento includi iubet. Ob haec Haemon Craeontis filius, qui uirginem sibi desponderat, se ipsum iuxta puellam suspendio pereuntem gladio trucidat: cuius interitum grauiter et acerbe ferens Creontis coniux Eurydice, se ipsam interficit. Postremo Creon filii et uxoris fata miseranda luget.

 

 

Natura argumentum fabulae

Hic iterum retexit iambico trimetro.

Thoma Watsono auctore

Natura mundi domina sublimis uocor,

uitaeque rectrix integrae, et rerum parens;

uigent et extant omnia officio meo:

impia nouercam monstra me solam sciunt.

Foecunda frugum terra, uentosum mare,

flammantis aethrae circuli, et geminus polus,

uirtute pendent, eminent, durant mea:

immota cedo nemini, sum aequa omnibus;

nil, si reluctem, prorsus ex uoto cadit.

Pictura uultus saepe mentitur meos:

sequiturque, sed non assequi quicquam ualet,

sua colores arte qui pingit meos.

Sum Aequi columna, iuris et legum basis:

uis esse foelix? Viue Natura duce.

Tanta est potestas nostra. sed spernor tamen,

measque leges plurimi frangunt mali:

periit sacratum iuris humani decus,

pietas, pudorque, ac exulat mundo fides.

Thebana quoties ista iam nostrum domus

exosa numen, debitas paenas dedit?

Quod praemonenti non mihi fecit malum?

Hic, cui pedalis nomen adiecet tumor,

Rex Oedipus, quae monstra saeuus protulit?

Suum necauit stipite infausto patrem?

Nefasque maius fecit, effari pudet:

inuisa proles iunxit incaestos toros

cum matre; diro miscuit caedem stupro;

quod bruta abhorrent, fecit et fratres sibi.

Impunis autem iura non laesit mea.

Animus remordens impias in se manus

intulit, et oculos dextera euulsit truces.

Erratque pulsus iam procul patria sua,

comitantur illum mors, tremor, tabes dolor.

Genetrix et uxor hinc mariti et filii

percussa dira clade, naturae suae

inuidit, arcto strinxit et laqueo gulam.

Posthaec paternum ad filios sceptrum uenit,

foedusque firmant, regni ut obseruent uices,

sibique cedant mutuo: sed, proh nefas,

statim soluta est foederis pacti fides.

Nam iure pacto primus accepto negat

cedere. Meum ius temnit (at fratrum fides

quam rara?), regnat nobilis periurio.

At regna repetens frater, et sceptum patris,

exiliaque aegre dura Polynices ferens,

in arma populos Graeciae cunctos mouet;

ferox ruinam patriae ferro struit,

Deos Penates igne funesto petit,

ius omne frangens, hostis infestus sibi,

laeditque regnum quod sibi quaerit dari.

Sed mox scelestas inuicem armati manus

uulneribus ambo mutuis caesi cadunt.

Iamque insepultus alter, eiectus feris,

fit praeda canibus, uulturi obscaeno, et lupis.

quin scelera uel adhuc ista molitur domus:

(sola futura scire concessum est mihi)

prodibit, en iam tristis Antigone, et dolens

nondum sepultum; puluere iniecto teget

animosa fratrem, uicta et affecto pio,

idem rogabit iuncta ut efficiat soror.

Sed misera nondum cernit, affectum rudem

debere patriae legibus locum dare.

Mox ergo regis iussa perfringens palam

inclusa tumulo saxeo paenas dabit.

Creonque porro sceptra crudelis tenens

dum uult remitti iure de summo nihil,

sed usque durus mente in incepta manet,

nec sanguinis, nec liberum, nec coniugis,

nec uatis aequum praedicantis publice,

nec ciuitatis curam habens, iras meas

sentiet acerbas. Namque luctu flebili

replebo, et omnem clade confundam domum.

Nati uidebit funera et sponsae simul:

namque hic puellae, ast illa fato filii

percussa, uterque sanguinem perdent suum.

Senex misellam uitam in aerumnis aget.

Vos ergo famuli, discite ex tantis malis

quam sit salubre iura Naturae sequi.

Inuita si sim, rite procedet nihil.

Argumenti finis

 

Scena huius fabulae costituitur Thebis Boeoticis. Et scribunt aliqui, Sophoclem Sami praefecturam adeptum, quod Antigonen optime docuisset. In scenam uero bis et tricies relata et acta est.

Personae

Antigone

Ismene

Chorus senum Thebanorum

Creon rex Thebarum.

Nuntius unus ex custodibus cadaueris

Haemon filius Creontis

Tyresias augur, seu Thebanorum, uates

Eurydice uxor Creontis

Famulus.

 

 

Sophoclis Antigone

 

Thoma Watsono Interprete

Praefatur autem Antigone.

ANTIGONE

O stirpe eadem Ismena, germanum caput,

superatne nunc ex Oedipi quicquam malis

quod non adhuc effudit in nos Iuppiter?

Nil nec doloris, nec calamitatis capax,

nec turpe, nec nota est inustum infamiae

quod non ego utriusque conspexi malis.

Nunc ciuibus, sic fama, regno qui praeest

hoc uniuersis nuper edictum tulit.

Nostine quodnam edocta? Num, quae ab hostibus

nefanda amicis accidunt, nescis mala? 

ISMENE

Sermo de amicis nulla, Antigone, mihi

nec laetus accessit nec ingratus, duae

ex quo sumus duobus orbae fratribus

una die manu peremptis mutua.

Post nocte in hac fractas Achiuum copias

quae contigerunt, ipsa sum rudis, magis

miserone sint res, an bono positae statu.

ANTIGONE

Istuc satis cognoui, et e porta pedem

hac gratia tecum extuli, ut sola audias.

ISMENE

Quid est? Aliquid agitata pruris eloqui.

ANTIGONE

En fratribus dirus Creon tumulum inuidet:

huic honorem, at alteri probrum intulit.

Namque Eteoclem, ut praedicant, iniecta humo

(aequi sequutus debitum et iuris modum)

obduxit, inferis probandum manibus.

Polynicis occisi cadauer flebile

(ut dicitur) proposuit edictum omnibus,

ne defleat quisquam, sepulcro nec tegat.

Infletum et inhumatum in solo aprico sinant

dulcem famelicis esse uulturibus cibum.

Talia mihi (me memoro maxime) et tibi

bonus ille promulgasse perhibetur Creon.

Palam huc quoque eadem expromet aduentans, rei

gestae imperitis; remque non ut nullius

existimabit ponderis. Porro est reo

decreta mors, a plebe saxis obrui.

Sunt hoc loco res constitutae: ergo cito

patefacies, sis nobilisne, an improba.

ISMENE

Quidnam, o misera (si huc res redit) germanum humans

ego soluta lege proficerem amplius?

ANTIGONE

An sis opere futura communi, uide.

ISMENE

Quale istud inceptum est? Quid es sententiae?

ANTIGONE

Mecum leuare hoc num cadauer tu uelis?

ISMENE

Num ciuibus sepelire eum inuitis studes?

ANTIGONE

Fratrem meum, tuumque, si tu negligas,

nunquam ut putarer prodidisse perferam.

ISMENE

O misera, si contrarium iubeat Creon?

ANTIGONE

Illi nefas est me a meis praecludere.

ISMENE

Eheu mihi: tecum haec, soror, puta: pater

ut noster humilis periit, inuisus, miser;

scelus ipse deprehendens suum, ambo lumina

radice ab ima propria euulsit manu.

Coniux deinde et mater (heu geminum malum)

laqueo sibi uitam retorto sustulit.

Post haec eadem luce germani duo

se clade funesta necantes, mutuo

inglorium rupere fatum uulnere.

Nos ergo iam solas relictas cogita

quam triste mox letum manebit, iure si

rupto, tiranni imperia transgressae impia.

Imo istud animo agitare par est, foeminas

nos esse: nec certare cum uiris decet.

Tum praeter haec, potentiores nos regunt.

Locum hisce uel grauioribus demus malis.

Facti ipsa ueniam ab Inferis supplex petam:

nam uis ad inuitam patrare compulit.

Illi obediam ultro, quisquis imperio praeest.

Temere ad opus qui fertur, amentem puto.

ANTIGONE

Nec ego imperabo, nec si idem post maxime

optaueris, mecum exequi libens sinam.

At scito, utut tibi haec uidentur, illum ego

humabo, Mors mihi hoc patranti egregia erit,

amica uitam cum illo amico deseram,

clam iusta soluens. Namque temporis manet

plus, quo Inferis, quam his, qui supersunt, obsequor.

Illic iacendum usque est. Tibi hoc si sit ratum,

coelestium uiolato Diuum numina.

ISMENE

Ego numen haud uiolabo: uerum ciuibus

hoc facinus inuitis facere non sum potis.

ANTIGONE

Praetexe tu istaec. Verum ego dulcissimo

fratri sepulcrum iam dare hinc me conferam.

ISMENE

Heu me, tibi miseranda quam metuo male.

ANTIGONE

Ne te mei timor occupet, tibi prouide.

ISMENE

At nemini, dum aetatem agas, impertias

factum hoc: habe secretum, et una tecum ego.

ANTIGONE

Hei mihi: reuela, multo eris silentio

inuisior, nisi omnibus id effutias.

ISMENE

In frigidis calidum nimis cor possides.

ANTIGONE

Scio, maxime quibus obsequi me conuenit.

ISMENE

Si liceat; atqui immensa demens expetis.

ANTIGONE

Ergo libens, cum non ualebo, desinam.

ISMENE

Stultum est sequi id, quod assequi omnino nequis.

ANTIGONE

Sic si profaris, maximo eris odio mihi:

inimico iure mortuo aestimaberis.

Verum sine temeritatis huius me graues

poenas luere. Parebo tantum nemini,

ut non breuem hanc cum gloria uitam exuam.

ISMENE

Si constitutum habeas, abi: hoc scito tamen,

tuis amica pergis, at demens tibi.

 

Carmen choricum ex uariis metri generibus ac eisdem, quibus utitur Sophocles.

CHORVS

Phoebi o radie, septifores
candidum prae ut antea.
Thebas respiciens iubar:
o aurata tandem emicas
claritas diei,
Dircaeos super

fluuios profecta
ex Argo, panoplia
quae uirum indutum argentea
profugum fugitiuum celeri
commouit itinere,
quem deducens huc Polynices
certamine flagrans alterno
in terram uelut aquila clangens
conuolat istam.
Vndique niuea praeditus ala,
multis cum armis,
atque armato cum equitatu.
Stans in introtu cruentatis

septifores Thebas
hastis undique glutiens,
recessit, cruore priusquam

gulam tepido
expleuisset,
superbasque turres
lamberet Vulcanus edax.
Talis inuasit fugatos
Martis strepitus anguigenis
moestus nobis triumphus.
Grandia linguae uerba superbae
Iupiter odit, quos cum incursu
ualido aspexerit impedentes
nitidi stridore auri elatos,
torto fulmine sternit, in ipsa
fronte tumentem
orsos agitare triumphum.
Contraque corpore strauit humum cadente
feruidus, indomito qui tunc furore
correptus diem egit.
Malis ictus uulneribus
undique inuictus

in omnes, et ubique
ruit, irrumpit atrox Mars,
gladio foelix truculento.

Septemque duces septem ad portas
pari congressi Marte, tonanti.
Arma hostilia liquere Ioui.
Atqui horribiles, fratresque satu
aediti eodem, mutuo iniqua
tela uibrantes, uicti utrique
communia fata subibant.
Attamen inclyta palma tumens Trophaeis
ad celebres rediit laetata Thebas.
Sed bella ex animo
nunc permittite effluere:
deumque delubra coetu decenti
adeamus; Bromioque
domino Thebarum regente.
Verum (en) nostrae rector patriae
Creon stirps Menaecei, recenti
diuum solio tumidus, huc se
confert, aliquid mente uolutans?
Namque senatum passim augustum
Iam communi
misso praecone uocauit.

 

Actus secundus.

Iambicum trimetrum.

CREON

Rempublicam, uiri, proteruis fluctibus
quassam diu erexere rursum Coelites.
Quod non adhuc effudit in nos Iuppiter?
Per nuntios uos ego seorsum ex omnibus
iussi aduocari, Laii quod regia
semper reueritos sceptra cognoui satis.
Tum quamdo regnum possidebat Oedipus,
cumque periit, matura noui audacibus
consilia fortiter dedisse liberis.
Illi ergo postquam duplici fratres simul
cecidere fato, scelere communi, uice
plagis et inflictis et acceptis pari;
ius omne regni cedit et solium mihi,
quod interemptis genere proximus fui.

Aegre fit, ut cuiusque calleas uiri
sententiam, sensumque et ingenium prius,
quam legibus praefectus imperium gerat.
Quiscunque clauum solus imperii tenens
consilia non est executus optima,
sed propriam timore linguam comprimit,
is nunc et olim uisus est mihi pessimus.
Qui pluris hominem putat amicum patria,
quae sustulit, eundem esse nequam censeo.
Ergo ego (uidentem cuncta contestor Iouem)
nec ciuium imminere fortunis malum
Cernens, loco salutis unquam contegam,
nec quenquam amicum, dum sit hostis patriae,
mihi putabo: hoc praeuidens, illam esse, quae
seruat beatos, quae benignis flatibus
si exurgat, undique erit amicorum satis.
Talibus ego hanc dabo locupletem legibus.
Germana iam his, quae sum profatus, ciuibus
ambobus edixi Oedipi de liberis;
primum Eteoclen (qui pro urbe propugnans nece est
extinctus indigna, optime hasta se gerens)
mandent sepulcro, cunctaque simul occulant,
quae fortium celebres sepulturas decent.
At alterum, fratrem aio, Polynicen, solum
qui patrium et Deos Penates impius,
exul reuertans, igne partim stirpitus
uastare uoluit, sanguinem horum sugere,
alios malignam in seruitutem tradere;
illum, uolo edictum omnibus, ne quispiam
condat sepulcro, neue proiectum fleat:
sed uulturum rostris, canumque rictibus
lacerum insepultum corpus exedi sinat.
Sic statuo. Nunquam ex me mali (dum suppetit
haec uita) praeripient bonorum gloriam.
At patriae qui fidus est, siue occidat
seu uiuat, hunc ego pari honore prosequor.
CHORVS

Tibi haec placent o stirps Menaecei Creon,
hunc nuncupari hostem, illum amicum patriae.

Quaecunque promulgare iam fas est tibi
de mortuis nobisque, qui in uita sumus.
CREON

Horum ergo uos, quae dico, custodes creo.

CHORVS

Iuuenibus hos impone neruosis onus.

CREON

Promptos tamen, qui mortuum asseruent, scio.

CHORVS

Cur alteri ut fiat iubes hoc amplius?

CREON

Ne ad iussa repudianda conspirent simul

CHORVS

Quis quaeso ita est delirus ut cupiat mori?

CREON

Merces profecto erit illa. Spe fretis uaga,
sed saepe lucrum hominibus exitio fuit.

NUNTIVS

Rex, non profabor quomodo huc praeceps feror
praecursu anhelans, concitum attollens pedem.
Nam cura multas peperit attonita moras,
quae me reuerti dum ambulabam compulit:
mens oblocuta multa sugessit; miser,
quo pergis? Aut cui supplicia properas dare?
Rursum: manebis? Haec Creonti nuntius
monstrabit alter? Hoc inultum qui feret?
Vix lentus istaec disputans triui uiam:
sic longa fit, quae breuis erat spatio uia.
Tandem illa uictrix trusit huc sententia.
Quod proferam, etsi triste sit, dicam tamen:
spes me profecto certa uenientem tenet,
aliud nihil, nisi quod feret fatum, pati.

CREON

Quid est? Refer: cur maestus animum contrahis?

NUNTIVS

De me prius dictum uolo. Nunquam malum hoc
feci ipse, nec quis facinus admisit scio:
nec in aliquod iuste et uolens ruam scelus.

CREON

Pulcre autumas, et rem undique obseptam obstruis:
nouum quasì aliquid indicaturus uenis.

NUNTIVS

Timidum nimìs pigrumque, quod graue est, facit.

CREON

Dicturus, an non? Vt abeas post ocyus.

NUNTIVS

Indicam profecto. Nuper aliquis mortuum
abiens humauit, et rigentem puluere
cutem abdidit, quaecunque oportuit, expians.

CREON

Quid faris? Haec tandem quis ausus est homo?

NUNTIVS

Ignoro prorsus: nec securis usquam erat
inflicta, nec uisa est ligonis ruptio;

praefracta humus solidaque nec trita est rotis.
Quisquis patrauit, clanculum scelus aedidit.
Primum ut diurnus crimen excubitor palam
explicuit, omnes gelidus inuasit stupor.
Non undique tegitur nec obruitur solo
quasi factum abhorrens puluere obduxit leui:
nec bestiae usquam, nec canis uestigium
grassantis, auido et dente laniantis fuit.
Statim inuicem sunt concitata iurgia,
custosque custodem increpat: tandem ad manus
uentum est: eos qui dirimeret, nemo adfuit.
Certe unus erat, haud quisque conflauit scelus:
nemo euidens, se omnes negabant conscios.
Manibus parati ignita ferra sumere,
iurareque inuicem face arrepta Deos,
se nec patrasse, nec cuiquam facinus hoc
uel consulenti uel patranti conscios.
At illa rem scrutantibus nil proderant.
Effatur unus, qui metu affectos caput
dimittere omnes in solum fecit: cui
nec opere, nec sermone tum licuit bene
ire obuiam: haec profatus, ut palam tibi
factum omne facerent, sitque suppressum nihil.
Hic sermo uicit; meque ter miserum bonum
hoc (scilicet) sors ferre iniqua compulit.
Inuitus adsum; quod scio, inuitis quoque.
Verborum amat nemo malorum nuntium.

CHORVS

Rex, prouida num coelitum cura hoc opus
sit perpetratum, mente uersabam diu.

CREON

Tace, priusquam fando me rabie expleas.
Ne utrunque te et stultum et senem prodas simul.
Nulli ferenda dicis, affirmans Deos
hunc mortuum cura iuuare prouida.
Num Dii colentes quasi parentem patriae
hunc condiderunt, templa qui sublimia
incendio uastare, Diuum qui solum, et
monumenta, qui etiam iura uenit perdere?
Malis honorem facere uidisti Deos?

Nunquam fit. Immo aegre ferentes iam diu
ciues, leui haec mihi innuebant murmure,
clam capita quassantes: meo nec hactenus
iugo subacti colla, me aequo animo ut ferant.
Ab his probe muneribus adductos scio,
ut clanculum hoc immane patrarent scelus.
Mortalibus nil maius argento malum
succreuit unquam. Hoc ciuitates maximas
populatur. Hoc uiros domo exturbat sua;
hoc prorsus hominum ingenia transformat bona;
turpissima ad flagitia prosterni docet;
hoc monstrat astutis abuti fraudibus,
cunctisque quantum in rebus impietas ualet.
Quicunque quaestu obiere permoti hoc nefas,
paenas uicissim debitas tandem dabunt.
Si Iuppiter, nosterque quod possit thronus.
Recte istud animaduerte (iuratus loquor):
nisi proprium illis sepulturae opificem
iam deprehensum detis ante oculos mihi.
Non uos prius recipiet Inferni Chaos,
quam pensiles monstretis hanc iniuriam:
lucrum ut scientes unde sumendum siet,
in posterum faciatis; hocque discite,
omni loco non est lucrum amplecti utile,
nam saepe quaestu ex sordido multo magis
laedi uidebis, quam beari plurimos.

NUNTIVS

Aliudne quod dicam, an reuerti sic iubes?

CREON

Nescisne nunc quam fando mihi bilem excites?

NUNTIVS

Auresne solum, an anima mordetur ibi?

CREON

Quidnam (malum) quaeris, meus ubi sit dolor?

NUNTIVS

Qui fecit, animam pungit, aures tantum ego.

CREON

Hei mihi, quam aperte lingua uerbosa obstrepit?

NUNTIVS

Huius profecto auctor operis nunquam extiti.

CREON

Certe uel animam efflare spe argenti studes.

NUNTIVS

Heu, quam est esse suspectum graue, et falso quidem?

CREON

Iocare suspicione nunc: sed nisi reos
monstrabitis mihi, scietis quomodo
auida dolores lucra gemebundos creant.

NUNTIVS

Vt maxime agnosci cupio: at utrumne sit
deprensus an non; illa fortunae alea est;
non me mouentem pedem postea huc cernes gradum.
At nunc quidem seruatus extra spem, et meam
sententiam, habebo debitam Diis gratiam.

 

Carmen chori uarie mixtum, et eiusdem generis cum Graeco.

CHORVS

Multa diserta: nil tamen

homine extat sapientius.
Ille trans reflui maris
undas, flante humido Noto,
uerrit ualido truces
remotum impetu fluctus:
deumque nobilissimam terram
assiduam, solidam,
subigit, terit uomere uulnifico,
equorum genere audaci
colens quotannis.
Pennigeras quoquealitum
turmas illaqueans capit,
agrestem et pecudum gregem;
ponti et maritimum genus
solers homo sinuosis
laqueorum orbibus.
Et belluas technis frementes
montiuagas superat;
et equum superat iuba superbum
imposito iugo, et agrestem
taurum ferocem.

Sermonem homo, atqueuariam
prudentiam, tum ciuium
motus docuit; glaciale frigus,
penetrabileque
uitare fulmen Iouis. Cuncta potest;
ineptus aggreditur nihil.
Mortis rigida pellere
fata nescit impotens.

Morbis tamen teterrimis
scit mederi.
Acumine praeditus, artes
quod parit egregias
nunc se ad malas, nunc bona fert uicissim.
Ciuis bonus, patriae
colensque Diuum sacram iusticiam.
Improbus, honestas cui deest,
scelus malum qui fouet.
Nec mihi domesticus
fiat, nec unquam congruat
ista patrans.
Mens ob monstrum hoc stupet horribile:
quomodo cernens contradicam,
non Antigonem hanc esse puellam?
O infoelix infoelicis
gnata Oedipodis. Quid iam? Numquid
publica regni
iura adducunt te uiolantem, et
facinus conscire repertam?

 

Carmen Iambicum Trimetrum.

NUNTIVS

Haec ipsa facti est improbi effectrix; humo

hanc deprehendimus tegentem: at ubi Creon?

CHORVS

En commode aedibus relictis aduenit.

CREON

Quid fit? Quem habet moderata processum aequitas?

NUNTIVS

Mortalibus, Rex, temere iurandum est nihil:
sperata saepe fallit euentus sequens.
Nam aegre gradum huc adferre nolentem tuli,
minas pauens, quae ut turbo iactabant prius.
Sed gaudium, quo iam repente perfruor,
longe alia quaeuis mole transcendit sua.
Venio libenter (contra iuratus tamen),
ducta hac sepulcri uirgine ornandi rea.
Non huc uenire sorte propellor data,
uerum hoc mihi non alteri lucrum puto.

Nunc ipse, rex, hanc pro arbitratu iudica,
et quęstionem habeto: liber omni ego
sum crimine, hisque dignus exolui malis.

CREON

Cur ductis istanc? Vnde et arreptam, expedi?

NUNTIVS

Ipsa haec uirum tumulo dedit, scis omnia.

CREON

Certusne, quodque nuntias compertum habes?

NUNTIVS

His orbibus conspexi humantem mortuum,
quem tu uetabas: num rata et certa eloquor?
CREON

Quinam uidetur, quoue deprensa est modo?

NUNTIVS

Sic gesta res est. Vt profecti omnes sumus,
terrore, turbidisque uexati minis,
omnem amouentes puluerem, quo mortuus
obtenditur, putremque nudantes cutem,
uentis procul, opacis sedemus uallibus,
(ne faetor inuitis noceret pestifer)
uigiles: amaris quisque pungebat alium
opprobriis, si quis labori parceret.
Haec tracta sunt eousque, donec aethere
medio coruscum constitit Phaebi iubar,
feruorque tepefactos fouebat. Tum statim
tellure turbo fulmen onerosum eleuans
campum replet, densamque tremefacit comam
Syluae sonantis, aetheraque uastum occupat:
nos aeris tulimus latentes impetum:
post, temporis cessante spacio turbine,
uisa est puella, tinnulam quae uocem auis
moerentis aedidit, uelut quando uacuum
foetu cubile tristis abrepto uidet;
sic mortuum postquam illa nudatum aspicit,
lamenta gemitu fundit educto, malis
tum deuouet factum patrantes cladibus:
post, fert manu bibulum tenella puluerem;
ex tinnulo fabri simul gutturnio
tria mortuo ornando obtulit libamina.
Nos quaeque cernentes abibamus. Statim
hanc prendimus facinore stupefactam nihil.
Priora, quaeque nunc geruntur quaerimus.
Omnia palam confessa nil quicquam abnegat.

Mihi et uoluptati et dolori res fuit:
me ipsum profecto grauibus elabi malis,
dulcissimum: in luctus amicos ducere,
ualde est molestum: tamen amicis, quamlibet
caris, ego propriam salutem praefero.

CREON

Te, te uolo, caput quae in solum deflexum habes:
aisne te factum hoc patrasse, an abnuis?

ANTIGONE

Constanter aio, nec illud inficias eo.

CREON

Tu libero securus exito pede
quoquo uelis graui absolutus crimine.
Tu abscinde prorsus ambitus, strictim refer,
praedicta moliri, esse nouisti nefas?

ANTIGONE

Noui: quid impediret? Obscurum nihil.

CREON

Atque etiam eas es ausa leges transgredi?

ANTIGONE

Eas bonus nunquam rogauit Iuppiter,
nec inferum iustitia diuorum comes;
qui iura ferre semper hominibus solent.
Nec tantum ego tua habuisse rebar ponderis
aedicta, ut illa cordibus, cum sis homo,
natura quae sculpsit, refigere ualeas.
Non dudum et hodie iura diuorum uigent,
sed semper horum incognita est aeternitas:
quae dum uiolo uiri tyrannidem timens,
Diis nolo sana criminis paenas dare.
Agnosco morituram esse: quid ni? Etsi nihil
praefatus esses. Rupta uitae stamina
si Fata citius amputent, lucrum puto.
Quisquis miseriis, ut ego, multis obrutus
aetatem agit, qui non erit mori lucrum?
Sic iam mihi molesta fata abrumpere
nullus dolor. Et una ex parente mortuum
fratrem feris si proiici inhumatum sinam,
illis dolorem, his gaudium incuterem leue.
Si stulta naunc commisisse uideor tibi,
stultitiae apud stultum fere insimulor rea.

CHORVS

Mens arguit parente crudeli fatum
crudeli germen: caedere ignorat malis.

CREON

Praefracta nimium mens labat facillime.

Ferrum rigens et fore, quantumuis tenax,
coctum semel lambente uulcano undique,
fractum uidere saepe et abruptum licet.
Fraeno pusillo Martios cognoui equos
quocunque flecti. Neminem efferri nimis
decet, suo qui seruus arbitrio caret.
Haec tum sceleribus capit esse nobilis,
post illud atrox facinus hoc est proximum,
leges superba quando protriuit bonas.
Quod se patrasse ostentat, et triumphum agit.
Sim uir ego nunquam postea, uir illa sit,
imperia sic temerata si impune haec ferat:
si uel sorore nata sit, uel sanguine
coniunctiore, si uel Hercaeo Ioue.
Nec illa, nec soror horridam effugient necem:
ipsam quoque ream capitis arcessam simul,
consilia quod cum istac humante contulit.
Ergo euocate: nam intus aspexi modo
rabie furentem concita, et animi impotem.
Mens ante opus furtiua deprendi solet
horum, scelus qui machinantur clanculum.
Odiosus quando in malis quis prehenditur,
factum tamen iactare gestit impudens.

ANTIGONE

Maiusne quid uis, quam neci captam dare?

CHORVS

Nihil quidem: istud obtinens, habeo omnia.

ANTIGONE

Quid fando producis moram? Vt mihi tuus
nec sermo nunc placet, aut placebit postea.
Sic contra tibi noster uicissim displicet.
Atqui unde celebre nomen illustrem magis,
quam quod sepulcro grata germanum dedi?
Ab his probari hoc singulis certo scio.
Si non tacitus astringeret linguam metus.
Multis beata aliis tyrannis dicitur,
tum etiam facere, dicereque quod libet, licet.

CREON

Ex omnibus tu hoc sola Thebanis uides?

ANTIGONE

Vident et hii; sed os tibi omnes sublinunt.

CREON

Non te pudet, diuersa quod ab his sentias?

ANTIGONE

Nihil pudet colere miseriis obrutos.

CREON

Nonne hostis urbi frater e uita exiit?

ANTIGONE

Ex patre eodem frater et matre aeditus.

CREON

Quinam uiro praestas honores impio?

ANTIGONE

Longe aliud exanimum cadauer indicat.

CREON

Si illum colas, par cum impio in crimen uenis.

ANTIGONE

Frater supremum obiuit haud seruus diem.
Vastauit hic patriam, ille pro patria stetit.

ANTIGONE

Leges tamen rex Inferum aequales cupit.

CREON

Non sors bonum malumque consimilis manet.
ANTIGONE

Quis quaeso nouit an Inferi haec sacra aestimant?

CREON

Nec hostis hic, nec amicus ille unquam fuit.

ANTIGONE

Ambos amare, odisse non soleo simul.

CREON

Ad inferos profecta, si uelis, ama:
non mulier hic imperia me uiuo geres.

 

Anapestici.

CHORVS

At pro foribus ecce Ismene 
madidas fundit lacrimas cara soror:

nebula quae cilia premit, uultum

foedat roseum,

spargitque genam imbre decentem.

CREON

Tu me domi latens, tumens quasi uipera
clam exorbuisti: aluisse me haud noui duas
tum cladium, tum luctuum auctores mihi.
Exprome: tune huius parandi consciam
te ais sepulcri, an insciam te esse asseris?

ISMENE

Opus ego confeci, illa si consentiat,
tum criminis culpaeque particeps ero.

ANTIGONE

Hoc aequa te iusticia prohibebit. Mihi
nec consulebas, nec ego tecum contuli.

ISMENE

Non me tuis refraenat in malis pudor,
quin me fidelem miseriae sociam dabo.

ANTIGONE

Facti reos Orcusque Manesque inferi
norunt; amicam non amo lingua tenus.

ISMENE

Ne dedecus tantum imprimas, ut non soror
occumbam, et una mortuum tecum expiem.

ANTIGONE

Ne (quaeso) uitam amitte, nec facias tua,

aliena quae sunt: fata sufficient mea.

ISMENE

Quae uita dulcis esse te abrepta potest?

ANTIGONE

Creontem ama: illum serua, dominantem cole.

ISMENE

Quid pectus angis triste, nec quicquam iuuas?

ANTIGONE

Merito dolere cogerem risus mouens.

ISMENE

Quid si tibi hìnc ego aliquod auxiliam feram?

ANTIGONE

Tibi prouide: non mortis inuideo fugam.

ISMENE

Heu: non utrasque fati idem abripiet genus?

ANTIGONE

Tu uitam adoptasti; mori est uotum mihi.

ISMENE

Praedictus aliud sermo testatur meus.

ANTIGONE

His tu sapere uideris, et aliis ego.

ISMENE

Eadem tamen nos culpa iam sontes premit.

ANTIGONE

Tu uiue foelix: anima iampridem mea est
extincta, dum pia mortuis opem tuli.

CREON

Ex his puellam hanc mente iam captam arbitror,
at alteram, ex quo lucis usura est data.

ISMENE

Non semper, o rex, animus, etiamsi integer,
miseris manet, sed saepe dimotus loco est.

CREON

Tibi, quod patrare cum mala audebas malum.

ISMENE

Quid mihi sine hac uitam iuuabit degere?

CREON

Non haec profatur tibi, supremum agens diem.

ISMENE

Tui ferox sponsam necabis filii?

CREON

Multae et aliorum nubiles sunt filiae.

ISMENE

At nulla ut haec gnato locatur nuptui.

CREON

Gnatis mulieres improbas ego abhorreo.

ANTIGONE

O optime Haemon, ut probra obiectat pater?

CREON

Et te, et maritum nimius absorbet dolor.

ISMENE

Num filium hac uxore priuabis tuum?

CREON

Mors inchoatas dirimet ultrix nuptias.

ISMENE

Ergo ratum est, quod uideo, decretum mori.

CREON

Et tibi quidem et mihi. Rumpe iam segnes moras.
Quin fertis intro turba famularis ream.
Posthaec mulieres saxeo abdantur specu.
Petunt salutem semper audaces fuga,
quando uident instare uitae terminum.

 

Carmen Choricum, ac uarie mixtum.

CHORVS

Cui uita malis uacua est, faelix putandus:

sed quibus quassa est domus inclita, cladis
nil relictum est. In generis
sobolem redundat;
maris perinde ut naufragi tumor,
quando Thraciis et insanis

nox madida irruit in
profundum flatibus,
arenam funditus reuoluit
mobilem et littoream,
freto cauae gemunt petrae frementes.
Cerno mala Labdacidum domus ruentis
semper grauioribus accumulari,
nec priores posteritas
iuuat. Immo Diui
uastant, nec ullus finis est.
Lux iam in ultima manet
propagine generis ex Oedipi domo:
quam posthac rapiet cruentus
inferorum aculeus,
orisque furor, mentiumque Erinnys.
Iouis uim uiolentia quis
uirum cohibere possit?
Quam nec somnus unquam retinet quietus,
nec nobilis incito
hora gradu, at perpetuo potens est,
moderans Olympi
caeruleum nitorem.
Quod adest, quod et futurum est,
et fuit, cedit Ioui.
Nemini omnem per urbem
uiuo accidit haec lex,
uacuum esse clade.
Iuuamen uariabilis spes
afferre solet quibusdam;
multis quoque fraudat cupidos amores.

Antea nil sagaci
eueniet, quam igne pedem comburat.
Sapientis illud
nobile carmen extat;
speciem boni malum offert,
re ipsa tamen est malum.
Mala Deus cui affert,
deget minimo
tempore clade liber.
Attamen Haemon ultima sobolis 
propago tuae, ualde afflictus
misera sponsae so te futurae,
factum Antigones, uiduumque torum
uenit aegro angore gemiscens.

 

Actus tertius

Iambici trimetri.

CREON

Breui, sciemus uate quouis certius

O gnate, num decreta cernens coniugi
proposita moriturae in patrem offensus uenis;
an nos opus quodcunque fabricantes amas.

HAEMON

Pater, tuus sum; tu inclito sapientiae
splendore pollens me regis; quem ego sequar.
Ego nullius tanti aestimo uxore torum,
quam regia ut tu sceptra uenerandus geras.

CREON

Sic, fili, honestum mente complecti decet,
ut nil uoluntati paternae praeferas.
Idcirco liberos uiri exoptant domi
creareque, et parere susceptos sibi,
ut uindices ab hoste paenas expetant,
officio amicum cum patre obseruent pari.
Quicunque sobolem sibi scelestam procreat,
numquid aliud quam pectore aerumnas parit
suo asperas, risus proteruos hostibus?
Ne gnate, mentem ex sede dimoueas sua
correptam amoris feruida insani face.
Quamuis uoluptas, felle commista est tamen

tori mala mulier iugalis particeps.
Vlcus malo nullum est amico tetrius.
Sed impiam hanc sanus puellam respue:
stygio sine alicui traditam Orco nubere.
Nam iura regni comperi hanc ipsam palam
ex omnibus soluisse solam ciuibus.
Nunquam ore me praestabo mendacem leui,
uerum necabo; celebret interea Iouem
fratrem; scelestos si ferat uel Iuppiter,

sortis ego potius infimae natos alam.
mihi qui sacra priuatus est iunctus fide,
rei quoque apparet fidelis publicae.
Quicunque rectum iuris illidit statum,
quique impudens iustis resistit fascibus,
non laudis a me gloriam celebrem feret.
Quem ciuitas praefecit, hunc sequi decet,
si leuia, siue iusta, uel secus imperet.
tali probe gestam a uiro rempublicam,
posseque bene parere mandato, reor.
Cumque grauis auidi Martis increpuit fremor,
talis potens et fortis adiutor manet.
Nullum rebellione maius est malum:
haec integras labefactat urbes; haec domos
deuastat; haecque Marte medio abrumpere
pugnam fuga facit. Tamen obedientia
uiris salutem subditis multam parit.
Ita principes haec maxima obseruent fide,
nec mobilem expugnare mulierem sinant.
Si sit necessae, strenuo praestat uiro,
quam ut mulieri dedisse dicamur manus.

CHORVS

Ni fallat actae flexus aetatis, probe
recteque, quae dicis, uideris dicere.

HAEMON

Pater, homines mente imbuerunt numina,
rerum omnium quae principatum solum habet.
Ego quomodo haec non dicta sunt recte neque
adhuc scio, neque proloqui iam sum potis:
alterius ore potuit efferri bene. 
In rem tuam reputare cuncta me decet,

quae quisque fatur, quae agit, et arguere potest.
Populo loquaci regis aspectus grauis,
dum fatur ea, quae te audientem mordeant:
audire cuncta clanculum licet mihi, 
ut tota moeret hanc puellam ciuitas.
Quod omnium illa mulierum indignissima,
celeberrimi mortem oppetit facti rea:
quae una ex parente strage germanum impia
coesum, insepultum, nec canum crudelium 
morsu perire, nec sinet aues pascere.
Non potius amplum est digna munus consequi?
Obscura tacite haec fama manat undique.
Tuae, pater, si prospero sint res statu,
mihi nil potest accidere preciosum magis.
Quis gloriae, florente patre, splendor est
proli amplior? Vel prole quis patri bona?
Ne moris huius pertinax sis, ut, nisi
quod tu facis, recte nihil factum putes.
Quicunque sese aut sapere solos uenditant,
aut mente, lingua aut praeditos prae caeteris,

hoc si explices, prodent ineptos se et leues.
Sed discere uirum multa sapientem, neque
nimium est praefractum, probro non ducitur.
Dum flumen imbribus auctum hybernis defluit,
arbora decora flexilis surgit coma,
at quae reluctat strata stirpitus iacet:
sic nauta nil uelum relaxans, sed nimis
pleni strependem carbasi extendens pedem,
transtris rate euersa supinis nauigat.
Compesce caecas mentis iratae faces.
Sapientiae si pectore insedit meo
uis aliqua iuuenili, optimum esse hoc autumo;
uirum artium in lucem peritum suscipi;
sin hoc nequit (nec sic solet id obtingere) 
etiam a disertis ualde honestum est dicere.

CHORVS

Rex, si probe hic dicat, decet te discere,
teque a parente: utrinque iam dictum est bene.

CREON

Nos etiam id aetatis sapere docebimur

ab homine, cui uix barba decorauit genas? 

HAEMON

Non est iniquum, aetate quamuis sim rudi.
Facta potius reputare quam tempus, decet.

CREON

Quod factum, honoribus scelestos prosequi?

HAEMON

Non grata iubeo officia praestare impiis.

CREON

An non eodem iam illa deprehensa est malo?

HAEMON

Non gentis istud turba Thebanae asserit.

CREON

Num ciuitas statuenda praescribet mihi?

HAEMON

Hoccine uides ut dixeras iuuenis nimis?

CREON

Par alterum imperare, non me, patriae?

HAEMON

Ea ciuitas non est, uiri quae unius est.

CREON

Nonne imperatoris putanda est ciuitas?

HAEMON

Terra imperares solus inculta probe.

CREON

Mulieris insanus stupor pugnam hanc facit.

HAEMON

Si tu ipse mulier: cura me mordet tui.

CREON

Cum patre natus ibis in ius, pessime? 

HAEMON

Crudele saeuus crimen admittis palam.

CREON

Crimen putas decreta tutari mea?

HAEMON

Minime tueris, sacra conculcans Deum.

CREON

O indolem impuram, et mulieri subditam.

HAEMON

Me a rebus haud cernes subactum turpibus. 

CREON

Hunc coniugis pactae ergo sermonem facis.

HAEMON

Immo tui meique causa, et inferum.

CREON

Nunquam haec tibi nubet superstes postea.

HAEMON

Ergo occidat, certe opprimer aliquam cadens.

CREON

Num sic minatus dira cinfidens uenis? 

HAEMON

Quaenam minae, mentes inanes alloqui?

CREON

Plorans scies, mens cum tibi sit impotens.

HAEMON

Ni esses pater, te sapere dixissem male.

CREON

Ne mulieris uerna dictis imperas.

HAEMON

Quiduis loqui, atque audire nil contra uelis?

CREON

Recte, atqui (Olympum iuro) laetus aspera
nunquam in meum conuitia iactabis caput.
Educite illud odium, ut ante oculos statim
propter maritum debitum fatum ferat.

HAEMON

Non ante me, istud semper ut certum tene. 
Neque hanc dabis me propter exitio, neque
uultum iutuens lustrabis aspectu meum:

ut hic cum amicis remaneas, qui de uolunt.

CHORVS

Discessit, o rex, bile acerba concitus.
Talis quidem mens, si doleat, est impotens. 

CREON

Faciat, sapiat, exuperet humanum modum,
nunquam has puellas horrida eripiet nece.

CHORVS

Vtramque ne trucidare confestim studes?

CREON

Non alteram, quae non tetigit; ais probe.

CHORVS

Quo mortis illam genere tentas caedere? 

CREON

A plebe prorsum inculta qua patet uia.
Viuam trahens hinc saxeo includam specu.
Quantum recipiat pugnus apponens cibi:
ut tota deuitet piamen ciuitas.
Illicque ditem, quem Deum solum colit, 
precata, rigidae mortis obtineat fugam.
At tunc breui persuasa momento sciet,
quod inferos uenerari inanis sit labor.

 

Carmen chori mixtum ex uariis metri generibus.

CHORVS

Ousque inuictissime Amor,

amor lues diuitiarum,
qui molliculis roseisque
genis habitas puellae,
tranas fretum, quique manes
sedibus agrorum:
nec te coeligenarum fugit ullus,
nec quisquam hominum. Qui habet
te, percitus est furore.
Tu enim bonorum, ut mali sint,
tristi quatis pectora clade,
et tu quoque ad arma fratres
atrocia concitasti.
Vincit micans ex oculis
gratia desponsae
nymphae, principibus socia, uel ipsas
leges. Indomita
Lasciuit uenus Aphrodite.

Nunc ista uidens praeter leges

fieri, uexor; nec lacrimarum
ultra fontem retinere queo.
Dum communem uideo thalamum 
morte Antigonam subeuntem.

ANTIGONE

Videte ciues patriae, uidete
iam me iter ultimum
insistentem, atque nouissimum
intuentem solis iubar. 
Post nec unquam: at omnibus aequalis
me Herebus uiuam rapit
usque Acherontis undas, nec geniali
iunctam toro; mihi nec celebrem
quisquam Hymenaeum 
decantat; imo Acheronti nuptura.

CHORVS

Nempe uel omni laude superior, 
squallida mortis tecta subîto.
nec tabifico morbo extincta,
nec dum gladio transfossa truci, 
sed uiuentum libera sola,
forti pete Tartara gressu.
Accepi acerbam Nioben perisse.

ANTIGONE

Ex Phrygia, satam
tantao, ad Sipyli cacumen. 
Quam, ut ambiens hedera
domauit marmor rigidum. Quam
liquescentem imbribus (ut
fama hominibus est), cana nix deserit nusquam;
collesque lacrimis distillans
irrigat. Huic iam
fortuna me similem male euertit.

CHORVS

Atqui illa Dea, et prognata Dea:
nos mortales mortaligenae.
Cum Diis paribus, licet extinctam, 
mirum auditu est, te aequale pati.

ANTIGONE

Heu irrideor. Quid, mihi per,
Deos Penates
non mage iacenti illudas quam superanti?
O patria, o patriae 

uiri ualde opulenti:
O Dircoei fontes, et
Thebarum nobilium nemus; uos
testes miserae mihi appello,
ipsis ut ab amicis, quibusque legibus, 
infleta, inaudito sepulcro,

squallido abstrudor specu.
Heu infoelix: nec
defuncta, nec superstes putanda.

CHORVS

Nec inferis, nec cum his qui supersunt 
habitans, nefandum ausaque scelus,
poenas luens, ergastulum
cecidisti in altum, filia.
Patris quandam subis miseriam.

ANTIGONE

Attingis (heu) tabificos 
mihi dolores,
Patris miserasque clades,
praeteritum quas
intulerat fatum
Thebanos apud acres.
Eheu maternum crimen
lecti, incoestique concubitus
cum patre miserrimae matris.
Ex quibus ego sata sum, quondam beata,
ad quos acerba hospes iam eo 
innupta et execrabilis.
Heu frater, infoelices
adeptus thamamos, mihi qui
tua nece affers necem sorori.

CHORVS

Praestare pietatem pium est:
at sceptra, cui regnum obtigit,
uiolare nequaquam licet.
sed perdidit te affectus amens.

ANTIGONE

Infleta, solaque sine Hymenaeo
infoelix rapior 
mortis ad propatulam uiam.
Nec mihi lampadis aetheriae
iubar hoc uidere fas posthac.

Meam nemo flet illacrymatam
ruinam amicus.

 

Iambici trimetri.

CREON

Non scitis, ante funus ut moestos modos
luctusque nemo comprimat, si fas loqui?
Quin hanc mora rapitis remota, et abdito
circumplicantes undique (ut fatus) specu;
ibique solam linquitis, siue occidat,
seu uitam eo conclusa monumento colat?
Sic, quantum ad hanc, nos labe puri noxia,
nec illa post sedes supernas incolet.

ANTIGONE

O tumule, o antrum, o lapide perfosso domus,
custos perennis, quo semel gressum ferens,
meis fruar, iam clade quorum maximum
torua numerum deglutiit Proserpina;
quorum ultima ego sum, quae (malum) diem antea
claudo supremum, fagta quam uitae exeant.
Spes firma, si abeam, pectus inuasit meum, 
caram profecturam patri, et caram tibi,
mater, tibi caramque germanum caput.
Nam mortuos uos propria laui manu,
magnificum et ornatum dedi, tum funebres
moesta attuli inferias. At o Polynices, hoc
iam praemium habeo funus exornans tuum.
Recte hoc decus tulisse sapientes putant.
Soboles mihi si adsit parenti plurima,
si mihi maritus lue perisset tabida,
nunquam istud inuitis periclum ciuibus
ingrederer. Haec quae ratio prolectat loqui?
Nam mihi marito adesset extincto nouus,
proleque uir alius sereret ablata nouam; at
parente utroque orco receptis, quis nouum
in posterum generare germanum potest?
Tali te honorans fratris occisum manu
pacto, Creonti immane flagitium putor
crimenque dirum ausa esse, germanum caput.

Nuncque ad necem sic manibus apprensis rapit,

sine thalamis toroque nec iunctam uiro: 
nec laeta sobolis turba matrem amplectitur,
sed orbata amicis sic miseriis obruta,
uiuens ad ima trudor Inferni loca;
quam ex legibus transgressa diuinis nihil?
Quid ad Deos misera alleuarem lumina? 
Quemue sociorum iure posthac alloquar?
Etenim reporto iniqua pietatem colens.
Quod si Deum censura iusta esse haec probat,
ueniam libenter crimine obstrictae damus.
sin crimen horum est, plura caueant ne mala, 
quam in me intulerunt, iure cogantur pati.

 

Anapestici.

CHORVS

Etiamnum animos seruat eosdem,
ueteraque minax fundit stomachus?

CREON

Certe famulis, hanc qui abriperent,
tarda excutier mora ploratum. 

ANTIGONE

Hei mihi; morti proxima uox haec
pectus penetrat.

CHORVS

Vos nequaquam sperare hortor,
non supplicium hoc sic constituendum.

ANTIGONE

O Thebanae terrae urbs patria,
et Penates patrii,
rapior, mora nulla retardat.
O Thebarum perspicite duces
me reginam solam reliquam,
quae perpetior, cuiusque manu,
iustam propter pietatem.

 

Carmen chori ut solet, uarium.

CHORVS

Tulit infirmum Danaes corpus

mutare iubar carcere ahaeneo
solis. Namque ligatur
clam tumulari inclusa recessu

atqui et clara est stirpe profecta,
et praegnans Iouis auri
sobolem aluo condidit.
Fati maxima uirtus, ualidae et uires:
nec imber ipsam, aut Mars ferox,
nec turris alta, nec ratis
salo incedens uitare possit.
Lycurgusque satus stirpe Driantis
Thracum rex, grauiter fulminea
Bacchi plectitur ira, 
passim carcere saxeo septus;
crescens et uehemens sic animi feruor
consedit rabie. Illum
rabies corripuit,
cum Bacchum impeterat conuitiis prauis. 
Cessare fecit Maenades,
Bacchique restinxit faces;
canoras quoque Musas lacessit,
tum prope Cyaneas maritimas petras,
gemini et maris
Littus Bosphorium,
atque Thracum Salmydessus,
ibi Threicius Mars cum utrisque Phinidis 
uiderant graue uulnus,
a coniuge impositum feroci,
orbatum utrisque luminum iure orbibus,
proiectione hastilium cruenta,
atque radiorum impetu disruptum.
Postea liquefacti miseri
miserum statum
flebant matris aue
thalamis iunctae sinistra.
Quaeque ex ueteri ortum genere
duxit Erechthidum
umbriferis in antris;
ea alta iuxta est patris procellas,
nata Boreae, qui est rupe decliui celer,
satus Diis. Fata quin et illam

longaeua complexa sunt latentem.

 

Actus quartus

Senarii iambici.

TIRESIAS

Thebane rex, en publica adsumus uia,
duo unius gradum ferentes lumine.
Caecus uiam ignotam ex duce instat praeuio.

CREON

Quid nuntias longaeue Tiresia noui?

TIRESIAS

Ego docebo, tuque uati obtempera.

CREON

Vnquamne ego consilia reieci tua? 

TIRESIAS
Recte igitur ad clauum sedens urbem regis.

CREON

Hercle ipse fateor, me iuuasti plurimum.

TIRESIAS

Rursus age, sape, stans in acie nouaculae

CREON

Quid? Fare: uox me horrore perfudit tua.

TIRESIAS

Certo scies, signa artis excipiens meae;
antiqua in arce dum egerim auguria sedens,
probus ubi fuit auspicia captandi locus,
ignotum aues tum uoce fundentes sonum
clanxere tanquam oestro maligno percitae,
et inuicem sese ungue lacerarunt fero. 
Caedem arguebat streipitus alarum euidens.
Pauore quassus cuncta quo uergant timens.
Flagrantibus sacram appuli aris uictimam,
et hostia uulcanus in tenebras abit:
in cinere tabuit artuum sanies fluens,
flammamque fumo respuit surgente, tum
effusa sparsim humi iacebant uiscera.
Adipem labans spernebat iniectam femur,
monstrauit istaec cuncta praecedens puer
obscura sacri signa monstrosi mihi.
(Namque hic mihi dux est puer, ego caeteris.)
Vrbi tua hoc mens praua discrimen parit.
Altaria, atque coelitum sacri foci
scatent comesto uulturum et canum cibo,
misero Oedipi nondum sepulto filio. 
Nec Dii pias litationes hactenus
nec artuum flammas nigrantes sustinent;

maestae nec argutos aues aedunt sonos,
pastae nefandas caedis humanae dapes.
Haec usque fili mente uersentur tua: 
hominibus est errare commune omnibus:
sed culpa postquam admititur, non amplius.
Stultus nec infoelix homo est, qui noxio
non pertinax malo mederi nititur.
Nam pertinacia dura stultitiam arguit.
Sed cede mortuo, iacentem pungere
noli: necare mortuum quae immanitas?
Studens tuae haec dico saluti: a beneuolo
utilia si promas, iuuabit discere.

CREON

Omnes uelut scopum petentes, o senex,
iam tela colliniatis in nostrum caput.
Non me ista diuinatio expertum latet,
factioque spretum uestra uendidit diu.
Lucramini, diuendite electro hoc caput,
seu sardico, seu auro uelitis Indico
nunquam illum humo condetis iniecta tamen;
non, si Iouis aquilae uelint abreptum eum
ut praedam ad altos proiicere Iouis thronos.
Nec, ut piaculum hoc pauescens horridum,
dari ad sepulturam sinam. Scio probe,

laedare Deos mortalium nemo potest
multi diserti, o Tiresia, turpissimis
labant ruinis, quando lucri gratia
turpem ore sermonem polito fabricant.

TIRESIAS

Heu, nemo scit mortalis hoc? Nemo explicat?

CREON

Quam rem? Quid hoc commune dictum obnuntiat?

TIRESIAS

Opulentiam summam est consilium bonum.

CREON

Damnum esse maximum rudem insipientiam.

TIRESIAS

Hic te profecto morbus oppressum tenet.

CREON

Acerba nolo obiicere uati opprobria.

TIRESIAS

Atqui obiicis, me falsa proloqui asserens.

CREON

Vatum omne diuitiarum inexplebile genus.

TIRESIAS

Tyrannicum genus omne turpi lucro hiat.

CREON

Num principem nosti esse, dicta in quem iacis?

TIRESIAS

Noui: hanc quidem urbem mea ope seruasti integram.

CREON

Prudens es augur ualde, at iniusto fauens.

TIRESIAS

Me ex pectore haud mouenda cogis proloqui.

CREON

Moue, loquere, lucri modo haud adigat sitis.

TIRESIAS

Siccine lucro me mens tua impulsum aestimat?

CREON

Nunquam animum habebis (scito) uenalem meum.

TIRESIAS

At scito tu: non amplius multos rota
solis diurnos rapida ducet circulos,
ex liberis unum antequam ipse mortuum
inuitus in locum peremptorum dabis,
quod obrutos fossa abdita uiuos habes, 
animamque tumulo honoris expertum locas:
tum etiam, Inferum quod sorte uacuum debita,
et funere, et iustis carentem contines,
quod nec tibi, nec Diis supernis fas erat.
Sed (pessime) istaec scelere uiolantur tuo.
Horum ergo tendunt in tuum insidias caput
ultricium iam turba Furiarum horrida
ut tete in ipsis obsitum prendant malis.
Tecum haec puta; tentatus an precio fidem
dico. Haud erit prolixa temporis mora, 
cum tua tuorum perstrepet luctu domus.
Infensa ualde fiet urbs quaeuis tibi,
quamcunque trux canum aut ferarum polluit
laniatus, aut rapax uolucris putido
foetore sacros urbis inficiens Lares. 
In te dolentem talia, quasi arcu potens
emisi acerbi firma cordis spicula.
Quorum haud uales effugere feruentem impetum.
Nos ergo, fili, sine mora hìnc abduc domum:
stomachum ferocem in iuniores euomat. 
Linguamque post discat alere proteruam minus,
mentemque, quam nunc, corde meliorem gerat.

CHORVS

Discessit o rex, horridas iactans minas.
Cognouimus certe, capillum ex quo nigrum
aetas mihi in canos senescens tinxerat, 
hunc nunquam in urbem uana praefatum hactenus.

CREON

Noui ipse: et hinc mens trepida turbatur mihi.
Concedere est graue: at reluctanem tamen

animum aspera clade opprimi grauissimum.

CHORVS

Imo o Creon nunc consilio est opus bono.

CREON

Quid exequi ergo debeam ostende, obsequar.

CHORVS

Statim hinc profectus uirginem effosso specu
Emitte, tum bustum perempto construe.

CREON

Haeccine probas et auctor es concedere?

CHORVS

Quam, rex, celerrime. Incito praeceps gradu
Malos Deum uindicta concidit uiros.

CREON

Heu, uix adhuc a pristina mente abstrahor,
Ut hoc agam. At fato haud repugnandum graui.

CHORVS

Haec perfice abiens, ne quid inceptes noui.

CREON

Sic gradiar ut possum. Ergo uos satellites, 
quotquot iam adestis, dexteras securibus
armate, et in locum aeditum procedite.
Quando huc trucis deflexus est animi rigor,
soluam ipse praesens, qui prius constrinxeram.
Namque uereor ne constituta iura dum
retineo, non sit optimum uitam aedere.

 

Carmen chori, ut aliis in locis, mixtum.

CHORVS

Celeberrime, Cadmeiae
nymphae decus summum, Iouisque

grauisoni genus,
Qui nobilem foues
Italiam, regisque

communem agrum Eleusinium
in Cereris campo; o
liber Baccantum metropoli Thebis
habitans, madidum ad Ismeni 
fluuium, atque ferox
iuxta genus draconis.
Radians bifido Parnasso

uiderat te funus

ubi Corysiae nymphae
palare Bacchides
Castaliae ad fluenta, Teque

frondentes hederis

Nissaeae ripae, et florens littus 
racemiferum laetis 
cantionibus effusis mittunt
Thebani Ducem soli potentem.
Quam ex urbibus cunctis
amas, ictam Semelen
ob parentem fulmine. 
Iam ergo quando tota urbs
uiolento constringitur
malo, ueni precor
salutari pede Parnassium
iugum linquens, aut gemebundum
aequor.
O ignis micantum
dux syderum, et qui nocturnis
cantionibus praees,
o Iouis soboles,
properato Naxiis
cum comitibus cito, et
thyadibus, quae quando furunt,
nocte te

integra principem celebrant Iacchum. 

 

Actus quintus.

Iambici senarii.

NUNTIVS

O Incolae Cadmi, domusque Amphionis,
uitam hominis, antequam effluit, nec laudibus.
Efferre, nec culpare quis merito potest.
Nam semper et fortuna foelicem erigit,
et denuo Fortuna miserum deprimit,
nec ulla rerum auguria certarum scio.
Mihi beatus uisus est olim Creon,
quando hostium e terra hac cruentam uim expulit.
Obtenta patriae sceptra solus rexerat,
florens celebri liberum propagine:
nunc cuncta pereunt. Nam uoluptates (uiri)
cum deserant, non amplius quenquam aestimo

uitam agere, sed uiuum cadauer censeo.
Esto domi fortuna, si uis, splendida,

uitamque tibi regalis illustret nitor,
hoc si absit, his cum gaudio laete frui,
fumi umbra ego reliqua prae uoluptate haud emam.

CHORVS

Quas afferens iam regis aerumnas uenis?
NUNTIVS

Sunt mortui: sunt causa, qui uiuunt, necis.

CHORVS

Et quis trucidat explica, et quis occidit?

NUNTIVS

Haemon sua ictus dextera leto occubat.

CHORVS

Vtrum paterna laesus, an propria manu?

NUNTIVS

A se ipse, coniugis ab necem infensus patri.

CHORVS

Vt uerba, uates, uera es effatus nimìs.

NUNTIVS

Sic res habet: nunc alia meditari licet.

CHORVS

At cerno iam miserrimam Eurydicen toro
iunctam Creonti: ex aedibus uel mortuo
quiddam audiit de filio, uel casu adest.

EURIDICE

Sermonis, o ciues ego accepi sonum
aedem Mineruae Palladis sacram petens,
ut ueni amaenam precibus appellans Deam, 
durae recludens ferream portae seram,
et cladis aures perculit domesticae
strepitus: ad imam prona tellurem cado,
famulae timent, me pauidus oppressit stupor.
Sed rursus expedite quicquid sit mali;
non calamitatum ignara cuncta exaudiam.

NUNTIVS

Ego, o domina regina, coram proloquar,
nec praeteribo ueritatis quippiam.
Mollire te quid moliar, cum postea
fallax ero? Res recta semper ueritas.
Ego tui sectabar in campum pedes
mariti, ubi deforme Polynicis situm
erat cadauer canibus erosum feris.
Primum triformem Hecaten precati, noctis et
dirum arbitrum, beneuoli ut iras comprimant. 
Pura hunc aqua lauamus: effractis recens
ramis, necati reliquias exussimus:
terraque bustum fabricantes eminens,
rursum ad puellae lapide constructum aspero

thalamum profanae mortis ingredimur cauum. 
At uocis altos eiulatus eminus
quidem prope ad thalamum sepulcralem audiens
rapido Creonti monstrat aduentans pede.
Huic ocyus dum properat, insanae sonus
uocis strepit, post corde lacrimoso gemens 
hoc triste uerbum emittit. O infelix ego;
sumne ipse uates? Numquid infaustissimam
hanc omnium, in quas me dedi, ingredior uiam?
Vox filii pectus quatit. Sed concito,
famuli, gradu properate et astantes prope
aspicite saxeam aggeris compaginem,
limen ineuntis carceris: uel Haemonis
uocem audio, uel Dii mihi errorem offerunt.
Haec conspicati regis ex iussu sumus
animo cadentis. Hanc recessu in intimo
ceruice uincta pensilem conspeximus,
zona tenaci aut sindone obscrictam gulam,
Atqui ille mediam mulierum amplexu iacet,
sponsae grauem pendentis interitum gemens,
dirique facta patris, et miseros toros.
Vt uidit hos planctu aspero exhaustus pater,
irrumpit intro: fletu apud sese aedito
clamat; nefas o quale conflasti, miser?
Quid cogitas? Cur clade temet conficis?
Egredere, fili, en supplices tendo manus.
Illum feroci natus aspectu intuens,
et respuens uultu, ore compresso, truci
ensem manu distrinxit ancipitem; patre
illum fuga uitante, frustratus ferit.
Deinceps sibi infestus miser, medium obuio
immergit ensem latere: postin flexilem
adhuc susperstes uirgini amplexum ruit;
ex imo anhelans efflat eductum halitum,
alto cruentum ex ore sanguinem uomens.
Sic mortuam extinctus premebat, nuptias
caeca miser sortitus Inferni domo;
facto indicans, quam turpe sit, quamque improbum

praeceps temeritas rebus humanis malum.

CHORVS

Quid hinc potes coniicere? Iam mulier abit,
bonum priusquam effatur aut uerbum malum. 

NUNTIVS

Et me quoque inuadit stupor: spe tamen alor,
quod filii cladem audiens, non publice
lamenta profundet, sed intus in aedibus
sobolis acerba fata cum ancillis gemet.
Non tam illa laeuae est mentis ut peccet palam. 

CHORVS

Ignoro, mihi nimium silentium graue
portendit aliquid. Verba frustra hic fundimus.

NUNTIVS

Quin irruamus, ne cor ita percitum
clam immande quoddam facinus occultet, domum
totam peragrantes. Ais quidem probe,
nimii miseria usque est silentii comes.

 

Carmen choricum uarie mixtum ad finem usque tragediae, intersertis multis et senariis, et iambicis, et anapesticis.

CREON

Heu mentis incallidae 
et errata pergrauia
et exitalia. Heu qui necant,
necatosque qui
cognatos uident. 
O incepta iam meis
infaustissima.
o fili tener tenellae adiacens
heu, ohe:
moreris, occidis,
mea, non tua, truci amentia.

CHORVS

Vt sero quid iustum est uideris cernere?

CREON

Tandem miser cognosco. Iam nostrum in caput
deus, calamitate me graui premens,
intonuit, et me clade concussit mala;
heu, ciuium commune remouens gaudium,
eheu,
O asperi labores uirum.

FAMVLVS

Rex, aduenis quasi malorum possidens,
partim in manu, partim afferens, partim aedibus, 
redis miser, nouaque ista uisurus mala.

CREON

Num peius etiamnum, aut malorum est amplius?

FAMVLVS

Vxor necatae prolis infoelix parens
extincta dudum uulnere inflicto iacet.

CREON

O, o domus Tartari 
Nefanda, quid me conficis luctu senem?
Eho dolores mihi
afferens pessimos, quid affers mali?
Vae: perditum antea necasti uirum.
Profare o serue, quid hoc quod nuntias noui est?
Vae, uae, uae:
sobolis ad necem
ferox coniugis fatum esse additum?

FAMVLVS

Cernere licet. Nam non humata est hactenus.

CREON

Hei mihi:
etiam secundus aliud malum cerno miser.
Quod ergo, quod me iam manet fati genus?
Natum cruenta defero infoelix manu,
ipsamque uideo flebili extinctam nece.
Heu mater misera: heu fili.

FAMVLVS

Illa ense transfossa, illa circum altaria
premit uenustas palpebras. Lugens quidem
prius celebrem Megarei absumpti torum
post huius obitum, dira postremo tibi
fata imprecatur prolis extinctae reo.

CREON

Heu, heu, eheu,
metu distrahor.
Quid hoc pectus nemo
mortifero ense traiecit?

aerumnosus ego: heu heu.

Aerumnosa me calamitas premit.

FAMVLVS

Horum quasi culpam malorum sustinens,
ob uirginis fatum impium paenas luis.

CREON

Quo dissoluta in caede coniux est modo?

FAMVLVS

Ipsa proprium mucrone transfixit iecur,
ut filii lacrimabilem accepit necem.

CREON

Heu: harum foeda cladium a me nota
in alium nequit referri uirum;
ego te, ipse ego peremi, o miser.
Ratum ipse eloquor. Eho, seruuli,
rapite me cito, abripite me hinc procul,
qui non sum magìs, quam qui nullus est.

CHORVS

Lucrum imperas, si quid lucri sit in malis:
nam quae breuissima in malis, sunt optima.

CREON

Veni, ueni,
O optata mors, meorum optime, 
ferens ultimum malorum diem:

Tandem ueni, ueni.

Vt haud alia lux mihi appareat.

FAMVLVS

Sunt haec futura; at iam quid haec facere est opus?
Curent quidem, curare quos istaec decet.

CREON

Sed quae loquir, sunt maxime in uotis mihi.

FAMVLVS

Ne nunc preceris quippiam. nunquam malum.

Fatale quisquam effugere mortalis potest.

CREON

Virum abripite perditum me hinc procul,
qui te o gnate non uolens neci dedi:
teque coniux. Heu me miserum, nescio
prius quem aspiciam, aut quo cursu properem.
Nam cuncta ceciderunt mihi partim in manus
oblique, et hoc partim in caput:
totumque Diui sorte me mactant graui.

CHORVS

Prima beatae pars est uitae
multum sapere: ualde in Diuos
nocet impietas, magnam elati
paenam ob grandia uerba luentes,

sapere extrema
tandem didicere senecta.

Finis Antigones.

 

 

Ad eundem illustrissimum Arundelliae Comitem

Octastichon.

Haec mea si quicquam placuit translatio, comes
  inclyte; materies aut bona si qua subest:
haec mea pompa simul placeat prositque legenti,
  quam totam Antigones fabula tristis habet.
Insuper apposui pompis, quae digna notatu,
  themata; quaeque probes utilitate sua.
Tu dignare igitur uultu lustrare benigno,
  quod dedit ignoti musa benigna uiri.

Vestri honoris studiosissimus Tho. Watsonus.

 

Prima pompa

POETA

Per omne scriptorum genus sapientia
diuina serpit: illa communis libro est
cuique et arti iusta materies. In hac
uersantur omnes, et suum studium locant.
Tamen relucet clarius nusquam, bona 
quam sub poesi; quae loquens dici potest
pictura in hominis mente uirtutem imprimens,
quo propius ipsam uideris, pulcra est magis;
speciem bonorum signat in mente, et uiae
rectae magistra corrigit uitae malum. 
Natum est poema, ut mentibus nostris ferat
opem, uagosque ut tollat errores: in hoc
conficta uitae debitum nostrae docet
persona cursum; quid decet, quid non sequi.
Velut hic acerba clade prostratus Creon
suis aperte prodit aerumnis, malum
auam sit nefandum dura mens, animi et rigor
inflexus: in quem nulla uis, ratio, minae
ualent, std animo semper incepto tenax 
inhaeret. Hanc rem pompa mostrabit sequens.

IVSTITIA cum sceptro.

Iudex habenas solus imperii tenens
sum pacis auctor, sumque causarum arbiter;
ego regna et urbes legibus sanctis rego;
iubente me omnes omnium crescunt opes;
ueteres reuello fortis iniurias; graues 
compono lites; regulam scriptam sequor,
seu exorno honestos, seu malo sontes premo.
Sed saepe ab istis distrahor nolens, uolens;
hinc Aequitas, hinc dirus abducit rigor;
ancepsque dubito quid sequi praestet. Sed hic
audire, quae me iam petit ratio, libet.

AEQVITAS, mulierum cum bilance.

Ego media inter ius licentiamque eo,

benignitatis Aequitas semper comes.
Etsi colam ius maxime, recte tamen
de iure summo mitigo quantum licet,
et causa quoties flagitat bona. Tempero
memet ego, et ardens abripit nusquam furor.
Si sit necesse, muto iudicium datum,
Aut si usus aliter postulet rectus. Graui
multum remitti leniter paenae decet.
Quin domina, famula simi tibi: multum bonus
iuuabit animus in re iniqua. Patriae
per me salutem, rebus afflictis opem
feres; quietam ciuibus pacem dabis.
Namque ut minister legis est quisquis praeest,
sic dominus: eius subdita est arbitrio.
Haerere scripto mordicus minime licet.

RIGOR uir cum gladio.

Quin lenitas haec mentis est stultae nota,

scelusque prauum crescere in peius facit.

Imo tuetur principem inflexus Rigor,
linguas, malumque candido ferro premens.
Custos fidelis seruat imperium metus.
Labefactat urbes sola spes ueniae; semel 
si detur, aliud maius irritat malum.
Quisquis remittit, transgredi leges docet. 
Fouet scelus qui punit aegre. Iudicis
boni est seuere persequi sententiam,
normamque scriptae legis. Indulgentia
quam saepe magnas ciuitates perdidit?
Quot regna turpi ditia aequauit solo?
Parere dicto qui recusat pertinax
tollatur ense uindice, extinctus cadat.
Exempla cunctis aede. Nullius minis,
nec te querela uocis inflecti sinas.
Sic me Rigore regna confirmes tua. 

IVSTITIA

Hic sermo praetat: utar hìc ferro tuo;
tutusque nemo iura calcabit mea.

OBSTINATIO, uir cum lorica.

Adamante durius cor Obstinatio
possideo: ferrum temnoque et flammam rigens:
inuia sagittis pectus obstringit meum 
lorica: non me letifer domat chalybs;
nec surda molles ora blandiciae mouent;
saxum resultat, respuitque ictus meos;
uultusque nostri est semper inuictus color.
Proles Rigorem dura genitorem sequor.

IMPIETAS, uir cum mucrone.

Fas omne rumpo prorsus impietas furens.
Per omne crimen nostra grassatur manus.

Necmetuo ciues, nec propinquos, nec Deos.

In scelera gressu cunta praecipiti feror.
Hic mucro parcit nemini, quemuis ferit,
ipsique summo uel Ioui uulnus dabit.

FLAGELLVM, uir cum flagello.

Iouis flagellum punio iniustos uiros,

ultrixque per me paena crudeles manet;
immineo semper crimini, et sontem premo;
peccansque loro caeditur quiuis meo:
nec crimen ullum hanc uindicem effugiet manum.
Tardat Iouis, sed tollitur nunquam ultio.

SERA POENITENTIA, uir.

Heu, sapio tandem sera Poenitentia:
Quis facinauit cor meum insanus furor?
Quae caecitas hoc pectus obsedit mihi?
Quod si ante nossem hoc, emori optassem prius
quam perpetrassem tanta. nunc uotum est mori.
Heu mentem inanem: dira me clades premit.

 

Secunda pompa

POETA

Priuata magnus rispicit dum animus mala,
partem in sinistram ductus affectu leui,
uiolare tentat publicum ius, propriae
memor miseriae, in patriam officii immemor,
contraque fasces incito fertur gradu,
facinusque mortem per malum accelerat suam.
Atque haec sepulcrum flebile Antigones docet:
Palamque faciet iam sequens spectaculum.

MAGNANIMITAS, mulier.

Parente claro nobilis Magnanimitas
prognata, honorem stemmatis iacto mei.
Nostrum haud decebit pectus affectus leuis.

Immota paruis, non leui irritor malo.
Iacere multum me pudet, multum fero.
Intenta quicquid conor, effectum dabo.
Quam sumo partem, protego uehemens nimis.
Incerta dubito saepe quo uertam prius,
dum patria, nexus sanguinis, princeps uocat.
Parere simul his haud licet, procedite,
docere quam nunc ingredi praestet uiam.

PATRIA, anus.

Patriam parentem me tuam constans ama:
te gremius iste gessit, et mammam dedi.
Sapiens Ulysses patriam nidum quasi
saxis repostum aeternitati praetulit.
Praestare nunquam quod mihi debes, potes:
quisque est beatus, dum mihi est florens salus;
cum pereo, miser est: emori pro me parum est.
Vsque est tenendum nostra uox quicquid iubet.
uis esse foelix? Audiens esto mihi.

COGNATIO, uir squallidus.

Cognationem sanguine partem tui
me deseris? Ab hoste calcari sines?
En quanta pacior. Totus infoelix cadam
si prodar a te. Nullus auxilium feret.
Lenimen ullum non erit nostri mali.
Ergo petenti cede iutricem manum,
et fac quod omnes iura naturae iubent;
natura suadet ferre cognatis opem.

MAGNANIMITAS

Te iam iuuabo, sponteque hac spreta sequar.

TRANSGRESSIO, uir.

Transgressio aequi nomen est mihi: sequor
quo fert uoluntas: laedo uicinos agros,
transilio septa, limites demolior;
admotus et obex pectus inflammat magis.
Nihil coercet. Iura frango publica.
Species honesti si qua, nil quicquam moror.

CONTVMACIA, uir.

Istuc rebellis asto Contumacia,
uultum impudentem, spiritus magnos gero:
nec me timere iudicis uultus facit.
Peccasse quicquam non pudet, factum scelus
defendo, iacto, glorior. Famae quasi
studens, libenter fata quod statuunt feram.

ODIVM, uir.

Odium scelestos prosequor: prauos premo
ui ponderosa, nemo me bene sustinet:
caros amicos ante hac tandem horreo,
merita et priora prorsus ex animo cadunt.
Me pertinacem nullus damnum mouet:
cuiusque mordax crimen allatro ut canis.

SVPPLICIVM, cum securi.

Immane recta uoce supplicium uocor;
ex ore semper iudicantis pendeo.
Exilia, mortem, carcerem hac dextra fero.
Perago imperata, reffero abscissum caput.
Saeuam hanc securim nemo declinat reus.

 

Tertia pompa

POETA

Iuuenile pectus feruidus penetrans amor
statum priorem mutat atque alium facit.
Aduersa si res acci at, nescit regi;
exutus animo, pronus in artes malas
fertur: salutem negligit. Verbum est uetus,
sapere et amare uix Ioui iunctim datur.
Haemonis hoc, se dum necat, fatum docet;
idemque monstrat ordo qui prodit nouus.

CVPIDO, puer cum arcu et sagittis.

Adsum Cupido, dictus infamis Deus.
Quamuis utroque lumine orbatus; tamen
sagitta metam tangit haec: quoduis iecur
emissa penetrat, et loco in iusto manet.
Vagor per omnes impiger mundi plagas,
semper secundis rebus insidias loco.
Vel fulminantem nostra fax torret Iouem.
Haec me furentem turba sectatur comes.

TEMERITAS, uir.

Lingua proterua futilis sum Temeritas.
Incerta me sors, nulla sed ratio regit.
Praeuideo prudens nulla: quae casus feret,
sequor: fidele sperno consilium; obstrepo
procax et amens: ducit error de uia.

IMPVDENTIA, uir ferreum os.

Succedo uultus ferrei Impudentia.
Perfricta frons haec neminem prorsus fugit,
pudor nec unquam conscius uultum notat.

Prorsus decorum negligo officium insolens.

Non cedo patri, sed lacesso opprobriis;

innata talis pectori est audacia.

IMPETVS

Praeceps uagusque et pronus ad casum Impetus.
Nostros amores si quid aduersum premit,
uel si dolores bile cor pungant meum,
quo timeo ferri? Nil moror, sed quodlibet
attento facinus: exulat ratio: quasi
rabie maligna percitus, morti obuium
do saepe memet, fata praeuertens mea.

INTERITVS

Interitus adsum, memet etlaedo furens.
Nullus cadentis ordo naturae huc trahit,
sed uis refringens caeca uitae stamina,
manumque propriam in funus armauit meum.
Vitam hanc ademit mens mea impaciens mihi,
Raptique amoris luctus affligens. Comes
huic fio, sequitur Impetum quisque ducem.

 

Pompa quarta et ultima

POETA

Foelix putandus, mente qui prudens agit.
Gratus piusque est in suos: legi datae
parere nouit; semper illaesus manet;
omni ex periculo liber euadit; bono
fert placidus animo quicquid aduersi uenit.
Illuc aperte mitis Ismene docet,
et ista quae iam turba postremo uenit.

RATIO

En Ratio uiae lumen humanae unicum;
monstrare rectum muneris pars est mei.
Affectus ore cedit obliquo mihi.
Consilia laudo sana; nil praeceps ago.
Mores uiciaque trutinam subeunt meam.

Rectum capesso, respuo quicquid malum est.
Fortuna quamuìs duplici includat malo,
persisto placida; recta mens semper manet.

PIETAS

Pietas inermis, patriam et Diuos colo;
propensam in omnes mentem ego afflictos gero.
Pars nulla uitae debito officio uacat.
Fratres, parentes integra obseruo fide;
semperque refero gratiam cunctis parem.
Sum cara semper omnibus quoquo feror;
et quicquid usquam molior, cunctis placet.

OBEDIENTIA

Clemens remisso pectore Obedientia,
non ambio alta; sorte contentor mea;
quiquid potestas imperat, seruo libens.
Recte pusillam ferre fortunam scio.
Appetere nolo magna. Nam quisquis bene
latet, bene etiam uiuit. In plano leuis
est lapsus: unquam paruisse haud poenitet.

INCOLVMITAS

Accedo membris integris Incolumitas.
Quodcunque capiti crimen illatum est meo,
uirtute forti pellit integritas statim.
Namque innocens haud haeret in culpa diu;
non subita me mors pellit, aut fallax permit;
uita at capillos candida ad canos manet.

FOELICITAS, cum Corona.

Foelicitatem quisque melongae uiae
metam requirit: sum laboris terminus;
uirtutis almae praemium, finis, comes.

Me praepotentes, splendidi et regno ambiunt,
sanaque quotquot mente sunt; frustra tamen.
Fortuna non me caeca sublimem capit;
sed sola uirtus, arduam scandens uiam.
Ad hanc coronam tendit, et partam tenet.

 

POETA

Ex rebus igtis hoc minutis ordine,
quantus metatur fructus apparet satis.

Finis pomparum.

 

 

Hic sequuntur quaedam themata, ex ipsis huius tragediae praecedentis uisceribus deriuata.

 

Caecam philautian multarum calamitatum causam esse ex creontis exemplo discimus.

Carmen iambicum, dicolon distrophon.

Nullum secundis insolens foelicitas
  admittit in rebus modum.
Multos sui in uesanum amorem compulit
  tumida potestas abripi.
Hinc mentis aciem propriae sapientiae
  inflatus excaecat stupor.
Recti statim discrimen ac iusti exulat,
  exercet imperium impetus.
Quodcunque praeceps caeptat affectus, placet:
  libido dominatur furens.
Illac uoluntatem tyrannis corruit,
  qua feruor effraenis rapit.
uirtutis imperium ac honesti soluitur,
  ipsa pietas mota est loco.
Remissa habena fertur in praeceps equus,
  quocunque libertas iubet.
Praefracta mens, et duris in malis rigor
  haec cuncta sectatur comes:

quem nulla flectit ratio, nec prudentia,
  nec turgidae frangunt minae,
immo usque pertinax in incepto manet,
  nunquam remittit quod tenet.
Non ulla rigidum uerba prudentum, aut grauis
  auctoritas senum mouet.
Vatum piorum temnitur sacrum decus,
  et clara cedit dignitas.
Quin in supremum concita impietas Deum
  prorumpit in tetrum scelus.
Praeterita crimen culpa prolectat nouum,
  nullusque peccandi est modus.
Etenim prioris finis infoelix mali
  peioris est semper gradus.
Tandem seuerus criminum uindex Deus
  paenas acerbas expetit.
At qui sapit, non quae libent, sed quae decent
  et recta sunt amplectitur,
propriis nec ipse blandus ignoscet malis,
  aliena postponens suis;
sed tetricus ipse mentis est censor suae,
  decreta consilio regens.
Quemcunque carpit, arrogat nusquam sibi,
  se noscere imprimis studens.
Non sentienti morbus est multum grauis,
  ut qui remedium respuit.
Ferrum medentis uulnus obductum fugit;
  opem recusant quae latent.
Parere medico prima curandi est uia:
  qui se optime scit, optimus.
Ergo cauendum est, ne tui fallat te amor,
  nec mentis elidat statum.
Expende quicquid feceris, si expers mali.
  si uis beate uiuere.

 

Quam sit malum publico Magistratus edicto non parere, Antigonae exemplum docet.

Carmen anapesticum dimetrum.

Melius prorsum nihil inuenit
legibus aequis Natura parens.
Pietas clemens, stabilisque fides,
uirtusque grauis nititur illis.
Constans populi norma regendi
ipsa est urbis uita quietae.
Qui magnificum gerit imperium
legum est seruus. Non contiget
tramite recto hoc error eunti.
Quicquid statuit summa potestas,
id pro lege est a subiecta
plebe tenendum. Sitit exhausta
riuulus unda fonte obstructo.
Capite infecto membra soluta
cito fatali tabe peribunt.
Spernere nulli licet impune:
nisi conuulsus simul in nihilum
status effractae concidat urbis.
Niti in uetitum subdola honesti
species magnos incitat animos;
dum respiciunt mala priuata,
publica regum iussa effringunt.
Propriae maeror cladis acerbus
omnem officii remouet curam.
Pessima uirtus animosa sui
in perniciem facta attentat:
pugnat in undas ire aduersas.
Rapidi cursum fluminis acrem
obice admoto frustra coercet.
Nulla doloris uis priuati
iustis merito fascibus obstat.
His et amici ratio et fratrum
gratia, summa et cura parentum
cedere debet. Sontes pelagus
grauat immensum, et Laerna malorum,

uetera incassum recidunt merita,
animus cari gratus amici
prauum exemplum laesus abhorret,
atque efficitur ferus ex fido
hostis amico. Grauis est regis
ira offensi. Flexile uimen
onus immensum non sustentat,
imo iniecto pondere sedit.
Carcer, egestas, paedorque domant,
cladesque modum patitur nullum.
Aspera fati uis funesti
ultima tandem paena sequetur.
Fatuus stimulum qui ferit acrem,
pede nequicquam promouet icto.
Plaga auctori nocet imposita.
Res grata quies. Discere nimis est
sapere accepto uulnere serum.
Ergo corpus florere diu
ualidum exoptas? Capiti pari.
Longum foelix gerat imperium.
Sic perpetuo bene procedunt
omnia cursu.

 

 

Quae corrigere non possumus, ea attentare ne uelimus docet Ismene, uitae quietae formam tradens

Carmen Sapphicum.

Summa si legem iubeat potestas
impiam, uel si uiolet benignae
iura naturae, minime cuiuis

    frangere fas est.

Arduis sese sapiens dolebit
rebus intrudi: studet ut latescat
ingrata libertas: bene qui latebat,
    is bene uixit.

Abstinet magnis, animoque paruam
ferre fortunam bene discit aequo:

utitur paruis sapiens, suaque
    pelle quiescit.

Ponderi cedunt nimio libenter
quod pati molles nequeunt lacerti,
nec sinunt uires onus impotentes
    frangere durum.

Mobiles rerum dubiique casus,
quod statu durat nihil est eodem.
Inuicem recta et mala cuncta certo
    ordine cedunt.

Quae minor praue statuit potestas,
maior aduentans eadem reuellit.
Ipse quod captas male, saepe praeceps
    efficit aetas.

Quicquid excelsum est, dubia locatur
sede. Nymboso Borea superbae
uappulant turres: feriunt niuosos
    fulmina montes.

uulnus euitat macilenta ceruix:
seque res recte modicae coercent:
turbidi paruae rabies carinae
    non nocet Austri.

Quem leuat culmen rota uersa in altum,
ne ruat praeceps pauet usque terra
lapsus in plana leuis, et sine ullo
    uulnere surgit.

Tutus angusta cibus usque mensa
carpitur: cespes uiridis profundos
prouocat somnos; casa pellit omnem
    parua timorem.

Quae supra uires mala sunt, relinquas;
semper expectes meliora; temet
interim froena, et propria beatus
    sorte quiesce.

 

 

Amare simul et sapere uix cuiquam dari, interitus Haemonis docet.

Choriambici asclepiadaei.

Nec flammae rapidae, nec Boreae trucis
uis tanta, aut ualidi fulminis, aut maris
uasti: quanta, mali quando Cupidinis
uenas aestus edax occupat intimas,
Et torret cupidum flammea fax iecur.
Vt feruor iuuenis cor penetrauerit,
artes ingenium labitur in malas;
iactatur uarie, nec Cereris subit
nec Bacchi studium; peruigiles trahit
noctes; cura animum solicita atterit;
absumptus decor est pristinus, et uigor;
incessus uarius saepe tremens labat;
recta a mente miser deseritur; salus
spreta est; et rabies faeda cor occupat;
non flectit ratio, nec sapientia.
Vt lambens solidas flamma trabes uorat,
et paruum in cinerem robora concidunt:
ut rauci ualidus turbinis impetus
quodcunque obstiterit funditus abripit:
sic crudelis Amor uisceribus latens
conquassat penitus rectum animi statum;
secum cuncta rapit; consilium exulat
sanum; sese animus praecipitat sciens;
discedunt pietas, ius, decus, aequitas,
uirtus, sancta fides, et roseus pudor.
Mens quae pessima sunt fertur in laec libens,
nec froenos patitur, nec poterit regi;
uerum fata furens accelerat sua,
morti saepe auidaese ingeritobuiam.
Ergo cedat amor, si sapis, improbus,
dum sanus poteris: nam leuis est Deus.
Tam uesana animus ne caleat face,
sed primum prohibe strenuus impetum:
ad laudem celebrem sic uia sternitur.

Finis.

 

 

 

 

 

Editorial notes

The original has “Thoebis”, which is a rare variant spelling of Thebis. An example of the same spelling can be found in Thomas Nichols’ The Hystory Writtone by Thucidides, a translation from the Greek historian (Nichols 1550, f. xxxiii) and Tommaso Bozio’s De ruinis gentium et regnorum aduersus impios politicos libri octo (Bozio 1596, 400).

Editorial notes

Bootes (or Boötes) is the name of one of the constellations near to Ursa Major. The word means "ox-driver" or "herdsman"; in the Graeco-Roman tradition Ursa Major is called "Plough" or "Wain". Here Bootes is considered as leading the "Wain" ("plaustra").

Glosses

Accedit hic ad argumentum praesentis fabula.

Glosses

Mutuatum ex Naogeorgi annotationibus in Sophoclem.

Editorial notes

Plural form of "Achivi" (Grecians) instead of "Achivorum", more frequent in Virgil (Forcellini et al, 1940). It is not clear why here Watson translates with Grecians instead of "Argivum" as Naogeorgus (1558, 205) or "Argivorum" as Winsheim and Melanchthon (1546, O3v). Perhaps he understood the original Ἀργείων (Soph.Ant.15) as meaning Greeks, as happens in Homer (cf. LSJ).

Glosses

Ironice.

Editorial notes

The original has “læthum”. "Læthum" as "death" is nowhere to be found in modern Latin dictionaries; the right spelling is either "letum" or "lethum". Nonetheless, the spelling ‘laethum’ does occur in Thomas Cooper’s 1578 edition of Thesaurus Linguae Romanae et Britannicae (Cooper 1578, sig. Gg.6r, Fffff.6r). Perhaps, Watson may have adopted this spelling to create an oxymoron with the preceding word "triste": "laethum" echoes the adjective "laetus", i.e., "joyful".

Glosses

Hic Thebani senes, occisis iampridem suis hostibus, canunt epinicion.

Glosses

Chorus adventare videt Creontem.

Glosses

Captat senatus benevolentiam.

Glosses

Magistratus virum indicat.

Glosses

Solebant enim arma et instrumenta, canes et aqui, vestesque cum mortuis cremari aut sepeliri.

Glosses

Hoc olim faciebant Ethnici et Christiani ad probandum innocentiam.

Glosses

Adulatorium et quod placeat tyrannum.

Glosses

Ironice.

Glosses

Pecuniae studium ad omne flagitium impellit.

Glosses

Audaciam hominum induſtriamque ac prudentiam a multis rebus laudat.

Glosses

A navigatione.

Glosses

Ab agricultura.

Glosses

Ab aucupio et venatione.

Glosses

Piscatione.

Glosses

A curatione belluarum.

Glosses

A variis linguis et scientiis.

Glosses

Ab aedificationibus.

Glosses

A medicina.

Glosses

Hic chorus videt attrahi Antigonem deprehensam apud cadaver Polynicis.

Glosses

Prius enim sortiebantur quis nunciaret Creonti, cadaver Polynicis esse humatum.

Glosses

Nuntium alloquitur.

Glosses

Iterum affatur Antigonem.

Glosses

Ismenem quoque ex sola quamvis suspicione, ad mortem condemnat.

Glosses

Ironice hoc dicit.

Glosses

Erumpit in convicia, contra Ismenem.

Glosses

Chorus videt Ismenem lacrimoso vultu prodeuntem.

Glosses

Ut omnes mortui sepeliantur.

Glosses

Falso hoc dicit pro salute sorori.

Glosses

Id est, Antigone.

Glosses

Venit Haemon et cum patre suo disputat de morte Antigones.

Glosses

Obedientia.

Glosses

Contra inobedientiam.

Contra inobedientiam.

Glosses

Tyranni vox.

Glosses

Contra φιλαντὶαν Solonis dictum est γηράσκω δι᾿ ἀεὶ πολλὰ διδασκόμενος.

Glosses

Duobus similitudinibus eleganter probat, cedendum esse.

Glosses

Haemonem alloquitur.

Glosses

Creon de se dictum putat, dum tamen Haemon semet ipsum intelligis.

Creon de se dictum putat, dum tamen Haemon semet ipsum intelligis.

Glosses

Ismenem morti prius temere adiudicatam, hic liberat.

Glosses

Communem thalamum, id est mortem.

Glosses

Chorus eam consolatur, sed argumentis inefficacibus.

Glosses

Pilati puritas.

Glosses

Increpat lictores non abductam puellam.

Glosses

A lictoribus vi abducitur.

Glosses

Consolatur eam chorus ab exemplo Danaes.

Glosses

Aliud adducitur exemplum Lycurgi.

Glosses

Intelligit Plexippum et Pandionem, quos excaecavit noverca.

Glosses

Matris, id est Cleopatra.

Glosses

Alloquitur chorum et Creontem.

Glosses

Id est, in summo periculo.

Id est, in summo periculo.

Glosses

Creon suspicatur Tiresiam pecunia corruptum esse.

Glosses

Puerum suum affatur, a quo ducitur.

Glosses

Hic, id est, Creon.

Glosses

Id est, Semeles Cadmi filiae.

Glosses

Corus Bacchum invocat, ut rebus afflictis opem ferat.

Glosses

Nissa est mons Phocidis, Baccho sacer.

Glosses

Naxus insula est sacra Baccho.

Glosses

Tristissima fabulae catastrophe.

Glosses

Hic versus integer deerat in nostris exemplaribus Graecis, dum admonitione Ioachimi Chamerarii ex Athenaeo restitutus erat.

Glosses

Hanc Euridicen Hesiodus Heniochen vocat.

Glosses

Eurydice dolore victa domum se recipit.

Glosses

Id est, Haemon.

Glosses

Id est, Antigonem.

Editorial notes

Creon apud chorum sua facta deplorat.

Glosses

Id est, Haemonis.

Glosses

Ictus piscator sapit et Homerus ῥεχθὲν δέ τε νήπιος γνω.

Editorial notes

In the original we have ῥεχθὲν δὲ τε νύπιος γνω, a Homeric formula meaning “when it is done even a fool can recognize it” that can be found for instance in Hom.Il.17.32 (Homer 1999, 230-231). Watson has it wrong because he copies it from Naogeorgus (1558, 256).

Glosses

Id est, Patria.

Glosses

Ista dicuntur pro epilogo.

Variants

This word appears only in BL; in HL there is a lacuna (see Description of the witnesses).

Editorial notes

These lines recall Henry Medwall's morality play Nature (1490s) in which the namesake allegory is described as the

  causer of suche impressyon

  as appereth wonderouse to mannys syght

  As of flammes that from the sterry regyon

  Semeth to fall in tymes of the nyght. (Medwall 1981 92)

Editorial notes

Bartolo di Sassoferrato and his pupil Baldo degli Ubaldi were two illustrious fourteenth-century Postglossators or Commentators of Justinian's Corpus iuris civilis.

Editorial notes

These two lines echo Henry Medwall's Nature (1490s) a morality play in which the namesake allegory is described as the

  causer of suche impressyon

  As appereth wonderouse to mannys syght

  As of flammes that from the sterry regyon

  Semeth to fall in tymes of the nyght. (Medwall 1981 92)

Editorial notes

These lines echo Henry Medwall's Nature (1490s) a morality play in which Nature is described as

causer of suche impressyon

As appereth wonderouse to mannys syght

As of flammes that from the sterry regyon

Semeth to fall in tymes of the nyght. (Medwall 1981 92)

Editorial notes

These lines echo Henry Medwall's Nature (1490s) a morality play in which Nature is described as

causer of suche impressyon

As appereth wonderouse to mannys syght

As of flammes that from the sterry regyon

Semeth to fall in tymes of the nyght. (Medwall 1981 92)

Editorial notes

These lines echo Henry Medwall's Nature (1490s) a morality play in which Nature is described as

causer of suche impressyon

As appereth wonderouse to mannys syght

As of flammes that from the sterry regyon

Semeth to fall in tymes of the nyght. (Medwall 1981 92)

Editorial notes

These lines echo Henry Medwall's Nature (1490s) a morality play in which Nature is described as

causer of suche impressyon

As appereth wonderouse to mannys syght

As of flammes that from the sterry regyon

Semeth to fall in tymes of the nyght. (Medwall 1981 92)

Editorial notes

These lines echo Henry Medwall's Nature (1490s) a morality play in which Nature is described as

causer of suche impressyon

As appereth wonderouse to mannys syght

As of flammes that from the sterry regyon

Semeth to fall in tymes of the nyght. (Medwall 1981 92)

Editorial notes

These lines echo Henry Medwall's Nature (1490s) a morality play in which Nature is described as

causer of suche impressyon

As appereth wonderouse to mannys syght

As of flammes that from the sterry regyon

Semeth to fall in tymes of the nyght. (Medwall 1981 92)

ToC