Eur.0002_MOD

Document TypeModernised
CodeEur.0002
Typeprint
Other editions:
  • semi-diplomatic
  • diplomatic

Medea.
Euripidi
Poetae Tragici, Georgio Buchanano Scoto Interprete.



Ad
illustrissimum principem Ioannem a Lucemburgo, Iueriaci abbatem,
Georgii Buchanani praefatio.


Non
dubito plerosque futuros, Princeps clarissime, qui statim ubi haec in
manus sumpserint, meam admirentur impudentiam vel potius temeritatem,
quod in tanto bonorum ingeniorum proventu, id ego potissimum sim
ausus aggredi, quod aliorum vel pudor refugerat, vel reformidarat
audacia, atque Euripidi vertendo manum admoliri non pertimuerim,
praesertim cum non ignorarem hanc a plerisque rem prius tentatam, uni
Erasmo ita successisse ut iuxta ab incepto me deterrere debuerit
illorum casus, atque huius felicitas: qui praeterquam quod ad eam rem
venerat tot bonarum artium praesidio instructus, etiam si qua erat in
hac parte novitatis gratia, eam praeoccupaverat. Accedit et illud,
quod praeter summam in choris obscuritatem (quae huic scriptori adeo
familiaris est ut eam de industria sectatus esse videatur) haec ipsa
quondam fabula ab Ennio prius versa fuerat, cuius non pauci versus
adhuc in veterum commentariis passim leguntur; quorum comparatio his
nostris, alioqui obscuris,2
plurimum
sua luce officere posset. Ego vero tantum abest ut his a scribendo
rebus fuerim deterritus, ut in utriusque fortunae qualemcumque
eventum non mediocre praesidium hinc fore iam animo praeceperim,
atque mihi ipsi3
quodammodo spoponderim. Nam tametsi plausum a studiosorum theatro
haec fabula non accipiat, si utcumque tamen steterit nec ignominiose
explodatur, numquam aeque moleste feram, Ennii atque Erasmi
auctoritate mihi tenebras offundi, quam me post tam praeclara nomina
qualemcumque saltem locum tenuisse. Hoc vero quicquid est operae nos
tibi, Princeps clarissime, potissimum censuimus dicandum, non modo ut
grati saltem animi professione tuam erga me summam testarer
humanitatem, aut a vestrae familiae nobilissimae splendore contra
calumniantium invidiam praesidium mihi peterem, sed ut meliori spe
reliquorum doctorum suffragiis me committerem, si tui iudicii
praerogativa4
subnixus essem, qui cum in omni disciplinarum genere principatum
teneas, ac in hoc poeticae studio singulari quadam felicitate
verseris, soles tamen, ut inquit ille, “meas esse aliquid putare
nugas”.











ARGUMENTUM5

Iason
Medea comite Corinthum profectus, cum Glauca Creontis Corinthiorum
regis filia nuptias paciscitur. Medea vero indicto a Creonte exilio,
unius diei moram exorat. Idque beneficium ut remuneraretur, dono per
filios ad Glaucam mittit vestem et coronam auream, quibus illa induta
extinguitur; Creon quoque filiae adhaerens perit. Medea cum suos
interfecisset liberos, currum quem a Sole acceperat, alatis
draconibus iunctum, conscendit atque Athenas profugit. Ibique Aegeo
Pandionis filio nubit. Pherecydes autem et Simonides aiunt, Iasonem a
Medea recoctum, iuvenem denuo factum. De patre vero eius Aesone, is
qui de Argonautarum reditu scripsit, ita inquit:

Atque
iterum blanda fecit revirere iuventa

Aesona,
subtili distringens arte senectam,

plurima
cum labris coxisset pharmaca in aureis.

Aeschylus
in fabula quae nutrices Bacchi inscribitur ait Bacchi nutrices
earumque viros iuvenes ab ea denuo factos. Staphilos autem inquit
Iasonem quodammodo a Medea peremptum. Nam cum eius suasu sub Argus
puppe obdormiret, navisque iamiam vetustate solveretur, ruina puppis
oppressus periit.


Aliter
per Aristophanem grammaticum6

Medea
odio adversus Iasonem concepto propter nuptias Glaucae Creontis
filiae, Glaucam, Creonta, ac suos etiam liberos interemit, relictoque
Iasone Aegeo nupsit.

Fabula
Corinthi fingitur agi. Chorus est e mulieribus Corinthiis. Docuit eam
Pythodoro praetore circiter octogesimam septimam Olympiadem.


Personae

Nutrix
Medeae

Paedagogus

Medea

Chorus
mulierum Corinthiarum

Creon,
Rex

Iason

Aegeus,
Rex Atheniensium

Nuntius

Filii
Medeae


Euripidis
tragici Medea


NUTRIX7

Utinam
Pelasgis litus Argo ad Colchicum

non
transvolasset cyaneas Symplegadas;

nec
strata saltu pinus olim Pelio

cecidisset;
acta nec virorum fortium

5dextris,
tulisset arietis spolium aurei

Pelia
imperante: non era excelsam mea

Medea
Iolcon appulisset, Iasonis

amore
saevo pectus aegrum saucia,

auctor
puellis nec trucidandi patrem

10Peliam,
Corinthi degeret cum liberis

viroque,
gentis cuius exsul incolit

solum,
favorem demereri sedula

et
ipsa ubique morem Iasoni gerens.

Felicitatem
quam supremam existimo,

15concors
marito mulier ubi degit suo.

Nunc
odia fervent, dissident carissimi

nuper.
Suorum liberorum proditor,

eraeque
Iason nuptiis regalibus:

fruitur,
tyranni filiam Corinthii

20Creontis
arcto coniugem amplexu fovens.

At
misera miseris habita ludibrio modis

Medea,
pactam clamat infelix fidem,

pignusque
fidei dexteram invocat datae8

testesque
pacti conscios facit deos

25non
ita merenti quam rependat gratiam

fallax
Iason. Inedia se macerans

iacet,
doloris magnitudine obruta,

flumine
perenni lacrimarum liquitur.

Ex
quo mariti sensit in se iniuriam,

30immota
vultus, maesta terrae lumina

figit;
procellae similis aut scopulo, abnuit

surdis
amicorum auribus solamina.

Nisi
quod subinde colla flectens candida,

secreta
secum expostulat, deflens patrem,

35patriam,
penates patrios quos prodidit

virum
secuta cui modo contemnitur.

At
misera tandem iam suis didicit malis

quam
sit paternum suave non linquere solum.

Infensa
natos odit, aspectu frui

40non
gaudet. Illud vereor, ut ne quid novi

excogitet.
Nam cum patitur iniuriam

elatus
animus, haud facile sibi temperat.9

Hanc
novi ego probe, trepidaque exanimor metu

ne
ferrum acutum condat in praecordia,

45ingressa
furtim tectum ubi torus sternitur;

aut
ne maritum perimat ac sponsam simul,

dein
maius ipsa subeat infortunium.

Metuenda
sane est, nec facile victoriam

referet,10
in
illam si quis odia exerceat.

50At
cursu omisso iam reversi liberi

non
mente volvunt11
matris infaustae mala.

Puerilis
animus gravibus haud curis patet.

PAEDAGOGUS12

Antiquum
erilis familiae peculium,

quid
sola stabas conquerens propter fores?

55Abs
te relinqui sola, Medea ut feret?

NUTRIX

Senex
minister liberorum Iasonis,

mancipia
frugi, si quid evenerit eris,

aeque
dolere suo decet ut incommodo.

Vis
me doloris eo redegit ut solo

60caeloque
cogar evomere dominae mala.

PAEDAGOGUS

Quid?
Misera nondum luctui statuit modum?

NUTRIX

A
fine tantum luctus, o bone vir, abest

ut
haec doloris sola sint primordia.

PAEDAGOGUS

O
stulta, si quidem sic decet de eris loqui,

65ut
nil malorum comperit recentium!

NUTRIX

Quid
istud est? Ne pigeat effari, senex.

PAEDAGOGUS

Nil.
Extulisse me priora paenitet.

NUTRIX

Amabo,
me conservus haud celaveris.

Nam
si necesse est spondeo silentium.

PAEDAGOGUS

70Sacras
ad undas abeo Pirenes,13
ubi

sedere
soliti sunt ad aleam senes.

Colloquia
dum clam capto secreta, audio

exigere
pueros ut Corintho cogitet

cum
matre, regni sceptra qui hic tenet Creon.

75Verusne
rumor hic sit, haud certo scio.

Falsum
esse mallem, ac falsus ut sit comprecor.

NUTRIX

Et
haec Iason liberis fieri sinet,

iratus
etsi dissidet cum coniuge?14

PAEDAGOGUS

Affinitati
vetus amor cedit novae:

80nec
huic amicus perstat ille familiae.

NUTRIX

Perimus
igitur si malum accedit malo

novum
vetusto, donec exhaustum hoc erit.

PAEDAGOGUS

At
tu quiesce, et comprime haec silentio.

Nam
tempus hauddum est, hoc erae ut fiat palam.

NUTRIX

85Audite,
pueri, qualis in vos sit parens.

Perire
nolim, dominus est enim meus:

verum
erga amicos perfidus deprenditur.

PAEDAGOGUS

Publica
querela est ista, iamdudum ipsa scis,

sibi
malle cunctos esse bene quam proximo:

90hunc
iure, at alium commodo adductum15
suo.

Si
caritati liberum sponsam pater

Praefert
Iason, nil facit certe novi.

NUTRIX

Intro
ite, pueri, cuncta succedent bene.

At
tu seorsum hos contine, quantum potes,

95neve
ad parentem propius accedere sinas.

Ira
frementem nuper, oculis flammeis

vidi
minantem nescio quid istis; neque

imponet
irae frena, donec quempiam

feriat.
In hostes potius utinam hunc impetum

100fortuna
amicis incolumibus transferat.

MEDEA

Infelix
ego, miseris curis

confecta,
hei mihi quomodo perii!

NUTRIX

Hoc,
hoc ipsum est, cari pueri,

aestuat
ira animus genetricis,

105turget
bilis, properate cito,

tecta
subite.

Neve
accedite lumina propius,

neve
adieritis, sed vitate

animumque
ferum ac triste ingenium

110mentis16
praecipitis. Iamiam ite,

intro
abscedite celeri passu.

Nam
luctus dubio procul olim

nubes
surgens subito ardebit

maiore
furore, ac patrabit

115aliquid
mentis vis infrenis,

et
serie stimulata malorum.

MEDEA

Heu
heu, toleravi misera, tole-

ravi
mala magnis deflenda

luctibus.17
O nati scelerati,

120vos
male perdat miseranda parens

cum
patre, ac tota domus pereat. 

NUTRIX

Me
miseram, cur natos patris

peccato
adscribis? Cur illos

odisti?
Hei mihi pueri misere

125metuo
ne quid secus eveniat.

Gravis
est regum fastus, et irae

nimium
memoris, qui dare leges

sunt
soliti aliis, lege soluti,

ipsi.
Iudice me libertas

130par,
et vitae aequatio praestat,

seque
assuescere legibus aequis.

Si
non regifico splendore, at

tuto
consenuisse licebit.

Nam
popularius18
aequi iuris

135primum
est nomen, et experiundo, et

usu
longe praestabilius.

At
sublimia numquam stabili

perstant
homini fixa pede diu, ac

si
quando sors laeva intonuit,

140hoc
ex fonte innumerae luctus

undae
in splendida tecta redundant.

CHORUS

Vocem
audivi, audivi planctum

miserae
Colchidos. Animi nondum

aestus
composuit. Fare age anus

145in
vestibulo stans audivi

intra
atria clamorem. Haud laetor

vestrae
mulier luctu domus,

ac
mihi minime grata geruntur.

NUTRIX

Domus
heu periit.

150Deserta
omnia. Detinet illum

aula
tyranni, ac contabescit

luctu
in thalamis era, amicorum

nullo
mollita animum hortatu.

MEDEA

Heu
heu, ruat in caput hoc miserum

155fulmen
ab aethere. Quis mihi superest

dehinc
vitae usus, vivere ut optem?

Eheu,
longis tristem curis,

Parcae,
miseram abrumpite vitam.

CHORUS

Audisti,
o Iuppiter, o tellus,

160o
lux, quam vocem misera edat

mulier?
Quod tandem immoderatum

thalami
desiderium cogit,

stulta,
accelerare horam fati?

Istud
ne expete. Quod si coniunx

165conubio
tuus alio fruitur,

id
ne improperes illi crimen.

Hanc
tibi iudex Iuppiter aequus

dirimet
litem. Ne19
te afflictes

socium
lugendo tori.

MEDEA

170O
magna Themi atque Artemi sancta,

cernitis,
impius in me coniunx

quale
patrarit facinus, sancto

mihi
iureiurando adstrictus?

Quem
cum sponsa utinam simul ipsis

175aedibus
oppressos conspiciam,

qui
immeritam laesere priores.

O
pater, o patria a me inhoneste

germano
deserta perempto.

NUTRIX

Quos
vocet audis, quos imploret?

180Themin
augustam cum Iove, praeses

qui
creditur esse sacramenti,

nec
cohibere era poterit facile

pectoris
aestus.

CHORUS

Qui
fiet, prodeat ut coram?

185Auribus
ut sermonis nostri

vocem
hauriat ut, si pote fieri,

acres
animi leniat iras

ac
violentum ingenium ponat?

NUTRIX

Haudquaquam
sedulitas nostra

190deerit
amicis.20

CHORUS

At
abi, mea tu, dominamque foras

educ,21
atque22
adloquere.
Heus,
propera

ne
designet quicquam asperius

hos
adversum, quos habet intus:

195gliscit
enim vis saeva doloris.

NUTRIX

Effecta
haec dabo. Sed metuo ut erae23

persuadere
queam. Ista
labori

gratia
vestro à me referetur:

etsi
fetae more leaenae

200luminis
acies flammea servis

triste
minetur, si quis propius

ut
compellet tentet adire.

Nil
peccarit, veterum laeva ac

praepostera
qui vocet ingenia,

205qui
cantus ad sacra deorum,

ad
convivia festasque epulas

instituere,
illecebras gratas

auribus.
At suaviloquum carmen

nemo
invenit quo sedaret

210tristes
animi curas, unde

mortes
plurimaque mala erumpunt

eversura
domos. Verum istis

cantu
medicari utilius erat.

Ad
lautas epulas quid frustra

215ilia
tendunt, copia ubi dapis

praesente
animum laetitia explet?

CHORUS

Maesti
luctus gemitus nostras

perculit
aures; clamat misera,

illa,
quam dolor edere cogit,

220voce,
malum compellans sponsum,

veteris
desertorem thalami.

Laesa
Themin Iove natam implorat

arbitram
iurisiurandi,

quae
illexit miseram ad solum Achivum

225per
mare saevum, Scythiae advuersum,

per
ponti immensi spumantes

cano
sale fauces angustas.

MEDEA24

Egressa
tecto sum, Corinthiae nurus,

de
me querendi ne sit ulli occasio.

230Plerosque
novi, quod seorsum degerent,

habitos
superbos; hos frequens praesentia

fecit
molestos; alius ingressus viam

vitae
quietae, ignaviae subit25
notam;

quia
iudicandi certa veritas abest

235oculis
ab hominum, qui priusquam pectoris

norint
recessus intimos, visos modo

odere,
nullis provocati iniuriis.

Ergo
urbis hospes moribus se accommodet,

Nec
laudo civem, contumax qui civibus

240asperque
agresti degit insolentia.

At
enim inopinum hoc quod mihi evenit malum,26

vitam
abstulit vivae. Pereo; vitae exui

iamdudum
amorem, amore mortis percita.

In
quo reposita cuncta habebam, pessimus

245plane
virorum me reliquit vir meus.

Nihil
miserius feminis terra, omnium

quaecunque
vivunt menteque vigent, edidit.

Primum
necesse est opibus immensis virum

Emere,
suique accipere dominum corporis.

250Accedit
aliud huic malo gravius malum

in
quo periclum27
maximum, frugi vir an

nequam;
mulieri repudium infame est, neque

sponsae
maritum ius recusandi est suum.

In
iura moresque venientem opus est novos

255plane
hariolari, quippe quae haud didicit domi

quali
marito serviendum sibi foret.

Et
ista recte cuncta cum curaveris,

si
degat una sponte vir patiens iugi,

beata
vita est. Sin secus, praestat mori.

260Domesticorum
si quis offendat virum

foras
profectus sedat aegritudinem

caris
amicis iunctus aut aequalibus.

At
nos necesse est unius ab arbitrio

pendere,
in unumque intueri. Et interim

265vitam
periclis nos28
carentem degere

domi
asseverant, ferre sese lanceam,

errore
ducti. Nam ter in acie prius

armata
certem, liberos quam edam semel.

Sed
non utrasque haec spectat aeque oratio,

270haec
namque patria tibi, hic29
penates patrii

praesidia
vitae, grata conversatio

inter
sodales. Contra inops ego, patria

extorris,
aspra laesa contumelia,

a
coniuge, solo advecta praeda barbaro.

275Non
hic propinquus, mater, aut germanus est,

ad
quos malorum afflicta tempestatibus

me
veluti portum recipere in tutum queam.

Tantisper
igitur impetrare abs te velim,

dum
mihi facultas aliqua ratiove suppetet

280qua
de marito expetere supplicium queam,

ob
quae patravit immerenti, et plectere

illi
locatam cum parente filiam,

sis
tacita. Plena mulier alioqui metus,

infirma,
ferrum contueri haud sustinet.

285At
in torum si quispiam peccaverit,

nullum
cruoris pectus est sitientius.

CHORUS

Id
fiet. Etenim iure poenas expetis,

Medea,
sortem nec dolere te tuam

miror.
Creonta sed video regem gradum

290ferre
huc, novorum consiliorum nuntium.

CREON

Te,
torva, vultu tetrico, iratam viro,

Medea,
monui regno ut extorris meo

comitata
geminis hinc abires liberis.

Vetui
morari. Quando decreti arbiter

295istius
ego sum, non revertar hinc prius

domum,
exulem quam finibus protrusero.

MEDEA

Hei
pereo, penitus undecunque miserrima.

Omnes
rudentes explicant hostes mei:

mali
nec usquam commodus datur exitus.

300Afflicta
quamvis pessime, id quaeram tamen,

quae
causa regno me exigere cogit, Creon?

CREON

Te
metuo (quorsum falsa opus praetendere?)

letale
gnatae ne exitium struas meae.

Causae
timorem suggerunt hunc plurimae.

305Sagax
es, artes gnara longe pessimas,

graviterque
taedis orba fers divortium.

Et
nunc minari fama te refert malum

sponsoque,
sponsaeque et novae30
nuptae
patri.

At
id prius quam fiat, antevortere31

310volo
cavendo. Praestat autem odium tuum

nunc
ferre, sera quam, peracto facinore,

hanc
lenitatem luere poenitentia.

MEDEA

Non
fama primum nunc nocet, Creon, mihi

miserae,
sed ante damna non semel dedit.

315Quincunque
vera praeditus prudentia est,

ne
disciplinis liberos impensius

erudiat
aequo, nec sapere doceat nimis.

Nam
pigra praeter quae sequuntur otia,

obliquus
urget livor illos civium.

320Apud
imperitos scita si sophiae nova

promas,
ineptum rentur, atquae inutilem.

At
si putere denuo praecellere

hos
qui sophorum auctoritatem vendicant,

eris
molestus. Idque adeo mihi evenit.

325Perita
cum sim, hos urit invidentia:

his
otiosa dicor: illis displicet

diversa
vitae ratio. Nec
desunt quibus

obesse
videar mediocri hac sapientia.

Tu
quoque vereris ne quid in te perpetrem.

330Non
hic mearum, ne time, rerum est status,

reges
ut a me metuere deceat, Creon.

At
tu quid in me perpetrasti iniquius?

Natam
elocasti cui tibi lubitum est viro.

At
ego maritum prosequor odio meum.

335Nec
temere opinor ista gessisti: neque

rebus
secundis invideo, quin nuptias

facite,
beati vivite: latebras fugae

permitte
tantum hic. Laesa licet, iniurias

mussabo;
discam cedere melioribus.

CREON

340Speciosa
sunt haec, blandaque auribus, tamen

vereor
repostum ne coquas animo malum.

Atque
adeo tanto credo quam pridem minus.

Praecipitis
irae mulierem aut etiam virum

vites
facilius quam modestum atque tacitum.

345Desine
morandi fando causas nectere,

abi.
Statutum est ita; nec ars ulla faciet

istic
ut habites, me perosa hostiliter.

MEDEA

Per
genua quaeso perque desponsam recens.

CREON

Ah,
verba perdis. Neutiquam persuaseris.

MEDEA

350Et
me repelles haud reveritus supplicem?

CREON

Equidem
familiae non meae te praefero.

MEDEA

O
patria, subiit nunc recordatio tui.

CREON

Qua
nil secundum liberos mihi carius.

MEDEA

O
amor, hominibus pestis exitiabilis.

CREON

355Perinde,
opinor, res uti sese dabit.

MEDEA

Quis
auctor horum tu memento, Iuppiter!

CREON

Abscede,
inepta, meque curis libera.

MEDEA

Curae
premunt me, nec egeo curis novis.

CREON

Hinc
exigere subito servili manu.

MEDEA

360Noli,
obsecro, sed id te sine exorem, Creon.

CREON

Adhuc
molesta, mulier, eris, uti video.

MEDEA

Abibo;
non hoc ut precibus impetrem ago.

CREON

Quorsum
igitur urges, nec meo abscedis solo?

MEDEA

Unum
instruendae modo fugae indulge diem;

365et
quando curam hanc genitor abiecit, sine

me
comminisci liberis opem ultimam.

Miserescat
horum; nam et tibi sunt liberi.

Parens
parentis calamitatibus fave.

Nam
nulla cruciat cura me exsilii mei,

370sed
liberorum miseriae me macerant.

CREON

Haud
impotenti mente sum et tyrannica;

quin
saepe damno mihi meus pudor fuit.

Et
nunc aperte, mulier, erratum meum

praevideo.
Verum vince, quod vis accipe

375Praemoneo
tamen id, si morantem crastinus

hic
te videbit Phoebus ac natos tuos,

actum
est, peristi. Fixa stat sententia.

Nunc
si necesse est lucis unius moram

permitto;
nam nil interim patraveris

380horum,
timore quae me habent nunc anxium.

CHORUS

Infelix
mulier, misera malis

miseris
obnoxia, quo tandem

te
vertes? Cuius amicitiam,

cuius
tectum aut terram invenies

385portum
malis?

Traxit
ineluctabile fatum

in
mare te, Medea, malorum.

MEDEA32

Male
cuncta cedunt undecunque, quis neget?

Sed
ne putetis pessime hac33
succedere,

390sponsis
adhuc mihi pugna superest cum novis;

ingens
futurus est labor cum adfinibus.

Credis
tyranno quisse me palparier,

ni
subfuisset spes lucri vel spes doli?

supplex
fuissem? Contigissem
illi manum?

395At
ille tanta praeditus vecordia est

ut
cum liceret obviam conatibus,

si
me expulisset, ire, permisit34
diem

hunc
me manere, tres ego hostes quo35
meos

36mactabo,
patrem filiam meum virum.

400Sed
tanta leti cum facultas suppetat,

unde
inchoabo dubia, amicae, fluctuo.

Subdamne
thalamis nuptialibus faces,

an
ferro acuto rupta fodiam pectora

ingressa
furtim tectum ubi torus sternitur?

405Sed
me moratur una res: si capta sim

in
tecta scandens, per dolum dum rem gero,

perempta
risus exhibebo malevolis.

At
usitatam praestat insistere viam

cuius
perita sum, necandi pharmacis.

410Esto,
perierint; quod recipiet me oppidum?

Quod
erit asylum, fida quae fidi hospitis

domus
patebit protegetve perfugam?

Nusquam
est. Manebo paululum37
dum stabilia

alicunde
nobis praesidia sese offerent.

415Dolis
adoriar clamque perfungar nece.

Si
pellat hinc me fors ineluctabilis,

mucrone
peragam facinus ipsa vel palam.

Lubens
peribo modo queam illos perdere.

Ad
culmen imus praecipitis audaciae.

420Regina
nobis culta semper unice

Hecate
triformis, artis adiutrix meae,

te
iuro, nostra quae colis penetralia,

nostro
e dolore nemo referet gaudium.

His
luctuosas atque acerbas nuptias,

425adfinitatem
funebrem et meam fugam

reddam.
Eia, cunctis utere simul artibus,

Medea,
cuncta convoca consilia. Age

aggredere
facinus; nunc opus constantia

animoque
forti. Quae feras vides. Cave

430ut
ne propines risui nepotibus

te
Sisyphaeis nuptiisque Iasonis

te
patre claro Soleque proavo editam.38

Perita
es ipsa, deinde nata femina,

ignava
quibus est mens honesta ad omnia,

435ad
turpe superest facinus omne audacia.

CHORUS

Retro
ad fontes sacra feruntur

flumina,
ius et fas vertuntur.

Hominum
plena dolis consilia,

nec
pacta fides diis sat certa est.

440Audiet
ex hoc muliebre bene

genus,
accrescet gloria nobis.

Non
iam deinceps fama sinistra

traducet
femineum sexum.

Ex
hoc mutabit Musa modos

445vatum
priscorum, qui cantu

muliebrem
celebrant perfidiam.

At
si caeleste melos citharae

nos
docuisset carminis auctor

Phoebus,
paria39
audisset.

450progenies
virum.

Sed
multa potest longior aetas

nobis
exprobrare40
virisque.

At41
tu
patriam deservisti

animi
vecors, vecta gemellos

455trans
scopulos ponti, ac peregrinam

habitas
terram, orbata cubilis

taedis
vidui, ac misera hinc exsul

eiciere
ignominiose.

Periit
reverentia iurisiur-

460andi;
nullus superest Graiis

pudor,
in caelum sed revolavit.

Tibi
vero nec patria domus est,

infelix,
in quam ceu portum

perfugias
e thalami curis.

465Sed
regina potentior

occupat
aulam.

IASON42

Non
nunc sed ante saepe perspectum est mihi

quam
sit malum impotens et immedicabile

ira
aspra.43
Licitum
fuerat et terra et domo

470hic
tibi frui, si quidem tulisses molliter

potentiorum
imperia, quae nunc exulas44

ob
vana verba quae molestiam mihi

minime
facessunt. Perge, uti facis, dicere

longe
virorum pessimum esse Iasonem.

475At
quae in tyrannos blaterasti, si exsul es45

ob
haec, recense pro lucro iussam fugam.

Ego
saevientum
molliebam
principum

animos
feroces, ne exsulares; tu tamen

stulta
esse pergis, prodigens convitia,

480Dirisque
reges devovens. Itaque exsulas.

Nec
ista amicos me movent ut deseram.

Adsum
tuisque commodis, mulier, vaco

ut
ne recedas hinc inops cum liberis

egensve
rerum. Multa secum incommoda

485ferre
fuga suevit. Sed nec indigne fero

nec
velle possum male tibi, etsi me oderis.

MEDEA

O
pessime undequaque. Nam imbecillitas

convitiari
me sinit46
tantum mea

me
adisti, adisti,47
maxime
mortalium

490exose
diisque48
mihique49
cunctisque hominibus.

Non
fortitudo est ista, non fiducia

laesos
amicos contueri cominus,

sed
morbus unus omnium gravissimus

additus
hominibus, impudentia. Id
tamen

495abs
te probe actum est quod adieris; ego ut levem

animum
dolore, iurgia in te congerens,

et
tu vicissim sentias molestiam.

Et
primum, ut a primis initiis ordiar,

salutis
auctor tibi fui, ut Graii sciunt

500quoscumque
tecum vexit Argo Pelias.

Flammam
vomentes iussus es tauros iugo

supponere,
et letale sulcis condere

semen,
draconem saepe in orbes nexilem,

circumvolutum
vellus auro fulgidum, et

505sopore
numquam fessa victum lumina

fallere;
perempto tibi dedi illo cernere

vitale
lumen; prodito patre et domo,

applicui
Iolchon te secuta, tibi nimis

hic
obsecundans ac mihi parum providens.

510Peliam
peremi, morte qua nulla gravior,

manu
suorum liberorum; sustuli

tibi
metum omnem. Tu tot ob beneficia

nos
prodidisti, praedo perfidissime,

novas
secutus nuptias post liberos

515de
me creatos. Orbus
etenim si fores,

veniam
dedissem coniugis cupido novae.

Dein
peieratis diis fides fluxa, ac satis

statuere
nequeo quos putabas tum deos

regnare
credas nunc quoque, an potius novum

520ius
esse fasque traditum mortalibus,

ut
qui tibi ipsi es conscius periurii.

O
tacta saepe dextera, o saepe genua

frustra
prehensa tibi manu infidissima,

ut
spes fefellit. Age, velut amicum adloquar,

525sperantis
instar aliquod abs te commodum.

Etenim
rogando detegam scelus tuum.

Quo
nunc revertar? Spreta quo me conferam?

An
ad penates patrios ac patriam

quam
te secuta prodidi? An potius petam

530Peliae
misellas filias, quae me hospitem

tractent
benigne patris ob necem sui?

Sic
est, amicos perdidi domesticos:

quos
non decebat afficere me iniuria,

te
propter hostes universos reddidi.

535Ergo
beatam inter Pelasgidas nurus

me
reddidisti pro his beneficiis. Virum

sum
singularem nacta fidumque misera.

Si
profuga cogor hoc solo egredier inops,

deserta
amicis. sola, solis liberis

540comitata,
pulchrum elogium erit sponso novo

mendica
proles exsulans cum coniuge

cui
debet, aura quod fruitur, o Iuppiter,

adulterini
indicia cur certa hominibus

auri
dedisti, sed virum in corpore nota

545impressa
nulla est unde noscantur mali?

CHORUS

Gravis
ira res est et malum insatiabile

amicis
amicis conserunt cum iurgia.

IASON

Me,
ut video, oportet eloquendi esse haud rudem

verum
gubernatoris instar callidi

550effugere
summa linteorum margine

loquacitatem,
mulier, istam futilem.

Ego,
beneficium quando nimium exaggeras,

venerem
salutis autumo auctorem meae

ducemque
cursus, nec deum aut hominum alteri

555debere
ob illa sentio me gratiam.

Ingenii
acumen acre suppetit tibi; at

orationis
arrogans iactantia est,

ea
cum recenses50
quae
coacta feceras

amore,
duris nos ut e laboribus

560eruere
posses. Illa tamen examine

librare
nolo exactiore. Sicubi

profueris,
agnosco libens beneficium.

At,
ut docebo te, incolumitate ex mea

plus
quam dedisti ad te redundat51
commodi.52

565Primum
Pelasgam patria pro barbara

terram
colis, ubi lex et aequitas vigent,

nec
iura cedunt gratiae vel viribus.

Omnesque
doctam te esse Graii intellegunt

famaque
flores. finibus si in ultimis

570orbis
habitares, mentio haud fieret tui.

Mihi
nec aurum sit domi aggestum neque

Orphea
canendo suavitas quae vicerit,

splendore
si non sortis haec decoret favor.

Haec
dicta nostris
sint
super laboribus,

575contentionem
quando ad hanc me provocas.

At
quae exprobrasti regiis
de
nuptiis

primum
reperies hic sapere me, dein virum

et
temperantem et tibi meisque liberis

fidelem
amicum. Sed quiesce tu interim.

580Ut
me Corinthon ex Iolcho contuli

cumulo
malorum inexplicabili obrutus,

quid
comminisci commodum potui magis

quam
si puellam regiam exsul ducerem?

Non,
quod tibi aegre est, quod torum odissem tuum,

585sponsaeque
amore saucius forem novae.

Nec
numero ut ulli53
liberum contenderem:

sat
liberorum est, de subole nil conqueror.

Sed,
quod putandum plurimi est, ut splendide

aevum
exigamus neve penuria premat.

590Quippe
indigentes qui fugere
procul
sciam

cunctos
amicos, utque familiae meae

pro
dignitate liberos educerem

ex
teque natis gignerem fratres, pares

quos
simul honorum per gradus producerem,

595meamque
postquam constabiliissem domum,

felix
ut essem. Liberis sane tibi

haud
est opus aliis: mihi vero utile est

consulere
natis per futura pignora.

Num
cogitasse videor absurde? Torus

600modo
ne angat animum, haud istud ipsa54
dixeris.

At
eo mulierum crevit impotentia:

si
coniugalis salva sit fides tori,

tum
cuncta recte creditis succedere.

Sin
hac sinistre parte quidquam evenerit,

605quae
cara fuerant sunt statim inimicissima.

At
quam fuisset procreasse liberos

aliunde
melius, nec fuisse feminas!

Exempta
quantis vita foret hominum malis!

CHORUS

Haec
pulchre, Iason, perpolita oratio est.

610At
mihi videre, invita55
quamvis, proloquar,

egisse
inique, coniugem cum proderes.

MEDEA

Quam
nostra vulgo dissidet sententia!

Orationis
qui probus erit artifex

factisque
iniquis, hunc reor gravissima

615poena
esse dignum. Nam quae iniqua comere

se
gloriatur lingua, non maleficio

ullo
abstinebit, ac vacua sapientiae56
est.

igitur
omitte splendidis coloribus

fucare
verum et eloquendi viribus.

620Verbo
quidem uno te subito confecero.

Si
quidem fuisses vir bonus, te oportuit

non
haec amicis clam peregisse, at prius

me
persuasa nuptias facere novas.

IASON

Quin
parvisses mihi suadenti probe

625si
quidem indicassem nuptias, quae nec modo

tumidi
minuere pectoris bilem potes.

MEDEA

Non
haec movebat causa te, sed barbaras

taedas
senectam adusque fore putaveras

parum
decoras.

IASON  Tibi
velim id persuadeas,

630non
me secutum regiis his nuptiis

cupidinem
uxoris, sed, uti dixi prius,

tuae
saluti consulebam, ac liberis

meis
uti de stirpe fratres regia

domui
futuros praesidia progignerem.

MEDEA

635Ne
mihi dolori iuncta sit felicitas

opesque,57
quae cor triste curis ulcerent.

IASON

Haec
vota vertes tibique melius consules

precando,
ne quod utile est triste id putes,

nec
cum secundae res erunt, te esse miseram.

MEDEA

640Illude.
Perfugium tibi inventum est. Ego

deserta
cogor his profugere finibus.

IASON

Tibi
auctor ipsa es, ne alteri id des crimini.

MEDEA

Quinam?
Novis quod prodidi te nuptiis?

IASON

Diris
tyrannos exsecrandis devovens.

MEDEA

645Et
exsecratur vestra me invicem domus.

IASON

Quot
his supersunt plura, quae haud redarguo?

At
si qua poscis praesidia tuae fugae

natisve
nostris ex opibus accipere, age

profer
parato liberali dextera

650donare,
nostros tesseras ad hospites

dare
ut exsulantem recipiant humaniter.

Haec
si recuses, mulier, haud recte sapis.

Iram
remitte, consules tibi melius.

MEDEA

Tuis
nec uti volumus hospitibus neque

655accipere
quicquam, nec dederis aliquid mihi.

Nam
quae mali dant dona prosunt nemini.

IASON58

At
ego deorum sancta testor numina

natis
paratum cuncta me dare tibique.

Sed
tu recusas optima, et ferocia

660fugas
amicos, ac malo id quidem tuo.

MEDEA

I,
sponsam amatam vise. Nimium
demoror

ab
eius oculis te procul. agite, nuptias

facite.
Faventes forte si respexerint

nos
dii, pigebit apparasse nuptias.

CHORUS59

665Si
iusto amores acrius

humana
corda vulnerent,

virtus
facessit, deperit

famae
decus; sed si Cypris

gradu
modesto venerit,

670nemo
deorum est gratior.

Regina
Cypris, aureo

ex
arcu inevitabilem

in
me sagittam haud torseris

amoris
unctam nectare.

675Mi
grata temperantia,

munus
deum pulcherrimum.

Infrenis
iracundia

rixosaque
aemulatio

mentem
mihi ne saucient

680ulla
dolentem paelice,

o
sancta Cypris, quae toros

amas
carentes litibus,

parata
prompte expendere

lecti
iugalis crimina.

685O
patria, o aedes meae,

numquam
exsul et consilii inops

aevum
moleste transigam,

confecta
miseris luctibus.

O
fata, fata, tollite

690ex
hoc prius me lumine.

Inter
molesta cuncta nil

molestius
cognovimus

pelli
solo quam patrio.

Nec
id relatu didicimus

695alterius.
Haud te civitas

miseratur
aut aequalium

quisquam
gravissimis malis

pressam.
Male pereat miser

miserabilisque
nemini,

700qui
cum licet nullo colit

officio
amicos, nec aperit

sincera
claustra pectoris.

Mihi
quidem amicus numquam erit.

AEGEUS

Medea,
salve. Hoc pulchrius prooemium

705nemo
habet, amicos quo salutarit suos.

MEDEA

Salve,
propago providi Pandionis,

Aegeu.
Unde in istud contulisti te solum?

AEGEUS

Phoebi
vetustum deserens oraculum.

MEDEA

Cur
umbilicum faticanum adisti soli?

AEGEUS

710Prolis
cupido consulere adegit deum.

MEDEA

Et
subolis orbus, per deos, aevum exigis?

AEGEUS

Orbus,
voluntas quando sic tulit deum.

MEDEA

Caelebsne,
vinctus an iugali copula?

AEGEUS

Haud
nuptialis fuimus expertes tori.

MEDEA

715Quid
tandem Apollo rettulit de liberis?

AEGEUS

Carmen
facultatem supra humani ingeni.

MEDEA

Responsa
nobis nosse num fas est dei?

AEGEUS

Fas
est; peritae namque mentis indiget.

MEDEA

Quid
ergo dixit? Scire si fas est, refer.

AEGEUS

720Utri
eminentem solvere vetuit pedem.

MEDEA

Nempe
antequam facias quid, aut quem adeas locum?

AEGEUS

Prius
paternam quam adiero rursus domum.

MEDEA

Tu
cuius ergo ad hancce tellurem venis?

AEGEUS

Pittheus
tyrannus quispiam est Troezenius.

MEDEA

725Pelopis
ut aiunt filius sanctissimus.

AEGEUS

Communicare
oraculum cum illo volo.

MEDEA

Sane
peritus talium et gnarus vir est.

AEGEUS

Mihique
amicos inter acceptissimus

MEDEA

Sit
auspicatum quicquid animo destinas.

AEGEUS

730Cur
corpus oculusque ita tuus contabuit?

MEDEA

Aegeu,
maritus pessimus hominum est meus.

AEGEUS

Quid
ais? Aperte
profer aegritudinem.

MEDEA

Immeritam
Iason afficit me iniuria.

AEGEUS

Quinam?
Profare quicquid est apertius.

MEDEA

735Habet
supra me coniugem domus eram.

AEGEUS

Nempe
ausus istud facinus est foedissimum?

MEDEA

Sic
est. Priores nunc amicos despicit.

AEGEUS

Amore
captus an torum exosus tuum?

MEDEA

Ingenti
amore, nec suis fidus manet.

AEGEUS

740Valeat,
malitia si modo est qua praedicas.

MEDEA

Adfinitatem
concupivit regiam.

AEGEUS

Quis
coniugem illi dederit, hoc edissere.

MEDEA

Is
qui Corinthi sceptra moderatur, Creon.

AEGEUS

Veniam
meretur, mulier, iste tuus dolor.

MEDEA

745Ad
haec et exsul hoc misera pellor solo.

AEGEUS

A
quo? Recens hoc denuo narras malum.

MEDEA

Regno
exsulare me Creon isto iubet.

AEGEUS

Sinit
hoc lason? Nec equidem hoc facinus probo.

MEDEA

Verbo
repugnat, exigi re non vetat.

750Sed
te per istud oro mentum, per tua

te
genua supplex. supplices tendo manus,

miserere,
miserere mulieris miserrimae,

nec
orbam amicis exsulemque despice.

Regno
domoque contubernalem excipe.

755Sic
efficacem sortiantur exitum

quae
a diis petisti liberis super, ipseque

moriare
felix. Comminisci haud alteram,

qualis
reperta est sponte, potuisses viam.

Dehinc
faxo ne sis sterilis, et subole domum

760fundabo
vestram. Tale novi pharmacum.

AEGEUS

Permulta
sunt cur facere tibi gratum hic velim,

primum
deorum, liberum dein gratia

quos
polliceris: muneri namque huic ego

inefficax
sum totus. Ita profecto habet.

765Tu
si Cecropium adveneris solum, hospitem

recipere
nitar, cultor ut iusti unice.

Praemoneo
tantum id te, mulier: ex hoc solo haud

te
duco: verum sponte si perveneris

nostras
ad aedes. tuta mecum manseris.

770Nec
vim time: te neutiquam dimisero.

Quin
effer ipsa sponte gressum hinc; nam id velim,

me
criminandi ne sit hospitibus locus.

MEDEA

Id
fiet. At si dederis ita fore haec fidem,

votis
abunde satis erit factum meis.

AEGEUS

775Mihine
parum credis? Quid hic est scrupuli?

MEDEA

Credo,
sed odit me domus Peliae et Creon,

nec
me ut revellant hi tuo sines solo

iuratus
ac vinctus sacramento mihi.

Verbis
ligatus testibusque diis meus

780fies
amicus, nec fidem praeconibus

qui
me reposcent facile habebis. Namque ego

infirma
sum: illis regna vires oppida

large
supersunt ac opes tyrannicae.

AEGEUS

Probe
elocuta es, mulier, atque provide,

785et
quando visum est sic tibi, non abnuo.

Adversus
hostes hunc tuos praetendere

potero
colorem, tutiusque60
istud reor.

Praesidia
muni, verbaque ac deos praei.

MEDEA

Iura
solum terrae, patremque mei patris

790Solem,
deorumque universum adiice genus.

AEGEUS

Quid
praebiturum vel negaturum? Refer.

MEDEA

Quod
non repelles exsulem regno tuo,

nec
si meorum quispiam velit hostium

educere,
haud id vivus et volens sines.

AEGEUS

795Tellurem
et almum deiero Solis iubar.

deosque
cunctos, firma fore quae postulas.

MEDEA

Sat
est. Quid autem poenae erit si
peieres?

AEGEUS

Quae
peierantes poena consequi solet.

MEDEA

Avibus
secundis perge: cuncta recte habent.

800Ego
te revisam protinus, ubi fecero

quae
destinavi, et quae volebam ubi adsequar.

CHORUS

At
te pacifer hinc Mercurius

incolumem
ad tua tecta reducat,

quaeque
agitas animo, perficere

805det
tibi. Nam
generosus

mihi
vir visus es, Aegeu.

MEDEA

O
Iuppiter, Iovisque fas, faxque aurea

Phoebi,
tropaeum nunc feram illustrissimum.

Nunc
recta ad ipsam tendimus victoriam.

810Spes
expetendi de hoste supplicii datur.

nam
qua pericli supererat vel plurimum,

portus
repertus natus est Pandionis.

Posthac
rudentem principem ligabimus,

cursum
tenentes recta ad urbem Palladis.

815Nunc
cuncta prodam, mente quae celaveram

ac
dicta crede serio quae proloquar.

Mittam
e ministris quempiam qui Iasonem

accersat
ad me. Post ubi pervenerit,

oratione
blandiore colloquar.

820Recte
videri nuptias et ordine

factas,
quibus me bene merentem prodidit.

Nec
parva secum ferre dicam commoda:

petamque
natis hic licere vivere,

non
quod relinqui liberos velim meos

825et
hostium hic exponier ludibrio,

sed
ut puellam regiam perimam dolo.

Nam
dona sponsae quae ferant natis dabo,

subtile
peplum cum corona nexili

ex
auro, ut istoc munere redimant fugam.

830Quod
si recepta dona corpus tetigerint,

peribit
ipsa et quisquis admorit manum.

Sic
imbuentur efficaci pharmaco.

Atque
hic loquendi de his mihi61
statuam
modum.

Sed
corda maeror obruit cum cogito

835quantum
supersit perpetrandum dehinc scelus.

Mactabo
natos, nec manu quisquam mea

hos
liberabit. Post ubi turbavero

penitus
Iasonis domum, vertam solum

profuga
peremptis liberis carissimis,

840caede
inquinata dexteram nefaria.

Non
est ferendum, feminae carissimae,

risus
ut hosti materia sim. Sic
eat;

quid
enim relictum est cur iuvet dehinc vivere?

Nam
nec patria nec mihi domus nec miseriae

845perfugia
restant ulla; tunc insanii,

patrios
penates cum reliqui, credula

homini
Pelasgo, qui favente numine

poenas
rependet. Nam nec ex me liberos

vivos
videbit dehinc, nec e sponsa nova

850gignet,
venenis sed mala peribit malis.

Me
nemo posthac insimulet ignaviae

aut
imbecillem desidemve censeat.

Quin
contra amicis benevolam, hostibus gravem.

Nam
quisquis istis praeditus erit moribus,

855aevum
perenni laude clarum transiget.

CHORUS62

Arcana
nobis63
quando
credis pectoris,

prodesse
cupio tibi, ac tueri publicum

mortalium
ius fasque. Quare suadeo

ne
tam nefando scelere te64
contamines.

MEDEA

860Haec
fixa perstant. Ac tibi ignosci potest

istaec
loquenti, quae pari haud premeris malo.

CHORUS

Mactare
subolem mulier audebis tuam?

MEDEA

Id
nempe coniunx maxime indigne feret.

CHORUS

Et
tu miseriis maximis cumulaberis.

MEDEA

865Sic
eat. Inanis omnis est oratio,

ab
instituto quae refrenet. Verum age,

opera
fideli semper utimur tua

ad
cuncta, tectam quae fidem desiderant.

Adduc
maritum; at ne revela regibus

870consilia
nostra, si sapis et es femina.

CHORUS

Cecropidae
quondam felices,

et
sancta deum suboles,

arva
invicta ac sacra colentes,

aurea
quos sapienta pascit,

875lucida
purae per spatia aethrae

traducentes
molliter aevum.

Ubi
castas quondam Pieridas

fama
novem peperisse

narrat
flavam Harmonien,

880ubi
pulchriflui flumina propter

Cephisi
Venerem aiunt fessam

mollibus
exhalando flabris

et
blandum spirantibus auris

campos
adflavisse beatos,

885dum
nectit65
purpuream
roseo ac

suaveolenti
e flore coronam

ambrosiae
comae.

In
quam, ut referunt, comites sophiae

misit
amores, omnigenae essent

890ut
virtutis opitulatores.

Quinam
sacrorum fluviorum

urbs
et cunctis hospita tellus

te
venientem accipiet, subolis

exsecranda
caede cruentam?

895Quin
expende hic inter amicos

quantum
aggrediare nefas. Animum

refer
ad tristia funera prolis.

Ne,
per genua oramus pariter

cunctae,
ne progeniem perimas.

900Unde
haec cruda audacia cordi?

Unde
haec caeca temeritas? Natis

nempe
inferre manum pote propriis?

Quinam
immunes fletibus oculos

in
natorum funere habebis?

905Cum
procumbet suboles supplex

inter
caedem, miseranda animi

sanguine
poteris tingere dextram?

IASON66

Advenio
iussus; quamlibet succenseas

hic
tibi deesse nolui. Sed expedi

910ecquid
requiras modo novae ex nobis rei.

MEDEA

Iason,
oro, quicquid in te67
dixerim

ignosce.
Nostra si quid iracundia

asperius
egit, te remittere id decet

beneficiorum
memoriae communium.

915Namque
ipsa mecum sola dum ratiocinor,

meme
reprendi: “Misera, cur insanio?

Infensa
cur sum recta consulentibus?

Hostis
tyrannis sum viroque, qui facit

quod
utilissimum est mihi, sociam tori

920dum
rege natam ducit, ac natis meis

fratres
creabit? Non furoris impetum

frenare
par est? Quid fero, cum praebeant

dii
cuncta abunde? Non mihi sunt liberi?

Orbos
amicis video nos et exsules”.

925Haec
mente volvens, quanta vis insaniae

me
tenuit iramque immerentem intellego.

Quin
laudo nunc te providumque iudico

qui
tam potentem affinitatem adiunxeris.

Ego
stulta certe, consili quae particeps

930istius
esse, quae ministra debui

adstare
lecto coniugis novae, atque ei

gratum
quod esset facere. Verum nos sumus

non
dico pestis quanta, certe feminae.

Sed
te malorum non decet fieri aemulum

935et
stulta stultis dicta dictis reddere.

Insaniebam,
fateor, ante: cedo nunc.

Consultius
deliberavi. O liberi,

o
liberi, huc accedite, exite huc, domo

prodite,
complectamini alloquamini

940cum
matre patrem: pristinum deponite

odium
in amicos cum parente pristinos.

Iam
foedus ictum est, ira cessit;68
dexteram

prehendite.
Hei
mihi, subit animum mali

memoria
tecti. O liberi, an superstites

945exporrigetis
dexteras caras diu?

Hei
misera, lacrimis nuper obsita et metu,

odium
paternum tempus ubi iam leniit,

rigare
fletu cogor ora denuo.

CHORUS

Et
nostra liquidis ora fletibus madent,

950praesente
maius ne quod accidat nefas.

IASON

Haec
laudo, mulier; illa nec graviter fero.

Par
est profecto femina uti succenseat.

Novas
marito contrahenti nuptias.

At
saniora consilia tuus animus

955admisit,
ipsaque admonente tempore

fideliorem
percipis sententiam,

quod
esse munus feminae arbitror probae.

Nec
oscitanter, filii carissimi,

vestrae
salutis inita ratio est a patre,

960si
quidem faventes habeat inceptis deos.

Nam
spero terrae vos adhuc Corinthiae

olim
futuros principes cum fratribus.

Sed
crescite modo; cetera expediet pater

divumque
quisquis nos benignus aspicit.

965Utinam
ex ephebis exeuntes vos probe

videam
institutos superioresque hostibus.

Sed
cur tenellas uda lacrimis genas

moeres,
retrorsum flexa vultus candidos

nec
haec libenter auribus verba imbibis?

MEDEA

970Nil;
liberorum memoria animum perculit.

IASON

Bono
animo es; istis ego probe prospexero.

MEDEA

Fiet,
tibi parebo. Verum femina

sum;
natus
autem
sexus hic ad lacrimas.

IASON

Cur
tantopere vero ingemiscis pignora?

MEDEA

975Ea
nempe peperi; cum precarer prospere

his,
me subibat tacita commiseratio

an
certa sint haec vota. Sed qua gratia

huc
te vocavi, ex parte dictum: cetera

ego
in memoriam suggeram. Cum regibus

980visum
sit isto me relegare e solo

(id
esse video commodissimum mihi,

principibus
ut ne sim impedimento et tibi

hic
commorando, quippe cum infensa videar

aulae),
exsulatum propero. Verum liberi

985ut
educari patria possint manu,

roga
Creontem ne iubeat esse exsules.

IASON

Certum
experiri, at nescio an persuasero.

MEDEA

At
tu iubeto sponsa genitorem ut roget,

hinc
exsulatum ne releget liberos.

IASON

990Fiet;
et opinor impetraturam, nisi

a
ceterarum discrepabit moribus.

MEDEA

Et
ego laboris huius adiutrix ero.

Nam
dona mittam, pulchrius quibus nihil

nunc
inter homines est, sat id scio, peplum

995tenue
ferentes filios, et aureum

orbem
coronae. Sed ministrorum ilico

aliquem
necesse est ferre mundum hunc muliebrem.

Felicitate
non fruetur simplice,

sed
mille sane commodis cumulabitur

1000te
nacta thalamo coniugem virum optimum,

adepta
cultus quos patris mei pater

Phoebus
ferendos posteris dedit suis.

Haec
capite manibus dona nuptialia,

nati,
ac beatae ferte sponsae regiae.

1005Non
respuenda capiet utique munera.

IASON

Cur
ipsa tete stulta spolias his? Putas

ullis
egere regiam peplis domum

aurove?
Serva, ne dederis haec. Sat scio,

alicuius
esse si putabit me preti,

1010auro
maritum sponsa longe praeferet.

MEDEA

Omitte,
flecti muneribus aiunt deos.

Oratione
qualibet potentius

apud
homines aurum est. Fovet felicior

illam
aura sortis. Cuncta fortunat deus

1015illi.
Puella regnat, ego fugam haud modo

auro
sed anima liberum redimam lubens.

At
vos propinquas, filii, ingressi domos,

novam
parentis coniugem, dominam meam,

orate,
deprecamini ne vertere

1020solum
necesse sit, offerentes in manum

haec
dona. Multum namque nostra id interest,

illius
istaec munera accipi manu.

Ite,
et peracta re probe ex sententia,

matri
referte nuntium qualem cupit.

CHORUS

1025Nulla
dehinc superest spes pueros

victuros,
ad caedem properant.

Sponsa
coronam fulvam accipiet,

misera
accipiet miserum exitium

flavaeque
comae dirum ornatum

1030acceptum
capiti imponet.

Gratia
pepli et nitor ambrosius

auro
tempora cingere coget,

sponsa
ornabitur Orco.

Tales
cadet in laqueos,

1035misero
et fato defungetur.

Nec
mortis patet exitus usquam.

Tu
vero, o miser, o infelix

sponse,
adfinis dum vis regum

esse,
calamitatem imprudens

1040accersis
natis, ac sponsae

miserum
exitium. O miseranda parens

puerorum,
tua lugeo fata,

quae
thalamos geniales propter

dulcia
prives pignora vita.

1045Quos
tibi vir linquens iniuste

nuptae
thalamo alterius fruitur.

PAEDAGOGUS

Natis
remissum est, o era, exsilium tuis.

Regina
munus in manum accepit lubens.69

Tranquilla
pueris cuncta sunt illinc tuis.

MEDEA

1050Hei.

PAEDAGOGUS Quid
gemiscis, cuncta cum feliciter

cedant?
Quid ora vertis illuc candida?

Meum
nec audis mente laeta nuntium?

MEDEA

Ae,
ae.

PAEDAGOGUS

Haec
cum relatis nuntiis haud congruunt.

MEDEA

1055Vae
denuo, vae.

PAEDAGOGUS Num
fefellit opinio

mea
me, malumque nuntium invitus fero?

MEDEA

Quae
nuntiata, nuntiata; haud culpo te.

PAEDAGOGUS

Deiecta
vultus ergo quid fletu mades?

MEDEA

Huc
multa cogunt, o senex; namque et dei

1060huc
impulere et stultitia simul mea.

PAEDAGOGUS

Animo
bono es, per liberos potentiae

adhuc
prioris magna superest portio.

MEDEA

Alios
quidem prius misera deducam ego.

PAEDAGOGUS

Non
sola natis segregaris. Calamitas

1065modice
ferenda est tibi, genita cum sis homo.

MEDEA

Id
fiet. At tu protinus in aedes abi,

puerisque
solitum praepara diarium.

Iam
parta vobis civitas, o filii,

filii.
Domusque quam colatis me sine

1070orbi
parente sempiternum. At exsulem

me
capiet alia terra, fructus antequam

capiam
expetitos, quam beatos videro,

lectos
priusquam nuptialesque thalamos

sponsasque
vobis praeparem, ac tollam facem.

1075O
iam sinistram contumaciam meam!

Frustra
educavi, filii, vos, pertuli

frustra
labores, anxia incassum fui,

frustra
dolores passa sum puerperi.

O
spes inanes saepe de vobis meas

1080fore
vos senectae praesidia nostrae, et manu

vestra
sepulcro mortuam me contegi,

quae
prima ferme vota70
sunt
mortalibus.

Exstincta
nunc est dulcis exspectatio.

Nam
maesta, vobis orba, vitam transigam

1085et
luctuosa; nec deinceps cernere

vobis
parentem suavibus oculis licet

ad
institutum transeuntibus novum.

Eheu,
quid in me respicitis, o filii,

risu
renidentes mihi novissimo?

1090Hei
misera quid agam? Mulieres, mihi deficit

cor,
intuendo blanda lumina liberum.

Nequeo.
Priora consilia valeant. Solum

mecum
relinquent. Quid? Dolore dum patrem

afficio,
duplo gravius accersam malum

1095mihi
ipsa? Minime. Consilia valeant. Mihi

quid
contigit cur torpeam? Ludibrio

me
patiar esse meis inultis71
hostibus?

Audenda
sunt haec. Sed meae est ignaviae

hoc
crimen: animo molliora suggero

1100verba.
Introite. Si quis est cui non licet

his
interesse sacris, ipse viderit.

Meam
profecto dexteram non polluam.

Ah
facinus, anime, ne istud admittas cave.

Ipsos
omitte, misera, parce liberis

1105Fugae
levamen exsulantes una erunt

nostrae.
Per atrae noctis ultores deos

non
sic abibit, ut meorum ego hostium

natos
relinquam obnoxios libidini.

Vitare
mortem non queunt. Quo nos trahit72

1110fatum,
sequamur. Sortiantur terminum

hinc
lucis, unde ceperint primordium.

Peracta
sunt haec. Fixa stat sententia.

Hanc
nemo reddet irritam. Iam vertice

haeret
corona, sponsa peplis regia

1115perit
involuta. Sat scio, ingrediar iter

miserrimum
iam, miserius etiam meos

missura
natos per iter. Alloqui lubet:73

date,
date matri dexteram, amplectamini

nati
parentem. O mihi manus carissima, o

1120carissimum
os, o forma grataque facies.

Felicitatem,
sed ibi, vobis comprecor.

Nam
quicquid hic supererat abstulit pater.

O
molle corpus, grataque amplexatio,

blandumque
spirans suavis oris halitus.

1125Abite,
abite, contueri non queo

vos
iam. Malorum cedo magnitudini,

videoque
quantum perpetrabitur nefas.

Sed
pessimorum facinorum genitor furor

ratione
maior me retrorsum distrahit.

CHORUS

1130Mecum
saepe exactius

sum
conata expendere ac

subtili
librare examine

num
deceat disquirere feminas

de
rebus subtilibus anxie.

1135Nec
nobis musarum aliena

sunt
commercia; sunt sapientiae

corda
capacia, non tamen omnibus,

sed
rara inter copia feminas

indulget
studiis sapientiae.

1140Illud
vero ausim contendere,

his
cum74
longe
actum felicius,

quibus
aevum penitus transigere

contigit
orbis subolis,

quam
quibus est numerosa propago

1145sorte
data. Orbi quod inexperti

ignorent
an dulce an amarum

sit
genuisse, anxietatibus

vacui
innumeris vivant. Suboles

quibus7576
numerosa est, anxia curis

1150degunt77
miserae
tempora vitae.

Primum
ut honeste educant78
vitae-

que
necessaria subsidia parent.

Deinde
accedit ad alias curas

illud,
sintne futuri, incertum,

1155male
compositis moribus an boni.

Id
quoque postremum mortalium

nulli
non grave proloquar: etsi

cetera
vitae commoda suppetant,

et
pubentes iam perveniat

1160corpus
ad annos moribus optimis,

exculto
ingenio, dea inutilis

tum
si illa incumbat79
Mors, dulces

ac
mittat sub tartara80
liberos,

qui
fuit utile pignora propter

1165hunc
adiectum a diis mortalibus

intolerandum
luctus cumulum?

MEDEA81

Iamdudum,
amicae, opperior exitum rei,

fortuna
quo se vertat illic, praestolans.

Atqui
e ministris cerno quendam Iasonis

1170gressus
ferentem ad nos anhelo spiritu.

Mali
videtur fore recentis nuntius.

NUNTIUS

O
perpetratrix facinoris nefarii,

Medea,
fuge, fuge: classe seu cita licet

seu
vecta curru, corripe celerem fugam.

MEDEA

1175Quae
digna causa cogit ad properam fugam?

NUNTIUS

Regia
puella modo periit atque genitor

Creon,
venenis illiti pariter tuis.

MEDEA

Gratum
attulisti nuntium. Deinceps meos

inter
benevolos ac82
amantes nostri eris.

NUNTIUS

1180Quid?
Mente sana mulier es an desipis?

Domum
tyranni funditus cum verteris,

audire
gaudes, nec facinus istud paves?

MEDEA

Non
deest ad ista quod queam rependere.

Sed
ne gravere tantulum nobis morae

1185dare,
pereundi donec explices modum

nam
morte functos si sciam miserrima,

cumulabis
animum gaudio dupice meum.

NUNTIUS

Ut
gemina proles cum patre advenit tua

et
coniugalis attigit limen domus,

1190famuli,
dolori quibus erat tuus dolor,

gaudemus;
aures omnium cito pervolat

rumor
maritum teque pacto foedere

consopiisse
pristinam discordiam.

Hic
tangere manus, ille flavum verticem

1195mulcere
pueris. Ipse quoque prae gaudio

pueros
gynaeceum83
usque laetus prosequor.

At
era colenda quae tui nobis loco

successit,
antequam puerulos viderat,

vultu
renidenti intuens Iasonem

1200haerebat;
at post maesta tristis lumina

abscondit,
ora retro flectens candida,

quippe
puerorum graviter adventum ferens

sed
leniebat molliter puellulae

iras
Iason, disserendo talibus:

1205“Adversum
amicos ne fueris aspera: animum

compone.
Rursus flecte vultus, ac puta

hos
esse amicos quos maritus diligit.

Et
dona suscipe et patrem exora tuum

hinc
ne releget pignora meam in gratiam”.

1210At
illa mundum ut vidit, haud viro amplius

negare
quicquam sustinuit. Ac antequam

tectis
abessent genitor et nati procul,

ornata
peplis ipsa versicoloribus,

mollem
corona pressit aurea comam,

1215sese
nitentis ante specli
splendidum

aequor
refingens; ac renidens suaviter,

spectabat
umbram corporis inanimem sui.

Dein
sede 84
sublevans e regia

per
tecta graditur laeta donis, molliter

1220eburna
terrae collocans vestigia,

et
colla fixo saepe spectans lumine.

At
triste post haec incidit spectaculum.

Colore
mutato subitus iterum tremor

obliqua
membra vexat; ac aegre throno

1225praeoccupato
potuit efficere ne humi

prolapsa
rueret. Tum pedisequa quaedam anus

iram
esse Panos aut deum cuiuspiam

rata,
eiulavit lugubre.85
Ante
candidis

nam8687
tincta
spumis ora vidit et oculis

1230circumrotari
pupulas et sanguinis

inane
corpus. Eiulatum flebilem

dein
excipit88
ploratus. Alia ipsum ad patrem

festinat,
alia calamitatem coniugis

novum
ad maritum currit ut recenseat.

1235Tota
in tumultus versa varios regia

strepebat.
Et iam cursor accelerans gradum

lassus
citatum ad terminum pervenerat.

Haec
muta clauso quae iacebat lumine,

suspiria
trahens graviter, expergiscitur.

1240Misera
gerebat cum duplice bellum malo.

Nam
quae premebat verticem auro tortili

corona,
mirum, flammeam scaturiginem

voracis
ignis evomebat. At pepli

tenues,
tuorum liberorum munera,

1245niveum
exedebant corpus et miserae cutem.

Porro
illa surgens e throno comam igneam

rotat,
huc et illuc usta iactans tempora,

quaerens
coronam excutere. At insolubilis

aurum
tenebat nexus, et quoties comam

1250quatiebat,
ignis saeviebat acrius

duplo.
Mali tum victa magnitudine

cecidit,
parenti cognitu tantum suo

facilis:
nec oculis forma constabat sua,

decor
nec oris. Vertice e summo cruor

1255stillabat
igne mixtus: avulsa ossibus

caro
venenis per genas tacitis fluit

ceu
taeda lentis laesa sudat lacrimis,

res
dira visu, terror omnes occupat.

Tangere
cadaver nemo ut ausit. Scilicet

1260magistra
sors adversa nos erudierat.

Ignarus
autem genitor infelix mali,

ut
tecta primum contigit, cadaveri

infusus
ingemuit, et ulnis comprimens,

atque
osculatus soluit ora talibus:

1265“O
nata misera, quis deorum perdidit

sic
morte foeda te? Quis orbavit senem

capulo
propinquum tristeque silicernium?

Utinam
liceret, nata, tecum commori!”

Ut
lacrimis et luctibus fecit modum,

1270senile
corpus adlevare dum cupit,

peplis
adhaesit tenuibus, uti laureis

ramis
adhaeret hedera. Tum certaminis

horrenda
facies oritur, ille tollere

genua
experitur, illa contra nititur.

1275Sin
vim parabat, viva vellens viscera

nudabat
ossa. Deinde sensim languit.

Fugiente
vita spiritum tandem miser

efflavit
impar invalescenti malo.

Iam
iuncta genitor nataque cadavera iacent,

1280dignum
profecto lacrimis spectaculum.

De
te quid opus oratione? Senties

poenae
expetitae iam vicissitudinem.

Haud
primitus nunc esse res mortalium

umbras
fugaces credo; nec dubitaverim

1285hos
qui videntur sapere, verborum aucupes

hos
curiosos, asseverare omnium

iure
esse habendos optimo stultissimos.

Certe
beatus nullus est mortalium.

Ut
adfluunt res, ille fortunatior

1290illo
putetur, haud beatus sit tamen.

CHORUS

Iure,
ut videtur, plurimum hodie congeret

deus
malorum in Iasonem: infortunii

tui
misertum est, o Creontis filia

misella,
thalamis quae procul ab Iasonis

1295ad
tecta ditis functa fato duceris.

MEDEA

Certum
est, amicae feminae, celerrime

natis
peremptis hoc solo discedere,

nec
otiose desidendo dexterae89

infestiori
dare necandos filios.

1300Mori
necesse est liberos penitus meos.

Quando
id necesse est, nos trucidemus utique

qui
progenuimus. Verum age, anime, accingere.

Ecquid
moramur dira patrare scelera,

et
quae necesse est perpetrare? Age, o manus

1305mea
misera, ensem cape, cape, ac ad carceres

progredere
vitae tristis, ac ne defice;

nec
subeat animum liberorum memoria

quos
edidisti, o cara, et obliviscere

fuisse
natos breviculum hunc diem tuos.

1310Post
deinde luge. Nam tametsi occideris,

cari
fuerunt; mulier autem misera ego.

CHORUS

O
terra lucidumque

Phoebi
iubar, videte,

aspicite
pestilentem

1315hanc
feminam et cruentam,

manum
trucem priusquam

in
liberos verterit

qui
de tua stirpe aurea

ducunt
originem.

1320Quam
metuo, deum

ne
imbuat hominum sanguis dextram.

At
tu, caeligenae moderator

lucis,
cohibe, reprime furiam,

pelle
cruentam et miseram tectis

1325e90
feralibus. In cassum labor

deperit
ob natos susceptus.

Pignora
frustra cara genueras.

O
Symplegadum inhospita saxa

quae
deservisti, angustas fauces,

1330misera,
unde tibi furor hic animi?

Unde
atrox caedes cumulatur?

Quisquis
consanguinea terram

imbuerit
caede, ac macularit

sanguine
dextram, vindicta comes

1335urget
saeva, ac dii mala plurima

hinc
domibus caelitus inmittunt.

PUER

Quid
agam? Parentis quomodo hei fugiam manus?

ALTER

Ignoro,
frater care. Perimus91
utique.

CHORUS

Audis
puerorum, audis vocem?

1340O
misera, o infelix mulier,

tectum
ingrediar, pignora rapiam e

caede
nefanda.

PUER

Per
o deorum numen opitulamini

dum
licet, in ipsis pene retibus sumus.

CHORUS

1345Misera,
aut ferrum aut silicem gestas

pectore,
quae92
propria mactabis

dextra
pignora quae peperisti.

Unam
secula memorant, unam

Ino,
quam foedasse cruore

1350sui
recensent pignoris caram manum,

nec
sponte, diro sed furore percitam,

insanientem
Iuno cum miseram domo

exegit.
Oblita caede natorum impia,

periit
peremptis liberis mortis comes

1355progressa
litus ultra, in aequor decidens.

Quid
sceleris iam restat inausum?

O
feminei thalami curae

pleni
anxiferae, quanta e vobis

homines
torquet
Lerna
malorum!

IASON

1360Quae
statis hasce propter aedes feminae,

estne
intus auctor facinoris nefarii

Medea,
sese an abripuit alio fuga?

Tellure
sese ni recondat obrutam

pennave
liquidas aetheris findat plagas,

1365domui
rependet capta poenas regiae.

An
se interempta stirpe regum credidit

impune
tectis hisce posse evadere?

Nec
illius me cura sed subolis coquit.

Namque
illa poenas solvet his93
quos laeserat,

1370sed
liberorum huc venio vitae ut consulam,

ne
scelera matris vindicantes impiae

genere
propinqui adversus illos saeviant.

CHORUS

Nescis
malorum quo redactus sis, miser

Iason;
alias ista numquam diceres.

IASON

1375Quid
est? An etiam me interimere cogitat?

CHORUS

Caesi
occiderunt liberi matris manu.

IASON

Hei
mihi, quid ais? Ut me iugulasti, femina.

CHORUS

Ut
luce cassis cogita de liberis.

IASON

Ubi
eos peremit? Intus an foris refer.

CHORUS

1380Foribus
reclusis funera intuebere.

IASON

Auferte
vectes,94
tollite
hinc repagula

statim,
ministri, scelus ut aspiciam duplex,

illos
peremptos, hanc uti poenam exigam.

MEDEA

Quid
frustra in istas arietas pulsans fores,

1385caesosque
meque caedis auctorem petens?

Laborem
omitte hunc, meque si qua in re est opus

adfare;
manibus haud licebit tangere.

Talem
parentis Sol pater currum mihi

quo
me tuerer e manu hostili dedit.

IASON

1390O
dira, diis o mulier immortalibus

exosa
mihique et omnibus mortalibus,

quae
sustinebas liberorum pectori

inserere95
ferrum
mater, orbum et perdere

me!
Et his patratis intueri sustines96

1395solem
solumque, facinus ausa pessimum?

Male
peri. Ego resipisco nunc: insanii

tum,
cum paternis aedibus te barbaro

Graias
ad orbes97
e
solo advexi malum

pestemque,
patris proditricem et patriae

1400quæ
te educavit. Supplicia de me expetunt

scelerum
tuorum vindices Erinyes.

Nam
fratre caeso sanguinis socio ratem

mecum
decoram ingressa es Argo Peliam.

Hinc
orsa es, inde coniugali copula

1405mihi
iuncta de me sustulisti liberos;

offensa
taedis quos peremisti novis,

quod
Graia nulla perpetrasset femina,

quibus
ego spretis praetuli thalamos tuos

adfinitate
pestilente me illigans

1410saevae
leaenae, haud98
feminae,
quae pectore

Scyllae
cruentos ferreo vincis canes.

Sed
nulla mentem commovent opprobria;

ita
impudenti obdurvisti audacia.

Pereas,99
cruenta
liberorum carnifex.

1415Lugere
superest mihi meum infortunium,

qui
nec recenti perfruar conubio

nec
quos creavi et educavi liberos

iam
morte raptos alloqui vivos licet.

MEDEA

Quam
multa contra suppetunt quae redderem

1420si
non utrimque testis esset Iuppiter

quam
debuisti ac rettulisti gratiam.

Spretisne
nostris nuptiis tu molliter

vitam
perageres, mihique100101
miserae
illuderes?

regiaque
virgo et qui dedit nuptum hanc Creon,

1425impune
an umquam me expulissent hoc solo?

Igitur
leaenam me voca102
aut
Scyllam, ut lubet,

Tuscum
obsidentem littus. Ut par est, tuum

animum
vicissim perculi molestiis.

IASON

Angeris
et ipsa, et es malorum particeps.

MEDEA

1430Modo
ne dolentem irrideas, iuvat dolor.103

IASON

O
matre nati filii104
nefaria.

MEDEA

O
filii, ut vos perdidit scelus patris.

IASON

Non
hos peremit nostra certe dextera.

MEDEA

Sed
culpa lectumque in iugalem iniuria.

IASON

1435Torumne
propter ausa es illos perdere?

MEDEA

An
hunc dolorem mulieri reris levem?

IASON

Si
qua est modesta; tu105
undequaque
es pessima.

MEDEA

Illi
occiderunt; hoc habet te pessime.

IASON

Capiti
imminebunt vindices umbrae tuo.

MEDEA

1440Diis
primus auctor notus est iniuriae.

IASON

Diis
nota mens est exsecrabilis tua.

MEDEA

Mihi
es molestus, et odiosa oratio.

IASON

Et
tua vicissim mihi. Sed hac molestia

facile
carebis.

MEDEA  Quomodo?
Id namque unice

1445cupio.

IASON Remitte
flenda mihi cadavera

ac
sepelienda.

MEDEA  Minime.
Eos namque hac manu

Iunonis
alto sepeliam sanctae sacro,

sepulcra
ne forte hostis insolentia

violet
superbi; Sisyphique posteris

1450caedis
nefandae sacra dabo piamina,

festaque
dicabo in posterum sollemnia.

At
ipsa Erechthei propero ad urbem, ubi Aegeo

iungar
marito filio Pandionis.

Tu
vero, ut aequum est te, peribis pessime

1455Argus
reliquiis tempora effractus tua,106107

finem
nefastum sentiens thalami mei.

IASON

At
te cruentae filiorum Erinyes

perdant
et ultrix iustitia caedis ferae.

MEDEA

Ecquis
deorum te audiet vel daemonum,

1460periure,
fallax, hospitumque proditor?

IASON

Ah
ah, nefanda liberorum carnifex.

MEDEA

Proficiscere
domum, conde tumulo coniugem.

IASON

Natis
orbus geminis abeo.

MEDEA

Nondum
luges. Senium expecta.

IASON

1465O
carissima pignora.

MEDEA   Matri

cara
profecto, patri minime.

IASON

Tamen
exstinxti.

MEDEA  Te
ut cruciarem.

IASON

Heu
me miserum, tangere cara

cupio
natorum ora meorum.

MEDEA

1470Nunc
alloqueris, nunc amplecti

optas,
dudum quos repulisti.

IASON

Per
o deorum numen id tribue mihi

ut
molle corpus liberum tangam manu.

MEDEA

Minime.
Incassum verba profundis.

IASON

1475Iuppiter
hocne, ut spernimur, audis,

quaeque
scelesta patraverit in me

lea
natorum caede cruenta?

Quod
licet unum fleo, vociferor,

testesque
deos advoco, natos

1480quod
me attingere manibus prohibes

abs
te occisos, quod mihi tollis

funeris
arbitrium. Quos utinam

numquam
ego genuissem, abs te ut caesos

cernere
cogerer ipse superstes.

CHORUS

1485Dispensat
mortalia cuncta

caelo
Iuppiter, inopina dei

plurima
peragunt. Spes eventu

fraudant
saepe suo. Quae credas

fieri
haud posse, expediet deus, ut

1490finem
haec nunc sortita est fabula.108



1The dedicatory letter is present in A, B, C, E, G, I, and J.

2obscuris] A-C, E, I, J; obscurioris G

3ipsi] A-C, E, G; ipse I, J

4praerogativa] I; praerogatiuo A-C, E, G, J

5 This argument is present in A, B, C, E, G, H, I, and J and corresponds to Argumentum [A] (Diggle); D and F feature the argument by Aristophanes of Byzantium:


Iason Corinthum profectus, adducta secum et Medea, uxorem ducit Glaucam, Creontis Corinthiorum regis filiam. Cum autem Medea in exilium a Creonte releganda e Corintho deprecata esset ut unum diem adhuc in urbe manere sibi liceret idque impetrasset, mercedem pro beneficio per liberos mittit Glaucae dona vestem et coronam auream quibus illa usa perit. Creon etiam complexus filiam moritur. Medea vero cum interfecisset suos liberos, Athenas fugit in curru draconum alatorum (quem a Sole acceperat) vecta ibique Aegeo nubit Pandionis filio.

Actio fabulae constitutur Corinthi.

Chorus autem constitutus est ex mulieribus indigenis. Acta est regnante Athenis Pythiodoro, Olympiade octogesima septima.


J features both arguments.

6This argument is present in A, B, C, E, G, I, J.

7 F heads this speech ‘Praefatur Nutrix’.

8 23 datae] I, J; dati A-H

9 42 temperat] A-E, I, J; imperat F

10 49 referet] A, C, E, G, H; Refert B, F, I, J.

11 51 volvunt] A-E, G-J; volunt, F.

12Beginning of Act I in D and F.

13 A fountain in the city of Corinth. Spelt “Pyrenes” in A-J; “Pirenes” is used here, as distinct from the mountain chain of the Pyrenees (see Lewis and Short, s.v.).

14 78 coniuge?] B, D; coniuge.] A, C, E-J

15 90 adductum] B, D, F, I, J; addictum A, C, E, G, H

16 110 mentis] A-J; mentes S&W

17 119 luctibus] A-D, F-J; Lustibus, E.

18 134 popularius] A-J; popularibus S&W

19 168 ne] A-D, F, H-J; nec E, G

20Modern editions attribute this cue to the chorus, not to the nurse (Euripides 2011).

21Imperative of “educo”.

22 192 educ, atque] A, C-I; Educatque B; Educ atque J

23 196 erae] herae A-E, G-J; hera F

24Beginning of Act II in D and F.

25 233 subit] A-J; subiit S&W

26 241 malum] A, B, D-J; mallum C

27 251 periclum] A-E, G-J; periculum, F

28 265 nos] A, B, D, F, I, J; non C, E, G, H

29 270 hic] A-G, I, J; hi H

30 308 novae] A-D, F-J; noue E

31 309 antevortere] A-C, E, G-J; inteuortere D; intervortere, F

32 In E the speech preface for Medea is missing, and appears erroneously at line 399 instead. It is missing entirely in G.

33 389 hac] A-J; hoc S&W

34 397 permisit] A, C-H] siuerit B, I, J

35 398 quo] I, J; qua A-H

36 G gives a second speech prefix for the Chorus before this line.

37 413 paululum] A, B, D, F, I, J; paulum, C, E, G, H

38 432 te…editam] not in F

39 449 paria] A-C, E, G-J; patria D, F

40 452 exprobrare] A-D, F, H-J; exprobare, E, G

41 453 At] A, C, E, G, H; Ac B, D, F, I, J

42Beginning of Act III in D and F.

43 469 aspra] A-C, E, G-J; aspera D, F

44 471 exulas] A-E, G-J; exultas F

45 475 exsul es] exul es A-G; exules H-J

46 488 sinit] A-D, F-J; sint E

47 489 adisti] not in D, F

48 490 diisque] A, B, C, E, G, H; piisque D, F; disque I, J

49 490 mihique] not in F

50 558 recenses] A, B, D, F, I, J; recens C, E, G, H

51 564 redundat] A-C, E, G-J; redundant D, F

52 564 commodi] A-C, E, G-J; commodae D, F

53 586 ulli] A, C, E, G- J; v li B; uili D; vili F

54 600 ipsa] A-H; ipa I, J

55 610 invita] A-D, F, H-J; invitae E, G

56 617 sapientiae] A-C, E, G-J; sapientia D, F

57 636 opesque] A-C, E, G-J; obesque, D, F

58 The speech prefix is given before line 666 in E, and 667 in G.

59not in E, G

60 787 tutiusque] A-C, E, G-J; tutusque D, F

61 833 mihi] A-C, E, G-J; me D, F

62not in A, B

63 856 nobis] not in D, F

64 859 te] not in E, G

65 885 nectit] A-E, G-J; necti F

66Beginning of Act IV in D and F.

67 911 in te] A-C, E, G, H; inte D, I, J; not in F

68 942 cessit] A-H; cessiti I, J

69 1048 lubens] A-E, G-J; lucens F

70 1082 vota] A-E, G-J; nota F

71 1097 inultis] A, C, E, G-J; inutilis B, D, F

72 1109 trahit] A-H; rrahit, I, J

73 1117 lubet] A-H; libet I, J

74 1141 his cum] A- J; his iam S&W

75 1149 quibus] queis A-J; quis S&W

76“queis” stands for “quibus” (Lewis and Short, s.v.).

77 1150 degunt] A-J; degant S&W

78 1151 educant] S&W; educent A-J

79 1162 incumbat] B, D, F, I, J; incumbet A, C, E, G, H

80 1163 tartara] A-D, F, H-J; tartaro E, G

81Beginning of Act V in D and F.

82 1179 ac] not in F

83 1196 gynaeceum] A-H; gynaeceeum I, J

84 1218 sede] not in C, E, G, H

85As Sharratt and Walsh note, the woeful note of “lugubre” is a mistake here: the Greek verb ἀνωλόλυξε (Eur.Med.1173) expresses the joy for the presence of the god.

86 1229 nam] A-J; quam S&W

87Sharratt and Walsh suggest that “ante…quam” renders better the Greek πρίν (Eur.Med.1173) (Sharratt and Walsh 1983, 309). However, the punctuation (a full stop before “ante”) and the presence of “dein” few lines later suggests that “ante” should be considered not a temporal conjunction with “quam”, but an adverb in parallel with the following “dein”. Also, this punctuation and this variant better fits with the overall syntax of the passage, a series of sentences with a strong mid-line pause (1226-32).

88 1232 excipit] A, B, D, F-J; exicipit C, E

89 1298 dexterae] A-C, E, G-J; dextrae D, F

90 1325 e] A-C, E, G-J, S&W; Et D, F

91 1338 perimus] I, J, S&W; periimus A-H

92 1346 quae] A-F, H-J; qua G

93 1369 his] A-D, F, H-J; is E, G

94 1381 vectes] A-E, G-J; vestes F

95 1393 inserere] A-D, F-J; Iserere E

96 1394 sustines] A-E, G-J; sustinet F

97 1398 urbes] A, B, D, F, I, J; orbes C, E, G, H

98 1410 haud] not in F

99 1414 Pereas] A-H; Pureas I, J

100 1423 mihique] A-J; mihi S&W

101Not only the syntax but also the metrical scansion of the line reveals that “que” is required here: syntactically, the “que” connects the two coordinate clauses with “perageres” and “illuderes” as verbs; metrically, “que” forms with the first two syllables of “miserae” a sequence of three short ones (“tribrachys”) which stands for the traditional short-long sequence of the iamb; the two short syllables of “miserae” are a resolution of the long element.

102 1426 voca] A, B, D, F, I, J; vocat C, E, G, H

103 1430 dolor] A-H; dolos I, J

104 1431 filii] A, C, E, G, H; fili B, D, F, I, J

105 1437 tu] A-G, I, J, S&W; ut H

106 1455 tua] B, D, F, I, J; tuae A, C, E, G, H, S&W

107Unlike Sharratt and Walsh, I here opt for “tua” because it would reproduce more faithfully the Greek κάρα σόν (“your head”). Also, this solution makes the position of the participe “effractus” more effective: falling between “tempora” and “tua”, it graphically reproduces the stroke of the remnants of Argo that abruply ends Jason’s life (“tempora tua”).

108 At the end of the play, A, C, E, and G contain a reference to the first performance in Bordeau in 1543: “Acta fuit Burdegalae anno MDXLIII”.

ToC