Document Type | Semi-diplomatic |
---|---|
Code | Shep.0001 |
Editor | George Etherege |
Bookseller | Joseph Barnes |
Type | |
Year | 1584 |
Place | Oxford |
Hyppolitvs Ovidianæ Phædræ Respondens, Per Ioannem Scheprevvm Somato Christianvm Academia Oxoniensis Sapientiæ. Et. Felicitatis. Excudebat Ioſephus Barneſius Typographus Oxonienſis.
Ioannis Scheprevi Præfatio, in Epistolam Hyppoliti sui ad Phaedram, ad M. Guadum dedicatam.
QVem tibi non licuit (doctiſſime Guade) libellum
Tẽpore quo decuit mittere, ſero dam9.
Non tamen ille ſtatim, quia ſerus, cultior exit,
Nec tantas fecit lima ſeuera moras,
Non ego mutaui quicquam, ſed qualis ab vrſa
Prodijt, informis nunc quoque maſſa manet.
Ille licet propriæ ruditatis conſcius eſſet:
(Ni res magna ſuum præpedijſſet iter)
Se tibi ſpectandum longè prius vltrò dediſſet,
Nec tenuiſſet eum cura pudórue domi.
Cur vereatur enim, cum nil ni parua loquatur,
Nulláque pro vili merce talenta petit?
Nõ perfecta quidẽ, ſed quæ rudimenta vocantur,
Tradit, materiæ conueniente ſtilo.
Non magnos quærit plauſus, non nobile poſcit
Inter famoſos nomen habere libros.
Nec toti populo, ſed tantum garrit amicis,
Hijs prodeſſe ſua ruſticitate cupit.
Nil timet omnino, quia ſpem non ſuſtinet amplã,
Coniungi verò ſpéſque metúſque ſolent.
Quæ dedit ergo moras? quæ tandem cõpulit illũ
Serius ad pactas cauſa venire manus?
Obſtitit exterior properanti ſordida veſtis
Littera prõpta quidem ſed manifeſta parum.
Ambiuit multos, nullum reperire valebat,
Qui miſero tunicam palliolumue daret.
Tandem conducta pulchrè ſcribentis opella,
Te nunc hac ſaltem parte politus adit.
Sed quia plus aliquid pro longo temporis vſu
Debet, coniuncto fænore maior adeſt:
Accipias igitur quos nuper ſcribere verſus,
Quamlibet inuito iuſſit Apollo mihi.
Cum tenero quondam florerẽt membra puello,
Impleſſentque mei tempora parua dies:
Sæpe mihi faciles pangenti carmina muſæ,
Nec ſe difficilem Pallas amica dedit.
Dicere non poteram quod doctus Naſo ſolebat,
Quicquid tentabam ſcribere carmen erat:
(Cum tanto ſcelus eſt puerum conferre poëta)
Sed tamen huic ſimilis vena profectò fuit:
Mox vbi per multos ceſſaſſem ſegnior annos,
Quamuis ad ſolitum ſæpe vocarer opus:
Se mihi doctarum ſubduxit turba ſororum
Dulciſonus longum dixit Apollo, vale.
Tota repente ſuum ſistebant flumina curſum,
Aridior quouis pumice factus eram.
Mens mihi iam fuerat nunquã reuocare camęnas,
Nec poſthac agili tangere plectra manu.
Cum ſubito quidam (nec erat vulgaris) amicus
Stringere me numeris paucula verba iubet:
Extenuo vires, dico ſicceſcere mentis
Riuum, nec ſolitos iam ſupereſſe modos.
Cum magis atque magis vehemẽs perſiſteret ille,
Componam, dixi, qualiacunque licet.
Arripui calamum, dictaui carmina, multos
Effudi breuiter, ſed ſine laude, ſonos.
Conſtabant numeri, nec ſenſus deſuit illis
Ordo compoſitus, ſermo latinus erat.
Non placuere tamen, quod gratia nulla rigorem
Tolleret. Hæc autem cuncta nitere facit.
De molli faciles naſcuntur pectore verſus,
Duraque de rigida carmina mente fluunt.
Anteà molle fuit, dum denſo frigore craſſum
Torpuit ingenium venaque lenta ſtetit.
Diſcerpſi verſus muſis iratus iniquis,
Nec repetiturus triſte videbar opus.
Hæc ego dum grauiter vexatus mente reuoluo:
Oppreſſit triſtem grata repente quies.
Dumq; graui nexu premerentur mẽbra ſoporis,
Delius ecce meos conſtiti ante pedes.
Iam factus proprior circum caput omne micãtes
Viſus erat ſubito depoſuiſſe comas.
Curque doles, inquit, cur ſic lachrimaris inepte?
Cur adeo mentem fata ſiniſtra grauant?
Olim gratus eras Phœbo, lepidisque camænis.
Iiſdem, ſi vigiles, nunc quoque gratus eris.
Ingratum nobis te reddunt ocia, charum
Continuus reddet ſollicitusque labor.
Ipſe tibi morbum peperiſti carmine ſpreto,
Ipſe tibi medicus, ſi libet eſſe potes.
Sicut enim ſtudio naſcuntur maxima quæque:
Sic torpore graui nata repente cadunt,
Muſica nempe tuas acuent certamina vires,
Quas nunc vix vllas debilitatus habes.
Fac varios omni componas tempore verſus,
Atque tua numeri ſemper in aure ſonent.
Quas libet, è multis poſſis decerpere rebus,
Quæ tino materiam ſuppeditare queant.
Non eſt quòd Muſas tibi nolle queraris adeſſe:
Fac tua ne deſit mens aliquando ſibi.
Si mediteris enim, dicas ſcribaſue frequenter
Credas Aonidum ſemper adeſſe gregem.
Quas modò ſpreuiſti, repetitas fortiter artes
Exerce. nec te vita ſoluta iuuet,
Si mihi parueris tibi cedent omnia recté,
Plenaque nectareo carmina melle fluent,
Credito promiſſis, vates ego Delphicus eſſe
Glorior: hæc nunquam fallere lingua ſolet.
Sic vbi dixiſſet tenues dilapſus in auras,
Corripuit ſubitam, me venerante, fugam.
Cum diſcuſſus erat ſomnus perpendere cæpi,
Vnde mihi primum cura moueret opus.
Protinus occurrit monitoris gloria noſtri,
Qui toto radijs clarus in orbe micat.
Tentaui quoties, eadem ſententia, verbis
Mutatis, vultus poſſit habere nouos.
Hic vbi, me Phœbo nunquam linquente, fuiſſet
Vnica non vno clauſula dicta modo:
Argumenta noui generis dum fortè petebam,
Vènit in has caſu Naſo poëta manus.
Perlêgiſſe notas iuuit, quæ verba ſalutis
In prima facie non valitura gerunt.
Dicitur ijs olim reſponſa dediſſe Sabinus,
Sed quia quæ ſcripſit non ſupereſſe putant,
Adlibuit nobis eadem tentare, notiſque
Reddere, dum pergit Muſa fauere notas.
Inter eas autem quas Idem Naſo reliquit,
Hæc mihi præcipué viſa placere ſuit:
Qua ſcelus infandum priuigno turpiter audax
Perſuadere ſuo Phædra nouerca ſtudet.
Quãto nãq; magis fœdũ eſt quod fœmina ſuadet,
Tanto eſt priuigni cauſa probanda magis.
Ergo probi, viſum eſt, iuuenis defendere partes,
Ficta, quâ licuit, ſimplicitate viri:
Qui lectum renuens chari fœdare parentis
In durum rigido detonet ore nefas:
Quique vafras prodat fraudes, mendacia taxet,
Queſtus blanditias, verbaque ſtulta notet,
Latius expreſſi, quàm fortaſſe monebat
Omnia. Nam caſtum paucula verba decent.
Noſter in immenſum contrà ſe fundere geſtit.
Geſtit, nec curſum penna tenere poteſt.
Non eſt hoc mirum, videor cognoſcere cauſam
Huius, nec vitium diſsimulare libet.
Sicut enim ſcribit Plutarchus, inepta loquacis
Ruſticitas linguæ neſcit habere modum.
Ex multis poteram paucos ego reddere verſus
Elimare mora ſi libuiſſet opus.
Verùm ſuccurrit Fabij ſententia, magnum
Solamen miſeræ garrulitatis habens.
Quæ nimis excreſcunt (inquit) reſecare licebit,
Nec multum iuſto fertiliora nocent.
Contra, ſi nimium mentis ſicceſcat agellus,
Vix vlla reddi pinguior arte poteſt.
Quare eum ſolis modium ſeruare beatis
Virgula diuino munere ſacra dedit:
Ex vitijs illud ſuſcepi iure duobus,
Cui tolerabilius conſtat ineſſe malum.
Poſthac fortè meus, lolio pereunte, vireſcet,
Nec diuerſa feret ſemina cultus, ager.
Interea quanquam pariter miſcentur auenæ,
Has tamen ad tempus luxuriare ſinam:
Ne, dum fortè paro tantùm reſecare nocentes
Herbas, tota ſeges falce reciſa cadat.
Sed præter temere iactantis plurima linguæ
Barbariem, ſunt quæ deteriora putes,
Flaccus in exacta cudendi carminis arte
Factis danda ſuis tempora iuſta monet:
Aut hærere iubens illis quæ ficta loquuntur,
Aut noua quæ bellè ſunt coitura dare.
Hoc ego præceptũ non ſum per cuncta ſequutus,
Sed quædam proprio tempore facta carent.
Culpa grauis fateor, ſi, quæ tibi miſimus vni,
Publicitus vellem carmina noſtra legi.
Nunc quia non alijs (patrone benigne) parantur
Quã tibi, quis tãdem, quod reprehẽdat, habet?
Non aliud facio, quàm flammas excito mentis,
Accendoque nouas igne calente faces.
Nonne licet nobis priuatim ſcribere quicquam
Ni per multorum protinus ora volet?
Si mihi quid libeat poſthac obtrudere multis:
Quid ſcribam longè cautior eſſe volo.
Sed quodcũq; tibi committitur (optime fautor)
In proprio tutum credo latere ſinu.
Ne tamen immeritò mihi temporis ordo putetur
Mutatus, dabitur iam tibi cauſa rei.
Vix poterant exempla dari quadrantia rebus
Quæ non Hyppoliti poſteriora forent.
Quem vixiſſe prius, quàm fortes Dardana græci
Mænia vaſtaſſent, publica fama refert.
Aſt ea quæ nullo ſunt vnquam tempore facta
Confingi quouis tempore facta queunt.
Quis ſcit an Hyppolit9, vel Gnoſia vixerit vnquã
An fuerint præter nomen inane nihil?
Rem mihi ſuſpectam facit hoc, quod ſæpius ijſdẽ
De rebus ſoleat fama volare duplex.
Quod pars vna probat, falſum pars altera prorſus,
Et ſiculis gerris vanius eſſe putat.
Non ego de Phædra tantùm, vel Amazone nato
Iſta loquor, verùm & cætera quæque labant
Plurima de diuis ſecum pugnantia narrant,
Multaque ſic vnum numina nomen habet.
Sic multas Veneres, multas fecêre Mineruas,
Sic varius Phœbus, ſic tua (Phœbe) ſoror.
Vt quæ non apté perſonis conuenit ijſdem
Fabula, mutato nomine conueniat.
Sunt qui de Troia dubitent: an victa Pelaſgo
Milite, corruerit facta repente cinis:
An potius, verſa fatorum lege, Pelaſgi
A duro tulerint illa priora Phrige.
Sunt qui bella negent vnquam Troiana fuiſſe,
Vel prolem Lædæ ſurripuiſſe Parim.
Sunt qui non Helenã, ſed quæ ſimularet eandem,
Dardanio referant ſuccubuiſſe duci.
Denique (ne multis vtar) de nomine quouis
Quæ ſibi diſſideant commemorare ſolent.
Si ſit in ambiguo tam clari fama duelli,
An de vix notis eſt dubitare nefas?
Si non ſufficiunt quæ dixi rima pateſcit
Altera, quæ monſtrat, quâ fugiamus, iter.
Nam ſi quod libeat fas eſt confingere vati:
Sit mihi quod libeat fingere iuris idem.
Hyppolitum, Phædrãq; meã, ſi quando fuêrunt,
Iamdudum ſuperos deſeruiſſe reor.
Hos libet obſcuro poſitos in carcere Ditis
Ad clarum ſolis nunc reuocare iubar:
Vt viuant iterum, pariterque locentur ijſdem
Sedibus in terris quas tenuêre prius.
Nec memores horum, quæ, dum vixêre, patrarũt,
Nunc faciant eadem, quæque tulêre ferant.
Hoc præſtabit eis Læthei fluminis vnda,
Omnia quæ ventis tradere ſola poteſt.
Iam nobis multò propiores dicere poſſis
Quouis illorum quos rude carmen habet.
Non authore caret mea fabula, non caret aptis
Exemplis, fieri quæ volo poſſe liquet.
Cum magno cæli verſo reuolubilis orbe
In proprium venient ſydera quæque locum:
Tunc ea quæ fuerant, nihil immutata redibunt
Omnia: ſi rectè ſcripta Platonis habent.
Idem neſcio quem reuocari fingit ab orco,
Poſt cineres mentem qui ſupereſſe probet.
Orpheus Euridicen, ſi non properaſſet ineptus,
Vt fama eſt, poterat rurſus habere ſuam.
Quamque reliquiſti nuptam ſine coniugis vſu,
Dum cupis hoſtiles primus adire locos,
Vt teneram poſſes inuiſere denuo ſponſam,
Vna tibi cesſit Proteſilae dies.
Ergo quid prohibet ſimiles me cudere verſus,
Reddere quid luci corpora functa vetat?
Qui nihil in reliquis propè non audere ſolemus,
Cur hic diſcruciat nos ſine fine timor?
Omnia ſi fingi posſint & tempora poſſunt,
Qualiacunque ſibi fingere muſa velit.
Nec tamen vt quędam ſumus immutare coacti,
Sic nimium nobis libera Muſa ſuit.
Nec ſumus exemplis hoc noſtro tempore natis
Vſi, ſed quæ ſunt inueterata diu.
Aut ſiquidem Troiæ præcedunt omnia cladem,
Aut ea vicina tempora calce premunt.
Si neque ſic factum liceat defendere noſtrum,
(Hoc ſupereſt) aufer quæ minus apta ſedent.
Si tollantur enim quæ temporis arguit error,
Quadrabunt omni cætera parte ſatis.
Non idem fortaſſe lepôs, neque vis remanebit
Quæ prius, ac ſtabit ſenſus vt ante ſtetit.
Iam nec in hiſtorijs narrandis omnia conſtant.
(Si tamen hiſtorias ficta vocare licet)
Eſt vbi vulgari contempto tramite, nullis
Calcatum pedibus ſæpe ſequamur iter.
Nec nihil hoc rationis habet. Res ipſa coëgit
Tritas nonnunquam deſeruiſſe vias.
Obijcit interdum, quæ vera fuiſſe putantur,
Coniugis auſa ſui linquere ſponſa thorum.
Hæc damnaſſe velut temerè iactata iuuabat,
Ac veram hiſtorię diſſimulaſſe fidem.
Nam vix defendi poterant niſi falſa rigorem
Veri leniſſent plena ſubinde ſtrophis.
Adde quòd illa ferè quæ nos mutauimus, ijſdem
Scriptores ipſi non retulere modis.
Ex multis igitur quandoque probauimus vnum,
Qui, ſi falſa tamen, ſcripſerit apta ſcopo.
Nec mihi ſit fraudi, quòd non ſum vera locutus
Omnia, quis Momus non ſatis illa probet?
Quis rogo tam duras leges imponere vati
Suſtinet, vt prorſus nil niſi vera canat?
Quas neque, ſe tantum cõperta referre profeſſos,
Hiſtoricos ipſos ſpernere raro liquet.
Si quid prętereà vitij mea verba ſonabunt,
(Vt certè mendis vndique plena ſcatent).
Da veniam quæſo. Iactata paræmia, nullum
Errores primos crimen habere docet.
Qui primis tumidum pertentat nauibus æquor,
Si laceram quaſſet per loca vaſta ratem,
Nec ſeruare modum quem doctus nauita ſeruat,
Gnarus cogatur quo rapit vnda ſequi.
Non ridere decet miſerum, ſed commiſerari
Sit ſatis in pelago non perijſſe virum.
Tu quoque iam noſtris (vir præſtãtiſſime) ſcriptis
Fac, oro, cenſor ne videare grauis.
Hæc etenim ſolitos repetenti carminis vſus,
Mens olim ſterilis pignora prima dedit.
Si noris quanto fuerint mihi tempore nata,
Complacitura tibi qualiacunquè ſcio.
Hos omnes verſus quibus hæc præfatio conſtat,
In bidui peperit tempore muſa loquax.
Nec tardi tentas elephanti more trahebat
In reliquo partu quem dedit ante moras,
Sed canis exemplo properans bis carmina centũ
Enixa eſt vna ſæpius illa die.
Hinc cæcos aliquot nonnunquam forte catellos
Ædidit, hoc etiam parte ſecura canem.
Sed quid opus verbis? quid tot rationibus vtor,
Quæ mentem poſſint mollificare tuum?
Ne mihi ſis rigidus Iudex, Momiue ſeuerum
Indutus vultum, non bene ſcripta notes.
Sponte ſcio propria facies quæcunque rogamus,
Nec mea cum triſti carmina fronte leges.
Hoc vnum ſupereſt quod præcedentibus addam,
Quod tibi dicendum res monet ipſa prius.
Vt magis Hyppoliti poſſint reſponſa patere,
Antea quæ ſcribit Phædra legenda ſcias.
Ex illis etenim quæ ſcripſimus omnia pendent,
Ex illo creuit ſemine tanta ſeges.
Miſimus hæc ad te ſolum, velut antea dixi,
Nec tibi ſi placeant amplius illa petunt.
Non quærunt ſcænam, tu ſolus es ipſe theatrum,
Iudicio ſtamus, concidimuſque tuo.
Si tamen ex alijs vlli monſtranda putabis,
Quem mihi ſic melius poſſe fauere putes:
Non erit ingratum, videat, mihi namq; parandos
Fautores multos res malè curta monet.
Nam quamuis aliquot non deſtituamur amicis,
Qui nobis toto pectore læta velint:
Quem tamen ex illis poſſim decerpere, fructus
Non alius planè eſt quàm ſtabilitus amor.
Non eſt qui nummos mihi poſſit mittere, non eſt
Cuius me tenuem grandior arca beet.
In magnis voluiſſe ferunt ſatis eſſe, ſed ipſum
Hoc voluiſſe mihi non ſatis eſſe poteſt.
Neſcio quo fato, ſemper comitatur egeſtas
Magna Calliopes improbitate gradus.
Contra Plutus abeſt, nec ſe coniungere Muſis
Suſtinet, attingi nec ſua dona finit.
Cuius diſſidij reputari cauſa, quod illis
Non eadem placeant, diſpliceantue, poteſt.
Non bene conueniunt formę ſpecioſa venuſtas,
Et deforme ſuo iam ſine crine caput.
Non oculi vigiles, & lumine captus vtroque,
Non florens ætas, decrepitusque ſenex.
Luxum Plutus amat, fouet ocia, gignit amores,
Hæc eaſdem rurſus turba diſerta fugit.
Ille replet nummis, & vix ſine fraude crumenam,
Hæc magnas docti pectoris auget opes.
Addito diſſimilem ſexum, quid plura? per omnes
Disſidium partes hoc ſine fine manet.
Sed Modus hic eſto, ſatis eſt, diſcedite Muſæ,
Tu faueas quæſo ſemper (amice) mihi,
Vale.
Candido Lectori
Georgius Edrychus Medicus S. P. D.
CVM omnem vitae meæ curſum, optime Lector, in hac illuſtriſſima Academia Oxoniensi peregerim, & annis circiter quinquaginta tribus in eadem ſic conuerſatus ſim, vt pro meis viribus, (quæ perquã exiguæ ſunt) iuuandis adoleſcentum ſtudijs aliquam ſanẽ operam libenter impenderim, aut cum ipſe inuictiſſimi Regis Henrici octaui publico ſalario conductus pro eo ac debui, gręcis literis ſtudioſorũ animos informandos ſuſciperẽ, vel cũ à praxi medica, quæ mea eſt profeſſio, aliquas interdũ ſucciſiuas horas ſuffuratus, in hoc genere ſtudij, ſcriptis ſaltè, aut viua voce priuatim amiculis aliquot prodeſſe cuperem: vehementer à me nunc exorandus es, vt cũ in hac ſenili ætate mea, nulli vſui aliter bonis literis eſſe queã, permittas mihi Theſeũ quendã mihi adiungere hominẽ triũ linguarũ peritiſſimum, & in omni genere diſciplinarũ exercitatiſſimũ, Iohannẽ Schepreuũ præceptorẽ olim meũ, qui ardori huic meo, quo impenſè cupio bonis ſtudijs ſemper eſſe benè conſultum, abundè ſatisfaciet, & maximã tibi vtilitatè adferet, ſi & eius doctrinã prope ſingularè, & integerrimæ ipſius vitæ veſtigijs inſiſtere nõ te piguerit. Mitto enim tibi, quiſquis es, bonæ indolis adoleſcens, qui literis humanioribus incũbis (nã ijs qui grauioribus ſtudijs diſtinentur, niſi fortaſſe per ocium feriãtibus hæc non euulgantur) verſus quoſdam elegantiſſimos, quos illum doctiſſũ virũ ita fæliciter ſuis dictitaſſe memini, vt interdũ vno die plus centũ cõpoſuerit, cum nec prælegendi munus omitteret, nec ab alijs fere Theologiæ ſtudijs animum remitteret. Dedicauit opuſculum hoc cuidam D. Guado viro prudentiſſimo, & ſacerdoti maximè pio, qui Regi H. octauo illuſtriſſimo erat à ſacris, eo fere tẽpore, quo eius maieſtati viſum eſt, ex ruinis Cænobij Oſnæẽſis reædificare Eccleſiam cum ſede epiſcopali, ex conſilio magnatum, & doctiſſ. virorum, quæ annos poſt quinque ad diuæ Frideſwidæ ædem, quæ nunc Eccleſia Chriſti vocatur, tranſlata eſt. Cuius rei eò libentius memoriam refrico in Regis inuictiſſimi laudem perpetuam, quòd de Academia noſtra ſic optimè meritus eſt, & mihi tum iuueni, & Græcas literas in Collegio Corporis Chriſti publicè profitenti inde etiam annuum ſtipendium ſatis magnificum elargitus eſt. Nam Iohãnes hic Schepreuus ad Hębraïcas literas profitendas à Rege ſereniſſ. accerſitus eſt, & mihi linguæ græcæ docendæ prouincia fuit commiſſa. Habeo alia eius opera, quę ſi Deus voluerit, etiam in lucem venient. Non enim cõmittã vt eruditiſſimi huius viri memoria pereat: quod, opinor, nũquam fieri poterit, ſi aliquando mihi dabitur incidere in illa carmina quæ in eius obitum ab eruditiſſimis quibuſque viris græcè & latinè conſcripta ſunt, & valuis AEdis S. Mariæ publicè affixa, quæ iuſtum implere volumen poſſent, & à familiari quodã noſtro Hermanno Euans ideo collecta ſunt, vt excuderentur. Sed
vbinam ea depoſuerit, adhuc mihi incertum eſt. Quod ſi ad manus meas peruenerint, in vulgus ædentur, vt locupletiſſimum habere poſſe: teſtimoniũ doctrinę & pietatis eius viri, quẽ qui norũt & etiamnũ viuũt, vnicũ fuiſſe huius inclytæ Academiæ Phœnicẽ mecum dicere non erubeſcent. De argumento operis, non opus eſt multa dicere, cum titulus ſatis indicet. Nam ſi è ſacris literis hic aliquid petere licebit, cogita Ioſephum quendam alterum adoleſcentem, Pharaonis vxori quæ moleſta olim erat & dicebat dormi mecum, hic reſpondere, & nefandum ſtuprum recuſare. Certè qui huius integerrimi viri vitam pernouerunt, optimè ſciunt, in hoc argumento, & tam pia atque caſta puriſſimæ vitæ flore animam Deo reddidit ætatis ſuæ anno triceſimo tertio, ſcilicet, quaſi totidẽ numero hic annos adimplens, quot ipſe ſeruator noſter Ieſus Chriſtus in terris habuit, & Amarſamiæ mortuus eſt, vbi me tunc ac pia eius matre cum ſororibus exequias de more obeuntibus, ſepultus iacet: obijt autem anno Domini 1542. Menſe Iuljj.
Laudibus Authoris non te moror, optime Lector,
Vino vendibili non opus eſt hedera.
Hyppolitvs Ovidianæ Phaedrae Respondens, Per Ioannem Scheprevvm Somato Christianvm.
REddo tibi miſeræ quam das mihi Phædra ſalutem,
Si dici poſſit res male ſana, ſalus.
Sic etenim ſaluere iubes, vt perdere quæras,
Vtque simul per di te, ſcelerata, velis.
Cum tua priuigni tetigiſſet epiſtola dextram,
Promiſit titulus quæ meliora forent.
Nomen Phædra tuum vidi legíque libenter,
Spes mihi de tanto nomine magna fuit.
Speraui te digna parens (nam tu quoque ſemper
Dum recte faceres, es mihi viſa parens)
Speraui patre digna meo, qui te ſibi iunxit
Soluendámque dedit, te violante, fidem.
Speraui patre digna tuo, qui Gnoſia regna
Multiplici clarus nobilitate regit.
Denique ſperaui ſupremo digna Tonante,
Quem pater ille tuus fertur habere patrem.
Tot mihi nominibus ſperanti proſpera, fœdus
Impoſuit caſto nomine, tectus amor.
Obſtupui, fateor, corpus frigeſcere cæpit,
Diriguêre pedes, intremuêre manus.
Vnde nefas tantum? quis tandem credere poſſet,
Hyppolito Phædram ſic potuiſſe loqui?
Quis furor ô demens, quæ te fera vexat Erinnis,
Quæ te Tyſiphone, quæue Megera premit?
Ah purum tanto ſceleri prætexis amorem?
Et quæ nemo bonus laudat, honeſta vocas?
Eſt inhoneſta mihi quæ talia ſcribit honeſta,
Quamuis è ſummi ſtirpe ſit orta Iouis.
Eſt furor, eſt rabies, eſt iſta ferina libido,
Nec manet in tali pectore caſtus amor.
Caſtus amor purè ſocialia fœdera ſeruat,
Vnum caſtus amor nouit amare virum.
Caſtus amor fraudes, & verba nefaria vitat,
Caſtus amor ſceleris ſemina nulla ſerit.
Non quæcunque placent, ea caſta putemus oportet:
In toto nullum ſic erit orbe ſcelus.
Hei mihi quid patior? quo me conuertere poſſum,
Vt fugiam voces, perfida ſponſa, tuas?
Eſt audiſſe ſcelus, nedum feciſſe quod optes:
Hæret in inuita peſsimus aure ſonus.
Quis mihi cum tædis det ſulphur vt iſta repurgem?
Quæ ſummis etiam ſenſibus hauſta nocent.
Iam patraſſe ſcelus videor quòd neſcius aures
Præbuerim dictis (fœda nouerca) tuis.
Anteà mater eras, poſthàc dicêre nouerca,
Non eſt matris enim quod facis iſtud opus.
Fœda nouerca tace, non audio talia verba,
Mens horret trepidans, fœda nouerca tace.
Hoc equidem facerem ſi tam reticere liceret
Nunc mihi, quàm licuit Phædra aliquando tibi.
Tu niſi fallaces miſiſſes antè tabellas
Vt mihi ſub dulci melle venena dares:
Quamuis non eſſes, poteras tamen antè videre
Caſta, nec in tota fabula plebe fores.
At me, ſi taceam, quis non putet illa probare,
Quæ, niſi ſit quod tu, nemo probare poteſt.
Ergo licet vereor ne tecum multa locutus,
Nonnihil ex cæno ſordis & ipſe traham:
Attamen innocuam ſtatui defendere famam,
Ne reliquis videar, quod tibi Phædra, malus,
Verbis opponam contraria verba, tuóſque
Monſtrabo nuda ſimplicitate dolos.
Non ignoro tuas, ô verſutiſsima, fraudes,
Per quas ſperabas me potuiſſe capi.
Verùm littus aras, nec me tua verba mouere
Poſſunt, vt faciam quæ facienda mones.
Nec laqueo vulpes capitur, nec miluius hamo,
Nec ſapiens verbis, ſint niſi tecta, vafris.
Sed neque tecta putes quæ tendis retia nobis:
Nulla meos oculos fallere techna poteſt.
Ad ſtultos Phaleras, mihi Delia virgo, tibíque
Longè diſsimilis, dextera ſemper adeſt.
Non tantum celeres auidus dum perſequor apros,
Sed quoties etiam vox mihi vafra ſonat.
Multa dolum ſapiunt, quæ ſcribis, multa videntur
Conſpicuas ſtultæ mentis habere notas.
Quid moror? oſtendam breuiter quos texeris aſtus.
Quámque nihil frontis ſit (male ſana) tibi.
An quiſquam mittit quam non habet ipſe ſalutem?
Tu mihi miſiſti quæ tibi nulla fuit.
Sed poſitum in nobis an ſis habitura fateris,
Quæ quò pertineant, mellea verba, liquet.
Idcirco tribuis mihi, quòd bene viuere poſſis,
Vt tibi nil contra iure negare queam.
At ſi per noſtræ diſpendia tanta ſalutis
Non aliter, tibi ſit reſtituenda Salus:
Per iugulum potius tantos effunde dolores,
Sic etenim facili damna leuabis ope.
Quamuis ardenti pectus mihi ferueat ira,
(Quis tranquillus enim talia ſcripta legat?)
Non ridere tamen non poſſum, quando puellam
Audio te dici, tune puella, rogo?
Tune puella, rogo? tam multos nupta per annos
Patri, quem tecum concubuiſſe pudet?
Tune puella rogo? quæ tot modo pignora nutris,
Quæ patris ex coitu nata fuiſſe pudet?
Quæque fouens, inuita foues, vt perfida ſcribis,
In mea quod fratres creſcere damna ſcias?
Tune puella rogo? quæ ſi (quod & ipſa negabis)
Non eſſes vllum corpore paſſa virum:
Non tamen hoc merito poſſes tibi ſumere nomen,
Cuius nil animus virginitatis habet.
Virgo eſt quæ mentem ſeruat cum corpore puram:
Quæ tantum eſt virgo corpore, virgo parum eſt.
Cætera prætereo quamuis ſuſpecta quibuſdam
Tempora, cum nobis non bene nota fores.
Cum te Creta patris ditiſſima regna teneret,
Cumque fores nulli tradita ſponſa viro.
Si genitrix etenim tauri complexibus hæſit,
An ſceleris prolem nil agit aſſe putes?
Nec ſatis illud habes quòd ſis pro coniuge virgo.
Quodque lupæ probrum dicta puella tegas.
Sed facis Hyppolitum pariter pro cælibe ſponſum,
Et rerum voces ipſa nouata nouas.
Scilicet hic ſcopus eſt, vt honeſta vocabula turpis
Horrorem ſceleris diſſimulare queant.
At quoniam verbis pugnas vbi facta repugnant:
Duratos lateres æthiopemque lauas.
Dumque lupæ nomen, dum nomen coniugis horres,
Fortius imprimitur nomen vtrumque tibi.
Nam licet appelles, quod ficus dicitur, aurum,
Ipſe tamen ficus nil niſi ficus erit.
Protinus in portu nauis tua firmiter hæret,
In primoque tuum limine crimen adeſt.
Si tantum peccas, ſi tantum fingis in ipſo
Veſtibulo, quid non cætera fraudis habent?
Perlege quodcunque eſt, inquis, cur iſta? vereris
Ne non lecta tibi reddere ſcripta velim?
Hoc ſi feciſſem, melius feciſſe viderer,
(Nam fuit indignum quod legeretur opus)
Sed quamuis animo lædendi ſcripta fuiſſe
Conſtet, perlêgi nec mihi lecta nocent.
Si tecum ſtudio ſimili veſana tenerer,
Tunc inueni poſſit forſan obeſſe dolus.
Nunc nihil Hyppoliti conſtantia pectora frangit,
Nilque tuis verbis, quo capiamur, ineſt.
His pereunt ſtulti vel amantes turpiter eſcis,
At caſtis caſti qualiacunque ſonant.
Forſitan hic aliquid quod nos audire iuuabit
Eſſe putas, falſa es, nil, mihi crede, placet.
Scribere Phædra poteſt quod noſtras mulceat aures?
Quod iuuet Hyppolytum ſcribere Phædra poteſt?
Scribere Phædra poteſt tam turpis læta pudico,
Quod nobis placeat ſcribere Phædra poteſt?
Phædra placere mihi poteras, ſi Phædra maneres,
Qualem Creta patri tradere viſa fuit.
Nunc quia mutata es, non eſt quod poſſe placere
Nobis, Phædra, tuum nomen inane putes.
Sed tua ſcripta mihi quadam ratione placebant
(Quæ mala non aliquid commoditatis habent?)
Nunc manifeſta pates, notam vitare licebit:
Hactenus illa placent, hactenus ipſa iuuas,
Sunt arcana quidem, quæ commendare licebit,
Occultis nulli conſpicienda notis.
Sed nunquam arcanis, quae tu mihi perfida narras,
Vlli Phædra bono charta notata fuit.
Hæc nec in abſtruſam tutum eſt dimittere foſſam;
Ne ſcelus enatis frugibus aura canat.
Hæc neque ſub plumbo, neque ferro claudere poſsis,
Hæc nec in æquoreo flumine merſa latent.
Non pelago terráue decet tua myſtica ferri,
Sed nec in hos vſus charta reperta fuit.
Herpocrati mandanda puto ne prodita lædant,
Si tamen admittet tanta venena Deus.
Nulli pandantur, ſed in arcto pectore clauſo
Ad ſtygias tecum præcipitentur aquas.
Atque ibi læthæo mergantur in amne, nec vnquam
Ad ſuperos redeant tam ſcelerata viros.
Accipit interdum, fateor, ferus hoſtis ab hoſte
Scripta, nec è manibus proijcit illa ſuis.
Poſſunt bella tamen cum ſint manifeſta caueri,
Quique palam loquitur, nilue minûſue nocet.
Sed tua quæ blandam mentitur epiſtola pacem
Velata grauius cuſpide vulnus agit.
Quòd tibi dicturæ, quæ ſunt fœdiſsima nobis
Abſtulerit munus lingua retracta ſuum:
Nil ſanè miror, quid enim mirabile fecit?
Cur non horreret fœda nefanda loqui?
Hoc potius miror quòd talis conſcia facti,
Non ruerit ſubito lapſa fragore domus.
Debebat vexare manus tibi ſæua chiragræ
Tempore quo ſcriptis talia verba dabat.
Debebat clarum tibi lumen Apollo negare,
Debebat tantum nolle videre ſcelus.
Debebat tibi Mercurius neque verba, nec vllos
Impia ſcribenti ſuppeditare modos.
Debebat rutilum iaculari Iupiter ignem,
Atque cremare ſimul teque nefáſque tuum.
Quòd ſi pro meritis hæc omnia damna tuliſſes,
Non miranda mihi talia mira forent.
Non ego pro monſtris habeo, quæ monſtra putant.
Omnia ſunt monſtris monſtra minora tuis.
Quæ tibi ſub tremulis vox improba faucibus hæſi.
Horruit indubiè victa pudore nefas.
Si ſua regna pudor tenuiſſet, cuncta fuiſſent
Integra, nunc victo cuncta pudore ruunt.
Qua licet hunc tenero miſcendum dicis amori,
Qua licet, hoc aufer, ſemper inepta licet.
Nam ſi forte pudor violento cedat amori,
Iam ferus expulſo regnat amore furor.
Nec vocitare potes qui talia ſuaſit, amòrem
Sed furor ingeſsit tam furioſa tibi.
Me tamen imperium, me tanti numen Amoris
Horrendáſque iubes Phædra timere faces.
Quicquid iuſſit amor, niſi fiat, dira minaris,
Terribilemque refers inuidioſa deum.
Tanquam ſi pergam ridere Cupidinis arcus,
Vt redamem, ſæuus cogere poſſit Amor.
Cuius tu vires dijs cuncta potentibus aquas,
Vtpote cui victas ſæpe dedêre manus.
Si credamus enim quæ dijs feciſſe Cupido
Dicitur, haud dubiè non leue numen habet.
Prætereo reliquos, quorum minor eſſe poteſtas
Fertur, quos grauiter ſæpius ille premit.
Huic neque ſuprema qui fulmina mittit ab arce
Maximus æqualis Iupiter eſſe poteſt.
Sed veluti naſo trahitur, ſequiturque trahentem
Inuitus quanquam, ſic quoque fortè volens.
Nunc etenim tauri ſibi fortia membra coaptans
Furtiuum tergo, per mare vectat onus.
Nunc vt decipiat Lædam, candentibus alis
In liquido natitat gurgite, factus olor.
Nunc ſe demittit per ſumma cacumina tecti,
Virgineoſque ſinus aurea maſſa replet.
Nunc Aquilam ſimulans Idæi montis alumnum
Vnguibus abreptum portat in aſtra celer
Denique dum varia commutat imagine vultum,
Illius amplexum nulla puella fugit.
Hæc facit imperio ſæui compulſus amoris
Qui licet exiguis vulnera magna facit.
Omnia cum vincens vnum non vincat Amorem:
Credis ab hoc vinci me quoque poſſe deo.
Hæc pro te faciunt, quæ nos auxiſſe videmur,
Dum ſic diſtento pandimus illa ſinu:
Nunc tamen his audi quæ ſunt contraria rurſum.
Ludicra mittamus, iam tibi vera canam.
Hæccine vera putem quæ ſunt mendacia vatum,
Quos facit inſanus plectra mouere furor?
Hæccine vera putem quæ tam ſcelerata feruntur,
De dijs qui cœli ſplendida regna tenent?
Hæccine vera putem quod diui talia patrent,
Qualia mortalis nemo patraret homo?
Non pudet hæc nobis obtrudere falſa poëtas?
Non tribuiſſe pudet talia facta Ioui?
O genus inſanum qui vos ab Apolline doctos
Aönidúmque ſacro fingitis eſſe choro.
Nullus adeſt vobis cum ſcribitis impia Phœbus,
Nulla mouet cytharam nulla Thalia fides.
Hæc animi rabies, hac recti neſcius error
Suppeditat vobis, nec deus vllus adeſt.
Non ſatis eſt vobis hæc tanta venena paraſſe,
Protinus in rabiem quæ rude pectus agant:
Ni ſuperos etiam fœdi faciatis amoris
Authores, quo ſic fortius vrat amor?
Scilicet affectus cum peſſima sponte ſequatur,
Vt magis acceleret, ſic ſtimulandus erat.
Vt reliquos taceam quos hæc mendacia fallunt:
En veſtris capitur noſtra nouerca dolis.
Sed tu Phædra caue ne quid mendacibus iſtis
Credas, nil veri, nil pietatis habent.
Non te iuſsit amor, non mittere ſcripta coëgit,
Non eſt tam placidi numinis iſtud opus.
Te tamen affirmas ſenſiſſe cupidinis arma,
Dum tacitis animum flecteret ille ſtrophis.
Dúmque tibi nobis dubitanti ſcribere, verba
Diceret hortantis viſus adeſſe deus:
Ferreus ille tibi tandem ſuccumbit Amicus,
Ac noſtro tandem numine victus erit.
Hac ego falſa reor, non eſt deus ille profectò
Qui falli poterit: fallitur iſte deus.
Fallitur indubiè nunquam redamabit amantem
Hyppolitus Phædram, ni ſapienter amet.
Non habet in me ius aliquod tuus iſte Cupido.
Cultorem ſeruat caſta Diana ſuum.
Ferreus, vſque vocer, non diſplicet hoc mihi nome,
Si caſtus fuerim, ferreus vſque vocer.
Ferreus vſque vocer, modo non ſim turpis adulter,
Nec tibi per ſimilis, ferreus vſque vocer.
Ferreus vſque vocer, magis hoc in pectore ferrum
Dureſcátque magis, ferreus vſque vocer.
Ferreus vſque vocer, malo ter ferreus eſſe,
Quàm quo tu velles cæreus eſſe modo.
Hactenus excuſsi tantum primordia chartæ,
Hoc, age, quod ſupereſt discutiamus opus.
Aligeri quoniam iuuenis tibi cuncta videntur
Inſtinctu fieri, quæ tamen ipſa facis.
Vel quia non credis, ſed vis me credere falſum,
Hinc blandas tremulo promis amore preces.
Vt tibi ſit gratus peragendo crimine fautor,
Qui, niſi falſa refers, criminis author erat.
Vtque tuis adſit cæptis ingrata precaris,
Noſtráque communis pectora iungat amor.
Nec modò te rapido patiatur ab igne cremari,
Sed mentem ſimili torqueat igne meam.
Me prius vndiſono demergat in æquore Triton:
Aut rigido foſſum profluat enſe latus:
Arreptúmue graui laceret fera bellua morſu:
Vel celer in pectus fulminis ictus eat.
Quàm tuus ille deus tanto mihi vulnere mentem
Sauciet, vt faciam quæ tibi Phædra placent.
Sacra Diana mihi tantas auertito peſtes,
Sincerúmque rogo corpus habere ſinas.
Nil ego promiſsis moueor, nil iam tibi crede.
Tu ſeruare potes perfida nupta fidem?
Sic mihi nimirum ſeruabis, vt anteà patri,
Cuius fœda thorum iam violate ſtudes.
Quicquid agas, quæcunque paras, quæcunq3 loqui
Exemplo ſemper corruis ipſa tuo.
Num licet in Phædra mores ſpectare pudicos?
Non potes hoc alijs, quod facis Hyppolito?
Quæ ſemel imponit, ſemper metuenda videtur:
Quæ ſemel eſt mendax, perfida ſemper erit.
Sic tibi mens leuis eſt, ſic eſt mutabile pectus,
Vt nullo poſsis firma ſedere loco.
Sed neque ſi firmam ſemper, fidámque putarim
Te fore, continuo ſuſcipienda fores.
Non prius an deceat ſeruari fœdera penſo,
Quàm pangi liquido faſne ſit illa ſciam.
Quòd ſi pacta forent, tamen hac violare deceret.
Pangere ſed timeo, quæ pepigiſſe nefas.
Quærere de fama, num ſit tibi criminis expers,
An potius turpi labe notata, iubes.
Quærere nil opus eſt quod epiſtola ſcripta fatetur.
Qualis Phædra tibi vita ſit, ipſa doces.
Crimine fama vacat, ſic inquis, vix tibi credo.
Si tamen eſt verum crimine fama vacet.
Nec nunc incipias ſpecioſum lædere nomen:
Sed talis maneas, antea qualis eras.
Quid mihi præteritum narras furioſa nitorem,
Si tibi nunc idem non manet ille nitor?
Non ego quæ fuerit mulier, ſed quæ ſit, honeſta,
Quæque manere velit ſemper honeſta, probo.
Quando tibi ratio ſuadendi recta negatur:
(Quippe quid hoc recti carmen habere poteſt?)
Vt tamen Hyppoliti poſſit molleſcere pectus,
Vt lachrymis poſſit collachrimare tuis,
Simpliciter morbúmque tuam culpámque fateris,
Quanquam ſimplicitas non caret iſta dolo.
Vrimur heu miſeræ, quis perferat, vrimur, inquis,
Interiora furens viſcera torret amor.
Vreris infœlix? cur non extinguere flammam
Qua licet omnigena ſedulitate paras?
Non extinguis enim flagrantes pectoris æſtus,
Sed magis atque magis, dum facis iſta, foues
Non tuus ille deus, cum poſſit tanta, rogandus
Vt flammas flammis addere vellet, erat.
Sed magis vt ſubitos placidè compeſceret ignes,
Intima quos nutri fomite cura ſuo.
Non temerè quereris quòd in hac ætate laboras,
Quam nullam decuit nunc habuiſſe notam.
Nouimus ex æquo cunctis peccare negatum,
Plus tamen hæc famæ, ſera libido nocet.
Ne tibi ſit mirum, ſi te ferus ardor adurat,
Quiſquis amat ſtultè, non patienter amat.
Vt qui prima rudi portat bos vincula collo,
Non ſolet impoſitum ferre libenter onus:
Vtque ferox equulus vexat ſua terga prementem,
Qui primos tenero mordet in ore lupos:
Aſſiduis contra miteſcunt vſibus ijdem,
Quæque moleſta prius, iam leuiora putant:
Sic ais ignarum violenti pectus amoris
Incendi grauius, quod noua flamma cremat.
Rurſus vbi ſolitos rabies depaſta ſit artus,
Crebro paulatim mitius eſſe malum.
Sic tamen haud minor eſt, tantum minor eſſe videtur
Morbus, dum toties mens cruciata ſtupet.
Vt ſolet in diris contingere ſæpe venenis,
Quæ minus aſſuetos lædere poſſe ferunt.
Sic facilem reddi teneris quæ diſcitur annis
Poſſe putas artem, quæ ſua damna leuet.
At grauiora tibi nunc eſſe cupidinis arma
Senſiſti, quanto ſerior ille venit.
Cur tentas illud pugnando vincere numen,
Vincere quod ſummi nec Iouis arma valent.
Si tibi non aptum, ſi collum ferre recuſat,
Quod grauiter portas dulce videtur onus.
Sed tibi, dum cupidè triſtiſſima gaudia captas,
Quod grauiter portas dulce videtur onus.
En vt ad inuiſas meretricum verteris artes
Blanda, ſed occulto felle referta, vomens.
Prima tuæ ſpondes nobis libamina famæ,
Quæ ſeruata diu, nunc temerare cupis.
Non has primitias, non hæc libamina carpam,
Non mihi, quæ lædunt, qualiacunque placent.
Non reffert quo ſint, quæ ſunt mala, tempora facta
Nunquam non ſcelus eſt quod ſcelus eſſe liquet.
Non ero cauſa tibi prodendi, Phædra, pudoris,
Sed ſeruabo tuum, nec violabo meum.
Si tibi ſtat fixum noſtri fœdare parentis
Tectum: patrator criminis alter erit.
Addis vtrumque ſimul noſtrûm fore peſsima, ſontem,
Si pariter famæ perdat vterque decus.
Ceu verô magni fuerit ſolaminis inſtar
Si mihi ſis ſceleris tu quoque facta comes.
Aut quaſi (tam demens, tam ſtulta es fœmina) poſsim
Si tecum fuero ſic minus eſſe nocens.
Eſt aliquid fateor primos decerpere fructus
Cum plena ramos arbore poma grauant.
Eſt aliquid primum de multis ſumere florem,
Qui ſuaui reliquas vincat odore roſas.
Eſt aliquid (ne multa loquar) duxiſſe puellam,
Quam nullum conſtet iam tetigiſſe prius.
Quis non virgineos, nuptæ poſt fata mariti
Præferat amplexus qui velit eſſe pater?
Sed mihi propoſitum eſt caſtum ſeruare pudorem,
Ne premat vlla meos nupta puella ſinus.
Vt tibi ſim gratus (caſtiſsima Delia) cultor
Perpetua libuit virginitate frui.
Legitima quicunque cupit de coniuge prolem,
Hic merito ſponſus virginis eſſe cupit.
Verum nec libet hoc, nec ſi fortaſſe liberet,
Tu mihi ducturo caſta puella manes.
Iſta iamdudum decerpſit ab arbore magnus
Ægides vnum vel duo mala, parens.
Iamdudum perijt quod me vis carpere pomum,
Iamdudum primo floris honore cares.
Nec ſcio, quid reliquis etiam conceſſeris iſtuc,
Forte dabas alijs quod mihi prompta dares.
Quid iuuat his titulis vitam ſimulare pudicam?
Quid ſine re, tanti nomen inane facis?
Quod ſeruaris adhuc ſocialis fœdera lecti
Integra, nec patrem læſeris ante meum,
In magnum laudis cumulum tibi ſurgere credis
Candoriſque iubes hinc documenta peti.
At ſeruaſſe parum eſt, ſemper ſeruaſſe decebat.
Sic mihi ſic demum viſa pudica fores.
Non ex principio quæ ſint præſtantia ſcimus,
Spectari ex ipſo ſingula fine ſolent.
Ah miſeranda tibi de tanto crimine plaudis?
Atque tibi rectè rem cecidiſſe putas?
Iam grauiter digno quo diſcrucieris amore?
Qui ſua non vllo damna fauore leuet?
Dignus egon videor, quem tecum perdita perdas?
Dignus egon videor, quem tua probra grauent?
Dignus egon videor, qui ſim tibi primus adulter;
Quique patris tecum ſtrata nefanda premam?
Dij meliora precor, nunquam mihi pectora tantæ
Diſturbent furiæ: dij meliora precor,
Dij meliora precor, nunquam tibi Phædra potiri
Hijs votis liceat, dij meliora precor.
Non ſpectas animum, nec ob hunc tibi dignus amore
Tam magno videor, ſed tibi forma placet.
Aſt ego non faciem ſed vitam penſito, forma
Sæpe bona eſt prauis, & mala ſæpe bonis.
Peior adulterio tibi turpis adulter habetur,
At mihi turpis erit quiſquis adulter erit.
Quo magis egregia eſt facies, niſi moribus illa
Sit decorata bonis, turpior eſſe ſolet.
Quis ferat horrendas, quas addis poſtea voces?
Hos etenim profers ter furioſa ſonos:
Si mihi concedat Iuno fratremque virumque
Hyppolitum videor præpoſitura Ioui.
Pro quibus vt rurſus tibi digna rependere poſsim,
Sic verbis pello verba nefanda pijs.
Quod ſi pluto mihi furias obtrudere vellet
Te furijs videor poſtpoſiturus ego.
Quisnam ego ſum infelix vt cum Ioue comparer ipſo,
Quèm certum eſt omnes exuperare deos?
Hæccine te docuit tuus ille cupido vouere?
Hæccine te docuit tam ſcelerata loqui?
Nonne times ne tecta ruant dum talia ſcribas?
Aut te contempti fulminet ira Iouis?
Auden Hyppolitum præponere Phædra tonanti?
Auden mortali poſtpoſuiſſe deum?
Auden hunc tumido regem contemnere faſtu
Qui tua cum noſtris membra cremare poteſt?
Quid non moliris? quæ non medicamina tentas,
Ne tibi non dextré vota ſiniſtra cadant?
Tradere communem ſic tu tibi poſcis opellam,
Vt muli ſteriles mutua terga ſcabunt.
Scilicet expectas vt dum tibi ſim Ioue maior,
Nemine ſis hominum tu mihi Phædra minor.
Cætera nil miror quæ mox temeraria ſubdis
De ſtudijs varijs deque furore tuo.
Quæ nihil exhorres patrem ſpreuiſſe deorum,
Mirum ſi facias hijs leuiora putem?
Quandoquidem nihil eſt melius quod iungere poſſit,
Aut melius iunctam conſtabilire fidem,
Quàm ſi qui ſtudijs valde capiantur eiſdem,
Artem declaras hic quoque vafra tuam.
Cum ſit præcipuum virgo mihi delia numen,
Quæ celeri currit per iuga ſumma pede:
Ne mihi diſſimilis forſan videaris, eandem
Tu quoque ſollicita relligione colis.
Me quia ſyluarum latebris gaudere ſciebas,
Te quoque frondoſum fingis amare nemus.
Me quia per celſos delectat currere montes,
Sylueſtres multo dum cane ſector apros:
Huius tam cupidæ iamdudum conſcia mentis
Tu quoque fulmineis retia tendis apris.
Eſt mihi iucundum ferro configere ſeruos
Hæc & tu ſimili cuſpide membra feris.
Magnus ſæpe meis humeris ſuſpenditur arcus,
Arcus tela feris cognita ſæpe capris:
Hæc eadem tibi ſumuntur quæ ſumimus arma,
Vires lætiferas & tuus arcus habet.
Me iuuat in læto proſtratum gramine corpus
Grata defeſſum reſtituiſſe mora:
Et tu ſubiectas membris muliebribus herbas,
Cum ſimili recubans vtilitate premis.
Me iuuat in magno Phœbææ lampadis æſtu
Sub viridi nemorum ponere fronde caput.
Tu quoque membra locas in opaca ſæpius vmbra,
Tutaque ſub denſo tegmine forma latet.
Me iuuat excuſſo iaculum torquere lacerto,
E manibus volitant fortia tela tuis.
Nos petulantis equi rigidas tractamus habenas,
Et tu quadrupedum ſtringis in ore lupos.
Denique tu paſsim noſtrorum ſimia morum
Quod facit Hyppolitus, Phædra ſubinde facis.
Vis quacunque volo, quæ nolo velle recuſas:
Quæque probo temere qualiacunque probas.
Hæc ſi vera forent, vt tu vis vera videri,
Nunquam iam diro preſſa labore fores.
Has tibi non plenè notas concedimus artes,
Quæ notæ poterant commoda multa dare.
Si tua mens harum ſtudiis addicta fuiſſet,
Nunquam te vetitus detinuiſſet amor.
Quisquis amat celebres ſectari concitus apros,
Hic nullum veneris crimen amare poteſt.
Quisquis amat ſyluas, montes, latebraſque ferarum,
Nullus in hoc ſceleri per loca tuta locus.
Quisquis amat validis manibus iactare ſagittas,
Prorſus in hoc ceſſant arma (Cupido) tua.
Quisquis amat reliquas (ne ſingula perſequar) artes,
Quas modo dicebas te voluiſſe ſequi:
Hunc neque spes fallax, neque gaudia vana mouere,
Nec vexare diu ſæua libido poteſt.
Si poſcis cauſam, breuiter ſic accipe, curas
Non ſimul admittunt pectora noſtra duas.
Solus habes prædam quam posſidet ille tyrannus,
In vacuo tantum pectore regnat amor.
Sic nobis ratio, ſic experientia monſtrat,
Exemplis reddi res manifeſta poteſt.
Quisquis enim veterum turpi deceptus amore,
Quisquis adulterij labe notatus erat:
Iſte vel in medias egit conuiuia noctes,
Abſumpſitque ſuas luxurioſus opes:
Vel nullo domuit petulantia membra labore,
Sed iacuit ſtertens nocte dieque piger.
Vel vitium (quia ſunt confinia) iunxit vtrumque
Luxuria fractus deſidiaque ſimul.
Cur Paris inſignem Lacedæmona claſſe profectus
Ad patriam rediens furta Pelaſga tulit?
Cur Helenam rapuit, miſerarum exordia rerum?
In luxu viuens luxurioſus erat.
Cur indigna viro muliebria penſa trahebat
Aſſyriæ quondam regia ſeptra ferens?
Cur in fœmineo turpiſſimus agmine vixit?
In luxu viuens deſidioſus erat.
Cur ferus Alciden, quem nulla pericula belli
Monſtraue tot poterant frangere, fregit amor?
Curque virum domitor meretricis iuſſa ferebat
Imbelli ſubdens bellica colla iugo,
Depoſitis tandem quæ victor geſſerat armis?
In luxu viuens deſidioſus erat.
Cur vetito nati feruore Semyramis arſit
Eiusdem gladio tradita iure neci?
Fortis erat primum, ſed mox vbi prælia ſpreuit,
In luxu viuens deſidioſa fuit.
Cur ſponſæ Biblis, quàm nomen habere ſororis
Maluit, infando fratris amore calens:
Cur oblita ſui prorſus furioſa pudoris
Illum per longas eſt comitata vias?
Cur laqueo tandem luctus extruſit acerbos?
In luxu viuens, deſidioſa fuit.
Cur Medea ſuam fugiens patriamque patremq́3
Venit in Æſonidæ turpis amica ſinum?
Nec Maga tam dirum potuit depellere virus,
In luxu viuens deſidioſa fuit.
Cur natum veneris molli pietate ſecundum,
Tam facili Dido iunxit amore ſibi?
Cur decepta, ſuos finiuit morte dolores?
In luxu viuens deſidioſa fuit.
Quid reliquos memorem tam fœdo crimine turpes,
Quos omnes ſimili more periſſe liquet?
Contra ſi numeres qui ſtupri labe carebant
Quos canit ac longo tempore fama canet:
Inuenies propter magnos duroſque labores,
Tam fœdis rebus non potuiſſe capi.
Quæ fuit e cerebro ſummi prognata tonantis,
Quæque timenda truci Gorgone, tela quatit.
Nunquam ſentit amans violenta cupidinis arma.
Cur ita? luxuriam pigritiamque fugit.
Noſtra Diana leui quæ ſumma cacumina greſſu
Tranſilit, in ſyluis vſque pudica manet.
Atque feros tantum ſeruos aproſque requirit.
Cur ita? luxuriam pigritiamque fugit.
Aönio quo membra lauant in fonte ſorores
Contemnunt, multis arma timenda, faces.
Nec ſtudioſa cohors vllo ſuccenditur æſtu.
Cur ita? luxuriam pigritiamque fugit.
Sed te cum diuis nolo componere Phædra:
Et quarum vires æquiparare nequis.
Reſpice mortales, quibus olim, talibus armis,
Tanta pudicitiæ caſtra ſtetiſſe liquet.
Optauit Daphne fieri pro virgine Laurus,
Ne tibi complexum Delie nupta daret.
Et tulit optatum. Cur verò fugit amantem?
Hoſtis pigritiæ luxuriæque fuit.
Hoc quoque tentantem cum Syrinx Pana timeret,
Pro Syringe dedit fiſtula facta ſonos.
Cur hæc optauit? cur vouit talia Syrinx?
Hoſtis pigritiæ luxuriæque fuit.
Bellorophon (cuius diuino fulſit in ore
Purpura cum nitidæ mixta colore niuis)
Quod ſtenobæa nouo poſcebat ab hoſpite munus
Non dedit: hoſpitij ius violare timens:
Sed potius voluit cum tot confligere monſtris,
Quàm vetitum Præti commaculare thorum.
Cur non corripuit Iuuenis petulantia mentem?
Hoſtis pigritiæ luxuriæque fuit.
Turpiter inſtantem ne ferret Biblida Cannus,
Natales fertur deſeruiſſe locos.
Cur per tranſmiſſas ab eadem ſæpe tabellas
Ad ſcelus haud potuit victus amore trahi?
Cur non ſectantem cupidè, reſpexit amicam?
Hoſtis pigritiæ luxuriæque fuit.
Inclita Penelope per multos fortiter annos
Perſtitit abſenti fida manere viro.
Nec ceſſiſſe procis fertur cur obſecro tandem?
Hoſtis pigritiæ luxuriæque fuit.
Denique ne toto quæramus in orbe pudicos
Qui monſtrent verum quod mea Muſa docet.
Me quoque priuignum ſimilẽ hijs quoque diximus eſſes.
Diſſimilemque tibi nonne nouerca vides?
Hoc mihi poſſe dedit ſiluarum Delia præſes,
Hoc labor, hoc frigi menſula poſſe dedit.
Quod ſi feciſſes quæ fecimus, & tibi diua
Quod dedit Hyppolito, Phædra dediſſet idem.
Sed quia malebas torpentem ducere vitam
Quàm quæ nos ſequimur commodiora ſequi:
Mens tua quæ melius rebus ſtuduiſſet honeſtis)
Ingratum rigidi portat amoris onus.
Te iuuat in ſaltus procurrere? te iuuat vrſos
Figere? te currus vertere ſtulta iuuat?
Hoc feciſſe prius decuit cum libera curis
Nullum ſentires virgo pudica malum.
Nunc iuuat incaſſum poſt vulnera tanta medelam
Quærere. Nunc ſapiens reddita, ſero ſapis.
Integra mens facili tam dira venena labore
Effugit, ac ſtabili robore fixa manet.
Hauſta ſemel creſcunt diſpergunturque per artus,
Et magna durant improbitate diu.
Nec tamen iſta cupis quod tantum poſſe dolorem
Talibus expelli diminuique putes:
Sed quo, ſi facias quæ nobis grata videntur,
Sic reddi nobis gratior ipſa queas.
Nam ſi mollicie, quæ duriter intima torquet
Viſcera propoſitum velle carere foret.
Eſſent apta magis muliebria munera, fuſi
Sumptaque de plenis ſtamina longa colis.
Quæ ſi viſa tibi ſemper iucunda fuiſſent:
Non hodie tantis corriperere malis.
Non Bacchi furijs montes agereris in altos
Impigra, veſano præcipitata pede.
Non Driadum, non faunorum fera monticolarum
Numina ſentires cor penetrare tuum.
Ex quo fonte quidem tantos inſana tumultus
Hauſeris: incertum eſt, nec memorare queo.
Sic tamen eſſe puto, ſicut depingis, & illud,
Quamuis tu ſileas, proxima verba docent.
Quippe tuum narras, tales propè ſemper amores,
Quos pia mens refugit, concupijſſe genus.
Nonne pudet clarum generis fœdare nitorem?
Nonne pudet nidum commaculare tuum?
Nonne pudet veneris tam durum fingere numen,
Vt tot ab infauſta gente tributa petat?
Scilicet hoc addis ne matrem vincere natus
Forte videretur, quem facis ante grauem.
Publicus hic mos eſt hominum qui fœda patrarunt
Vt tribuant fatis propria facta ſuis.
Pluribus exemplis cupiens defendere crimen,
Oſtentas nobis quæ reticenda forent.
Furta Iouis, matrisque tuæ, noſtrique parentis:
Qui, tibi quod fuerat, deſit eſſe, refers.
Vt tibi poſt illos non ſit mala vita pudori,
Quos olim tantos fama fuiſſe tenet.
Ac de matre quidem nihil eſt quòd dicere poſſim,
In ſe quippe nihil quod tueatur habet.
Quid ſcelus eſſe negem, quod tu ſcelus eſſe fateris?
Quodque (nec immeritò) crimen onuſque vocas?
Fertur enim tauro ſpeciem mentita iuuencæ,
Fœdandum corpus ſuppoſuiſſe ſuum.
Fabula quod narrant potuit fortaſſe videri,
Ni ſceleris faceret nata ſceleſta fidem.
Non tamen idcirco tibi facta nefanda parentis
Amplectenda puto, ſed fugienda magis:
Vt genus infauſtum putri contage repurges
Emendeſque tuæ filia matris opus.
De Ioue quod mendax affirmat Creta, negamus:
Quid non mentiri perfida Creta ſolet?
Quis miretur enim de tanto numine tantum
Si bene cognorit, fingere poſſe nefas?
Hijs grauiora dedit vulgi spargenda per aures,
Figmentis valde nobilitata ſuis.
Hoc eadem narrat, quæ ſe miſeranda ſepulchrum
(Cum tamen is viuat) narrat habere Iouis.
Quæ pugnaſſe Deos in ſummo narrat Olympo
Et faſces prolem ſurripuiſſe patri:
Quæ latuiſſe diu varias induta figuras
Numina Titanum narrat abacta manu:
Quæ Patris à nato præciſa virilia narrat,
Inque trucis fluctus præcipitata maris:
Quæ venerem a ſpuma, quam ex illis ſuſcitat aſtus
Principium generis narrat habere ſui.
Cetera prætereo quæ multaque ſtultaque narrat,
Omnia Democriti ſcommate digna ſonant.
Hac portenta canit ſanis ridenda pijſque,
Et Cretæ quiſquam poſſit habere fidem?
Multa voluptatis cauſa finxiſſe putatur:
Sunt quæ non nulla commoditate iuuent.
Plus ea miramur, quæ fingi nulla coegit
Vtilitas, quàm quæ ſpeſue metuſue iubent.
Prodeſt hæc multum vitiatæ fama puellæ,
Dicta, quod in gremio ſit caluiſſe Iouis.
Fit tolerabilius quod Iupiter ipſe patrauit,
Obſcuratque ſuo probra nitore Deus.
Hæc multis commenta placent, quæ ſæpius hauſtum
A magno ſimulant numine ventris onus.
Vt non fit falſum quod Cretica fabula ſparſit
Quod Deus aſſumpto luſerit ore bouis,
Non tibi continuo ſunt hæc facienda miſellæ,
Quæ fecit Diuûm captus amore ſator.
Tunc imitere Dei petulantia facta licebit,
Cum pariter quæ ſunt splendidiora queas.
Interea magni numen Rectoris adora,
Nec te cum ſummo confer inepta Ioue,
Addis ad infandum tutamen criminis illum
Qui tibi connubio non bene iunctus erat.
Qui fera Paſiphaes genetricis pignora ſtrauit,
Semiuirique fero ſuſtulit enſe caput:
Quique tuæ retinens ducentia fila ſororis:
Cauta per varios fugerat arte ſinus.
Hunc ais immemorem facti, meliora merentem
Complexu miſeram deſtituiſſe ſuo.
Quod ſi deſtituit, non eſt cur ipſa queraris,
Vtpote cui maius venerat inde bonum.
Qui diuiſus erat nunc vni ceſſit amicæ,
Soliusque tui captus amore calet.
Sed calet immerito, cum non reſpondeat ardor.
Illi quippe calet mens, tibi Phædra tepet.
Perfida perfidiæ fidiſſima pectora damnas
Hoc Ariadne poteſt iuſtius ipſa queri.
Immo nec ipſa queri merito mihi poſſe videtur,
Quippe relicta quidem, ſed tamen abſque dolo,
Rem tibi ſi neſcis quo geſta ſit ordine pandam,
Vt patrem dubitet nemo fuiſſe pium.
Theſeus e Creta poſt victa pericla reuerſus
In Cyprios fines claſſe tenebat iter.
Affuit iſta ſoror, quam tu cauſaris ab illo
Deluſam, toto tempore grata comes.
Dum verò pinus rapidis agitata procellis
Per mare præcipit: mobilitate ſalit:
Dum ſtrident fluctus, dum nauis robora pulſant,
Dum furit vnda maris, dum ſale cuncta madent:
Dum nitidum cæco nigreſcit turbine cœlum,
Dum rotat aſſiduo vortice flexa ratis:
Hijs inſueta malis & tanto fracta tumultu,
Durius afflictat mollia membra fretum:
Nauſeat infælix, palleſcit, frigore torpet,
Horreſcens animo deficientè labat.
Sæpius attollit chariſſima pectora ſponſus
In ſponſi gremium, ſæpius illa cadit.
Iſta diem totum patitur, noctemque ſequentem
Nec violenta feri deſinit ira maris.
Poſtridie Cyprio spectant in littore portum,
Gaudent, ac remos huc properanter agunt.
Ventum eſt ad terram, clasis religata quieſcit,
In Xenij recreant corpora feſſa domo.
Nautis expulſo redierunt frigore vires,
Et ſolito Theſeus robore fortis erat.
Vnica non potuit conceptum pellere morbum
Frigidior gelida Gnoſia virgo niue.
Quas non tentauit coniux ibi ſedulus artes
Vt ſponſæ poſsit grata redire ſalus?
Accerſit medicos, apponit pharmaca, nullum
Præterit officium, ſed nihil iſta iuuant.
Perſtitit inuictum quouis medicamine virus,
Ac penitus neruis hæſit amara lues.
Dum fouet vxorem, dum flet, dum cuncta veretur,
Intereà multi præteriere dies.
Iamque videbatur ſe dira remittere peſtis
Nonnihil. (hoc mœſto gaudia magna dedit.)
Cum ſubito quaſſam non parua negotia puppim
Infauſtum cogunt rurſus arare fretum.
Non tamen ille ſuam ſic deſeruiſſet amicam,
Si cognouiſſet damna futura prius.
Viderat ægrotam melius meliusque valere:
Speſque reuerſuræ certa ſalutis erat.
Ergo nihil metuens Nympham commendat amicis,
Ipſe vale dicto mox rediturus abit.
Interea morbus rediens, afflicta remordet
Viſcera, moxque graui fracta dolore necat.
At dum corpus humo condit ſtudioſa iuuentus,
Ex inſperato Theſeus ipſe redit.
Qui ſpe fruſtratus mœſtas dat in aëra voces,
Hei mihi, confecto ſæpius ore, ſonans.
Dilacerat crines, mærentia pectora tundit.
Pallentes madido compluit imbre genas.
Neue putaretur, ſublato corpore mentis
Affectus pariter depoſuiſſe pios,
Curauit magno celebrandum funus honore,
Manibus extinctæ munera grata ferens.
Congesſit tumulum, flores consperſit odoros,
Infuſo pinguem melle rigauit humum.
Inſtituit grandi certamina ludicra ſumptu
Ex omni triſtis parte ineunda rogi.
Erexit ſtatuam, quæ sponſæ membra pudicæ
Os, humeros, crines, brachia, crura, latus,
Denique ſic totum referebat corpus ad vnguem,
Vi niſi nulla foret vox, Ariadna foret.
Adiecit titulos qui teſtarentur amorem,
Quo maior nulli poſſit ineſſe viro.
Vt nihil é reliquis memorem, quæ multa ſepulchro
Inſculpſit, tantum carmina pauca lege.
Hoc rigido tenerum latitat ſub marmore corpus,
Quo nihil in toto pulchrius orbe fuit.
Pulchrior ipſa tamen specioſi corporis hospes
Mens erat, hæc radios vicit Apollo tuos.
Hæc mihi nupta fuit ſcriptori carminis huius,
Sed nimis heu paruo tempore nuptæ fuit.
Venerat é clari Minoïa cæde parentis
Mecum, nec viſa eſt præda fuiſſe leuis.
In tumido pariter conſcendimus æquore nauem
Rectus ad hæc noſter littora curſus erat.
Sed maris illa feri grauiter iactata per vndas
Sic eſt horribili ſaxea facta gelu,
Vt ſimul ac Paphium tetigiſſent carbaſa portum
Clauderet extremum lapſa repente diem.
O spes fallaces, o gaudia vana, quis vnquam,
Tam ſubito falſus, tam miſeranda tulit?
Hei mihi ter miſero cur poſthâc viuere quæram?
Interijt coniux, vita ſalusque mea.
Quis Deus hunc nobis inuidit triſtis amorem,
Dignus erat longo tempore verus amor.
Sed quia ſucceſſus non ſunt in amore ſecundi,
Nec bona noſtra diu fata manere ſinunt:
Vt mihi viua prius, ſic nunc defuncta coleris
Firmiter in fido pectore fixa manes.
Quanquam noſtra repens diſiunxit corpora lætum,
Non tamen a memori mens mea mente cadet.
Quo me cunque trahet fortuna fugacior Euris,
Hæc animi fidi litera triſtis erit.
Nunc Ariadna vale, non eſt cur plura loquamur,
Sed nequè præ lachrimis poſſumus, ergo vale.
Hanccine perfidiam mulier ſcelerata vocabis?
Perfidus an potuit talia verba loqui?
Non potuit certè, ſed tu fortaſſe pudoris
Neſcia, quæ dico vera fuiſſe negas.
Vt tibi vera probem certis ego teſtibus vtar,
Teſtes ſint Paphij, teſtis & ipſe locus.
Hæc hodie monumenta manent, manet ipſe ſepulchri
Cultus, & hæc eadem carmina ſcripta manent.
Ergo nihil frontis mihi prorſus habere videntur,
Quos pro compertis fabula vana iuuat.
Quippe ſua noſtrum sponſa comitante parentem
Nauibus vndifluam Nexon adiſſe ferent.
Cumque grauis laſſum torpor tenuiſſet, ab illa
Protinus elapſum vela dediſſe notho.
Nec te terrigenis hæc ſtultos fingere miror,
Quando nec a ſuperis abſtinuere manus.
Horum furta canunt, horum ſine fine tumultus
Indignos, horum peſſima facta canunt.
At quæ cælicolis tribuuntur, longa vetuſtas
Protegit, à ſannis falſaque tuta facit.
Certè quod nuper, quod noſtro tempore factum eſt,
Id merito nullam debet habere fidem.
Et tamen hij melius quàm tu de patre loquentes
Inuidia factum perfidiaque leuant.
Deſeruiſſe quidem narrans hanc Theſea nympham.
Sed factum inſtinctu numinis eſſe putant.
Nam veniſſe deum media iam nocte Bicornem
Et monſtraſſe viam quæ fugiturus erat?
Si deus author erat fugiendi, cur reprehendis
Theſea nil meritum? paruit ille deo.
Quis bonus haud timeat contemnere iuſſa deorum?
Qui melius quàm nos optima quæque vident.
Deſine quæſo patris claros maculare triumphos,
Deſine confictis ludere verba dolis.
Illius exemplo ne ſuade turpia dictu,
Non cadit in mores fœda libido pios.
Sed de patre ſatis. Nunc ad tua verba reuertor:
Quæ multum vafræ calliditatis habent:
Immo perfidiæ potius rabidique furoris.
Non quæcunque poteſt dicere falſa, cata eſt?
Hoccine quæſo times, ne non Minoïa fuit?
Ni ſis quod generis tota propago fuit?
Has leges violare nefas ô perfida credis?
Quas tulit impietas quaſque nefandus amor?
Non metuenda times, metuendaque negligis vltro?
Relligio talis relligione caret.
Si tales alij, qualis tu Phædra, fuerunt,
Vltima ſis gentis ſis precor ipſa tuæ.
Non decet in terra corruptam creſcere meſſem,
Auferat hoc tantum iuſque fideſque ſcelus.
Inficient totum, niſi putrida membra ſecentur,
Orbem, nec ſanus iam locus vllus erit.
Ad ſtigios raptate lacus & tartara nigra
Inferni ſubito tanta venena canes.
Quod ſi non aliter poterit quàm ſanguine peſtis
Extingui, madeat plena cruoris humus.
Quodque dedit terræ nimia de mole quærenti
Iupiter antiquo tempore, nunc det idem.
Quod fatale vocas non eſt fatale, ſed illud
Tu fatis tribuis, quod cupis eſſe ratum.
Rurſus deciperis, rurſum te numina fallunt.
Non ſtringor fati legibus (ecce) tui.
Te mea forma capit, caperet tua forma viciſſim
Me, niſi cum tali pectore iuncta foret.
Si tibi mens eſſet qualis fuit ante ſorori,
Eſſe mihi poſſes quod fuit illa patri.
Hæc mihi de fido qui illos coniunxit amore,
Non de coniugij fœdere dicta putes.
Nam ſi caſta fores poſſem te forſan amare:
Non poſſem coniux attamen eſſe tuus.
Cur nimium properas, cur tam feciſſe videris?
Cur velut admiſſo crimine læta canis?
Perfida mentiris gnatus genitorque, ſorores
Non (vt tu dicis) ſurripuere duas.
Altera namque meo nupta eſt non rapta parenti:
Altera nec rapta es nec rapiêre mihi.
Sed neque te admittam quamuis me ſponte ſequaris.
Abſit ab Hyppolito crimen vtrumque procul.
Si, quæ facta refers, ea verè facta fuiſſent,
Eſſet, credo, mihi vita futura breuis.
At, quæ nunc (ſaluis etiam male perdita rebus)
Præproperé ſtatui bina trophæa iubes,
Si voti compos fieres (quod dij prohibete)
Pro binis eſſent vix tibi quina ſatis.
Pluraque ſperato de rerum fine locuta,
Nunc ad principium denuo vela refers.
Vnde tibi miſerum concepti ſemen amoris
Fluxerit, vnde vorax vſſerit oſſa calor.
Cæperit vnde tibi primum mea forma placere,
Quam longè melius displicuiſſe fuit.
Cum nuper cereri, de qua ſe iactat Eleuſis
Cecropiæ facerent myſtica ſacra nurus:
Tunc ibi me viſum narras, in damna videntis,
Infixiſſe tuis osſibus acre malum.
Tum faciem noſtram, quam ſæpius ante probabas
Vt pulchram, ſolito complacuiſſe magis.
Tunc fulſiſſe tibi velamina corporis huius
Albenti multo candidiora niue.
Tunc rutulos viridi præcinctos flore capillos
Phœbeum viſos exuperaſſe iubar.
Tunc ais egregium qui tinxerat ora ruborem
Non ceſſiſſe roſis quas tua creta parit.
Addis quod facies aliis truculenta feroxque,
Iudice te, fortis nomine digna fuit.
Nec ſpecioſa tibi tantum modo membra placebant,
Inque ſuo rectè ſtantia quæque loco.
Sed dignæ formæ, quas tunc oſtendimus, artes
Auxerunt flammæ ſemina dira tuæ.
Cum ſternacis equi ſublimia terga premebam
Consperſumque leni puluere corpus erat.
Iam quo nullus in hoc maior certamine fertur
Mutato celebris nomine caſtor eram.
Cum iaculanda manu celeri fera tela rotabam,
Credebar fortis robur habere ducis.
Cum nocitura feris lato venabula ferro
In manibus validè concutientis erant.
Ni ſexus dispar ſimiles diſtingueret artus
Dixiſſes, telum hoc Delia virgo iacit.
Si quæ præterea iuuenis iuueniliter egi,
Omnia viſa tibi ſumma fuiſſe refers.
Credo, tibi pulcher miranti cuncta videbar.
Miratur demens omnia, quiſquis amat.
Nec modo quæ laudem propé nullam iure merentur,
Sed quæ ſunt maculis vndique sparſa probat.
Sic Polyphemus erat Galatææ pulcher amanti,
Quo non in terris turpior alter erat.
Sic proprios laudat fœdiſſima ſimia pullos,
Quòd deformis eis, forma parentis ineſt.
Denique (ne multis conſumam tempora verbis)
Sic quod amat pulebrum quiſque putare ſolet.
Qualemcunque mihi faciem vultumque dediſſet
Et pater & rerum publica cauſa, deus:
Non huius facio, niſi formam caſta, venuſta &
Vita, mihique ſimul vernat vterque decor.
Qualis, qualis, adeſt ſi noſſem poſſe nocere,
Deſormata prius quàm nocuiſſet erat.
Egregium fœdo truncaſſem vulnere naſum,
Turpaſſem roſeas vngue notante genas.
Mollia conſciſſo feciſſem liuida rictu
Labra, nec ornaſſent tempora flaua comæ.
Non ſatis eſſe puto quod me ſine crimine geſſi,
Debueram nulli criminis eſſe parens.
O vtinam potius quàm hic hæſiſſet in imis
Viſceribus, noſtro fuſus ab ore furor:
Tunc cum ſpiciferi venerandæ numinis aræ
Thura merumque frequens Attica turba daret:
Vel mea me Træzen multa ſpectabilis orno
Captantem celeres detinuiſſet apros:
Vel (quod & ipſa cupis pariter, niſi falſa loquaris)
Inclyta ſeruaſſet te tua Creta domi.
Nulla fuiſſet enim tam magni cauſa doloris
Qui tua nunc auido viſcera dente vorat.
At quia mortiferum cæpiſti vulnus, ab ipſa
Quæ te percuſsit cuspide quæris opem.
In denſis me dura iubet deponere ſyluis
Quæ ſub inhumano pectore ſaxa latent.
Teque negas dignam nobis debere videri
Quam laqueum cogat noſter adire rigor.
At non ſum durus, non ſum de cautibus ortus,
Nec riget in gelido ſaxea vena ſinu.
Eſſe putas durum quod peſsima crimina vitem?
Non eſt hoc dura ſed patientis opus.
Non poſſum fieri mollis tibi (duriter audax)
Ni patri longé durior eſſe velim.
Hunc læſiſſe quidem vel paruo crimine, nedum
Tam deteſtando credimus eſſe nefas.
Non ego te perdo, ſed quis prohibere volentem,
Vltro ſi cupias ipſa perire, poteſt?
Quid pharetrata mihi poſsit conferre Diana:
Quid proſint agili spicula iacta manu:
Qujd ſub ſtelligero quas ducimus æthere noctes:
Quid celeres curſus per loca plana iuuent:
Quid ductare canes, quid retia tendere ceruis:
Cætera quid proſint denique facta, rogas?
Hoc mihi (ſi neſcis) præſtant, vt ſim tibi longe
Diſsimilis, nec me vexet amarus amor.
Dum ſtudijs etenim corpus laxatur honeſtis,
Nil niſi quod deceat mens agitare poteſt.
Cætera quæque placent, (dices) hoc diſplicet vnum
Quòd longam facias rebus in hiſce moram.
Gaudia mutari debent, mutatio rerum
Grata fuit ſemper, grataque ſemper erit.
Sunt miſcenda leui tam dura negotia luſu:
Vt capiat partes vtraque dira ſuas.
Cum non horreſcat conſortem Cyprida Phœbe
Quid iungi myſtas nos vtriuſque vetat.
Si tollas venerem, iam nulla eſt gratia ſyluis,
Ruſtica prorſus erat gaudia nulla ferens.
Hoc mihi tu narris, hoc vis me credere verum.
Sed te mendacem res manifeſta probat.
Non bene conueniunt meretrix tua, noſtraque virgo,
Nec tam diſtantes res capit vna duas.
Verùm non refugit venerem, prolemque tonantis
Delia, ſed non eſt hæc Ioue nata Venus.
Tu cupidam mentem fœdaque libidinis æſtum
Appellas venerem. Non placet illa venus.
Hoc mihi ſemper erat ſtudium, ſemperque futurũ eſt,
Ne venus hæc in me poſſit habere locum.
Non durare quidem bene quicquam poſſe fatemur
Ni reparet fractum robur amica quies.
Sicut enim dicis, qui ſemper tenditur arcus
Frangitur, aut iuſto laxior eſſe ſolet.
Non tamen idcirco, ſi laſſum corpus anhelet,
Vt redeant vires, eſt adeunda venus.
Hoc nihil eſt aliud, quàm ſi quis febre laborans,
Vt valeat, ſtultus dira venena bibat.
Quis tandem coitus incommoda maxima neſcit,
Quidque mali ſecum gaudia parua ferunt?
Corporis epoto conſumit ſanguine vires,
Et ſimul ingenij vimque decuſque rapit.
Sunt, quibus hoc poſſum melius conſumere tempus
Quo defeſſa iuuat membra fouere, modi.
Eſt mihi vox dulcis modulandis verſibus apta,
Quæ moueat chordas eſt mihi docta manus:
Eſt legiſſe libros non iniucunda voluptas,
Qui multa rerum cognitione ſcatent.
Si nihil eſt aliud quo mens teneatur, ad ipſam
Naturæ faciem lumina flecto mea.
Aſpicio rapida tortum vertigine cœlum,
Dum ſolitas peragit nocte dieque vices.
Aspicio Phœbum diuina luce micantem,
Vincentemque ſua ſydera cuncta, face.
Aspicio varijs ridentes floribus hortos,
Aſpicio denſum fronde virente nemus.
Aspicio lætas cerealia munera fruges,
Aſpicio pomis robora curua ſuis.
Admiror pluuias, tonitru, fulmenque tremendum,
Cumque gelu rores, candidulamque niuem.
Admiror certis redeuntia legibus anni
Tempora, quæ propria ſingula dote iuuant.
Admiror varijs animantia prædita formis,
Quæque ſuum reparent pignora multa genus.
Hæc mihi dum lucet Titan ſpectare licebit,
Ne labatur iners vèl ſine fruge dies.
Mox vbi condiderit nitidum ſol aureus orbem,
Pulſaritque tuas Diua minerua fores:
Maxima pacatæ rediit ſolatia noctis
Stellarum rutilo cincta Diana grege.
Ergo nec in magno radiantis Apollinis æſtu
Materia luſus ſylua carere poteſt.
Nec ſub tranquillæ denſa caligine noctis
Vnquam laſſatis, quo recreemur, abeſt.
Namque vel hæc eadem ſubeunt quæ diximus antè,
Vel domat obrepens languida membra ſopor.
Hæc ego dum repeto merum, dum ſingula tracto,
Dum valde miror, ſpreta libidi iacet.
Sed quia non alia videar ſuperabilis arte,
Exemplis videor cedere poſſe tuis.
Enumeras igitur qui præceſſere nocentes,
Ne videare mihi ſola fuiſſe nocens.
Hos ais in ſyluis poſitos habuiſſe puellas
Quæ noua defeſſis gaudia ſæpe darent.
Quos imitere, mali nunquam tibi, peſsima, deſunt,
Nunquam non deſint, quos imitere, boni.
Sed tam parua tibi ſceleroſæ turba cohortis
Semina peccandi tanta dediſſe poteſt.
Cur vt legitimè viuas caſteque, bonorum
Non æquas vires copia maior habet?
Strenuus occurrit Cephalus cum pellice rubra
Et Cinaræ præſto eſt aurea prole Cypris.
Non fugit Oenides cum forti virgine iunctus
Quàm ſpolium cæſi iuſſit habere ſuis.
Iſta quidem memori ſub pectore firmiter hærent
Quæ rapidis melius fuêre Notis.
Nobilium verò clariſsima facta virorum
Præteriens, magna calliditate ſiles.
Non eſt exemplis quòd rem faciamus apertam,
Nec facibus noſtris lumina ſolis egent.
Plures eſſe bonos declaras ipſa, malorum
Cum tria vix poſsis enumerare iuga.
Nec tamen inter eos, quos narras, vlla reperta eſt
Quæ cum priuigno iuncta nouerca foret.
Si fateamur enim, quæ tanquam vera citaſti,
Tu nobis herbam ſic quoque victa dares.
Nunc autem quis nos, niſi talpa cæcior, illud
Perſpicit jn fictis ponderis eſſe nihil?
Quis grauis affirmat, quæ tu mihi ſuccinis, author?
Quis tandem certa prodidit iſta fide?
Tu fortaſſe potes multos afferre poetas,
Quorum neſcio quod carmina tale ſonent.
Vis tibi de veſtris breuiter quid ſentio dicam
Vatibus, auſculta, ſic ego cenſor ero.
Do numeros aptos, do ſplendida verba poëtis,
Do pectus multa fertilitate ſcatens:
Cætera quæ faciunt ad plauſus, omnia dono.
Solam demo fidem: qua caret iſte chorus.
Nec tamen hij ſemper quæ ſunt vaniſſimæ narrant.
Sæpe ſuperducto vera colore canunt.
In quibus indoctum non rarò vulgus aberrat,
Pro nucleis auido tegmina dente vorans.
Vtque tibi poſſit fieri manifeſtius iſtuc,
Accipe vaticino quæ tibi more canam.
Vxor erat Cephalo pulcherrima, nomine Procris,
Cecropidum ex clara ſtirpe creata ducis:
Ille per vmbroſas ſolitus diſcurrere ſyluas
Plurima ceruorum corpora ſtrauit humo.
Sæpius expleta multarum cæde ferarum
Cum ſe laxaſſet victa labore manus,
Et viridem laſſo preſſiſſet corpore terram,
Aſſiduo talos ædidit ore ſonos.
Dulcis amica veni ne te via longa moretur,
Huc celeri greſſu dulcis amica veni.
Dulcis amica veni, mea lux, mea magna voluptas,
Delitiæ que meæ, dulcis amica veni.
Dulcis amica veni, frondoſas lapſa per ornos,
In Cephali gremium dulcis amica veni.
Dulcis amica veni, quis te tenet (aura) locorum?
Ne mihi nunc adſis. Dulcis amica veni.
Audijt hanc mulier quædam, ſio ſæpe vocantem.
Dum nemoroſa trahit per loca forte pedes:
Protinus ad Procrin currens temeraria, ſponſam
In ſyluis aliam vir tuus (inquit) habet.
Nam modò præteriens audiui verba loquentis,
Vna mihi cunctis dulcior aura veni.
Credula Nympha ſtatim furialibus acta colubris:
Per iuga, per ſaltus, per latebráſque ruit.
Cum prope monſtratas veniſſet ab indice partes
Sponſus vbi fuſo corpore preſſit humum:
Conſtitit infælix, ac denſis tecto frutetis
Aure viri miſſos captat ab ore ſonos.
Ille ſuas repetens; quas diximus antea, voces:
Sæpius ingeminat: Dulcis amica veni.
Poſtremò quaſi iam venientem cerneret illam,
Nunc implet feſſos, nunc (ait) aura ſinus.
Procris ab amplexus cupiens prohibere mariti
Nympham, per ſyluas plena dolore ſalit.
Sed mox adiecit Cephalus, Tu blande Fauoni
Nunc age feſſa tuo flamine membra leues.
Tunc intellecta fallacis imagine verbi,
Diſcutit ex animo triſte doloris onus.
Iam quoque depoſita formidine pellicis omni,
Ad fidum properat currere læta virum.
Dum per denſatum magno veprem fragore,
Ramoſum quaſſat fronde tremente nemus.
Ille ratus damam, correpto protinus arcu,
Configit telo coniugis oſſa truci.
Continet hoc nòſtrum partim veriſſima carmen,
Partim quæ cecini vera fuiſſe putes.
Hæc tamen ipſa queunt pro veris forſan haberi,
Si bene diſcutias quod mea verba ſonant.
At non te fugiat quid ſignificare velimus,
Detecta carmen fronte videbis idem.
Captus venandi ſtudio Cyllenius hêros,
Impiger vrgebat nocte dieque feras.
Sæpius auulſum vel totis quinque diebus
Procridis à gremio dulce tenebat opus.
Hinc licet immerito ſuſpectus cæpit haberi,
Quòd traheret vetito captus amore moras.
Hæc eſt ſumma rei, nam fœmina criminis index,
Procris ab inuita cæſa repente manu.
Pellex aura, tremens agitato corpore ſylua,
Omnia de vatum pectore nata fluunt.
Atque fidem nullam cum ſint adaperta merentur,
Non ratione tamen fabula ficta manet.
Fœmina quæ mentem turbat male ſedula Nymphæ
Vulgaris faciem garrulitatis habet.
Zelotypæ ſtimulos aperit tam credula Procris,
Quæ nunquam triſti ſuſpitione caret.
Quodneq3 blanda Venus, neque mollis vincere torpor,
Pectora quæ ſtudijs incaluere, queant:
Exemplum Cephalus prudentibus vtile præbet,
Qui tulit à ſponſa ſponſus abeſſe diu.
Coniugis immerito ſuſpecta libido, vocari
Procridis extinctæ nex inopina poteſt.
Sic etenim viuens morienti proxima viuit,
Suſpitio diræ vulnera mortis habet
Apto monſtrantur diſcrimina maxima verbo,
Non eſt hæc triſti morte ruina minor.
Conſimili ſenſu nos accipienda putamus:
Quæ de Tithoni coniuge fama canit.
Cum Cephalus miro nemoris caperetur amore,
Perdendique feras quas locus ille tenet;
Longam ſæpe diem nimium properare putauit:
Ac tardè celeres currere noctis equos.
Atque ſubinde nouos præceſsit Apollinis ortus,
Quo thalamos aperit tempore Diua rubens.
Argumenta dedit figendi talia multis,
Dum Syluas peteret, viſus adire deam.
Forſitan & cauſam fingendi nominis error
Præbuit, ac populi fractus in ore ſonus.
Non te Procri modo tua pellex aura fefellit:
Aſt eadem reliquis impoſuiſſe poteſt.
Vertit in auroram leuis auræ nomen, inepta
Neſcio quæ mulier non ſatis aure valens.
Protinus in vulgus latè noua fabula ſparſit,
Mandauítquæ libris hanc tua (Phœbe) cohors.
Quæ ſolet ex tumulis vaſtos producere montes,
Quæ facere ex vili muſca elephanta ſolet.
Nonne poteſt unam leuiter corrumpere vocem,
Atque duas reliquis addere fama notas?
Quæ de formoſa mihi rurſus Adonide ſubdis,
(Quem licet imberbem fertur amaſſe venus)
Déque repentino Meleagri fortis amore,
Sunt, vt aperta, leui tranſilienda pede.
In teneram Cyneræ prolem cum tanta libido
Non cadat, hoc aliud ſignificare poteſt.
Sic etenim voluiſſe puto monſtrare poetas.
Et prope diuino fulſerit ore puer.
Idque per exceſſum conſueto more, canentes
Dixerunt formam poſſe mouere Deas.
Ænidæ vero coniux Atalanta ſorori
Non (vt tu narras) turpis amica fuit.
Quis niſi mentis inops, genitalis fœdera lecti
Si bene iungantur, non vt honeſta probet?
Nec tua cum rectè factis conferre labores
Crimina, ſic etenim deteriora facis.
Cum rutilo quotiens ferrum componitur auro,
Quàm prius extiterit, vilius eſſe ſolet.
Quod mihi de cunctis ne ſoli deſit amica
Syluicolis, optas ipſa venire comes:
Quòd te dicis apros obliquo dente timendos
Spernere, ſi noſtro detur amore frui:
Quid Træzena meam, tenuis quam ſuſtinet Iſthmos,
Præ magnæ celebri Palladis arce probas:
Quòdque tua patria, mea charior eſſe videtur,
Iam tibi blanditias iſta, ſtropháſque ſonant.
Nil his commoueor, luſus admitto iocoſos,
Quamuis omnino ſeria nulla trahant.
Quæque nihil noceant poſſum mendacia ferre,
Non poſſum verò quæ mihi damna ferant.
Quæ tibi de nato veneris, de principe cœli,
De coitum nitidi matre ferente Bouis:
De Cephalo rurſum, de Cypride, de Meleagro,
Nominibus tantis, dicta fuêre prius:
Et ſi fœda ſciam nullique ferenda pudico,
Qua licet ac poſſum diſsimulare libet.
Tanta boni certè non eſt iniuria patris
Diſsimulanda mihi, ſi pius eſſe velim.
Surgis in innocui crudelis bellua famam,
Inque malam partem ſplendida facta rapis.
Scilicet inuiſum patris mihi reddere nomen,
Omni qua poſsis arte ſceleſta paras.
Vt videare mali merito fugiſſe mariti
Lectum, nec tibi ſit non redamare pudor.
Dicis abeſſe virum, nec eundem velle reuerti,
Ne reditus poſſit me cruciare timor.
Omnia commemoras quæ Theſea lædere poſſunt,
In confingendo crimine docta ſatis.
Quid tamen admiſit? quod dignum vindice crimen?
Quas odij cauſas quæſo referre potes?
Si reprehendis eum quòd gratum fidus amico
Præſtitit officium, nobile carpis opus.
Cui datur hoc vitio quod amici commoda ſpectet?
Quódque putat comiti nulla neganda bono?
Hinc Agamemnonides toto clariſſimus orbe
Redditur, hinc Pyladæ nomen ad aſtra volat.
Hinc tibi Pelide magnum Patroclus honorem
Præbuit, hinc celebris ſit tua Niſo fides.
Denique laudamus quicquid fecêre priores,
Vt ſocijs poſſent ferre ſalutis opem.
Cur igitur patris fidiſſima pectora damnas
Si quid Pyrithoo præſtitit ipſe ſuo?
Quiſquis amicitia de mundo fœdera tollit,
Phœbæum cæco tollit ab orbe iubar.
Forſitan hanc ipſam neque tu, licet impia, damnas,
Sed quodam cenſes poſſe valere tenus.
Forſitan ad ſacras dicis non longius aras
Fida ſodalitij iura tenenda pijs.
Aſt hunc, quod ſcelus eſt, stygiam tranaſſe paludem?
Vt Siculam rapiat Ditis ab arce Deam.
Si moliretur quod iuſque piúmquè vetarent,
Inuidiam poſſet tanta leuare fides.
Egregios magni laudarent pectoris auſus,
Multi, pro Socio tale mouentis opus:
Quem neque tres furiae, neque tetri carceris horror,
Nec rabidus triplici Cerberus ore canis:
Nec reliquæ peſtes valeant terrere, quis illum
Pectoris inuictum robur habere negat?
Quis neget eximium, qui talia cogat, amorem
Fortiter obiecto corpore monſtra pati?
Non tamen ipſe patris tam fortia facta tuerer,
Si faceret quod tu, ſtultaque turba putat.
Non facientis enim vires nec cor generoſum,
Ni facti fuerit cauſa probanda, probo.
Quòd ſi noſſe velis, vel quo properauerit ille,
Vel quæ ſit longæ cauſa putanda moræ:
Sepoſito dici patiaris murmure verum:
Dum tibi qua liceat rem breuitate cano.
Ille nec ad rutilo deſcendit lumine caſſos:
Nec ſtygij ſubijt triſtia regna Iouis:
Nec prædam ſocio te ſacra Proſerpina captat:
Nec rabidum ſtricto prouocat enſe canem:
Non cadit in mentem veſania tanta ſagacis
Egregijque viri non cadit iſte furor.
Nunquam Pyrithous tam ſtulta petiſſet ab ipſo,
Nec victurus eum, ſi petiſſet, erat.
Vnde igitur multis iſtuc iactatur in ore?
Vnde data eſt falſi criminis anſa, rogas?
Hic quoque vicinis deceptum vocibus errat
Vulgus, in effictis vera latere putans.
Qui tenet Epyri fortiſſima regna Tyrannum,
Inferni nomen Ditis habere ferunt.
Nec ſic mentiti ſolum Plutonis adumbrat
Sceptra, ſed & coniux dicitur ipſa Ceres.
Dicitur & proles huius Proſerpina virgo,
Ne qua disſimilem conditione putes.
Huc accedit item quòd eidem Cerberus adſit
Quem triplex vincit dura cathena, canis.
Cum quo rex illum mandat certamen adire
Quisquis in amplexum virginis ire cupit.
Congreſſos autem male fauſto ſydere multos,
Tradidit horrendæ bellua ſæua neci:
Hæc aliò multi torquent, hinc putida fluxit
Fabula de raptu virginis illa deæ.
Huc igitur ſocijs pertraxit gratia noſtrum
Vt tradatur ei ſponſa cupita, patrem.
Pyrithoique licet magno teneatur amore:
Non tamen hunc nobis præpoſuiſſe reor.
Non eſt de nobis cur non ad tempus abeſſe
Posſit, nec cæptum eſt, quod remouemur iter.
Pyrithoi contra dubias properantis adoras
Non patiebatur ducere cauſa moram.
Si nos in ſimili poſitos diſcrimine rerum
Cerneret, haud fictus perſpiceretur amor.
Tu tamen ingratum nobis oſtendere tentas,
Vt gemini pariter criminis eſſe reum:
Quòd nos deſeruit, quòd nobis ſanguine iunctos
Ad ſtygios duro tranſerit enſe lacus.
Quarum ſi libeat cauſas expendere rerum,
Nulla procul dubio culpa necantis erit.
Quod de fratre tuo cauſaris inepta perempto:
Magnas hoc laudes iure meretur opus.
Nonne fuit miſera dignus qui morte periret,
Cum forma tauri non bene iunctus homo?
Nonne fuit cæſus merito qui ſanguine paſtus
Humano, multis cauſa timoris erat?
Nonne luit pœnam crudelis bellua dignam,
Qui tanta patriam cæde repleuit humum?
Cur tibi quod placuit quondam, placuitque ſorori,
Quòdque patri placuit, nunc reprehendis idem?
Si vel parua tibi ſupereſſet mica pudoris:
Monſtroſus frater diſſimulandus erat.
Dedecori monſtrum eſt monſtri quoque cauſa pudore
Affert, nec matris probra latere ſinit.
Addis ad inuidiam crudelia facta ſororis,
Quam dederat miſeram Theſeus ipſe neci.
Iam tibi monſtraui ſuprà, quàm falſa loquaris.
Non eſt hic eadem cauſa tuenda mihi.
Triſtia dilectae ſubnectis funera matris:
Hac quoque labe virum commaculare ſtudes.
Extinctam fateor, nolo manifeſta negare.
Res eſt quàm velim certior iſta mihi.
Nec leuiter vexat triſtis præcordia caſis,
Quem nequeo ſiccis nunc recitare genis.
At non propterea, cum nil præclarius extet,
Imminuenda pij gloria patris erit.
Non fuit huic certé pereundi Theſeus author,
Si foret, humana vir ſine mente foret.
Hiccine tam caſtam potuit iugulare puellam,
Tam ſido iunctam pectore, tamque piam?
Ne quod tale parens damnum pateretur ab illo,
Non tantum Hyppolito pignore tuta fuit.
Tuta fuit tali facie, quam dicere turpem,
Nec Momus poterat, tuta pudore fuit.
Tuta fuit rebus quas geſſerat anteà magni
Theſeus, hic lethi quis metus eſſe poteſt?
Si nec amata viro, nec digna fuiſſet amari,
Non tamen idcirco non toleranda fuit:
Obſcuraſſet enim titulos extincta ſuperbos,
Per quos illius ſurgit in aſtra caput.
Hoc perijt nuper ferus interimente Procuſtes,
Hoc Schinis, hoc Schiron ſemiferumque genus.
Iſta per Hyppolitæ cecidiſſent omnia mortem,
Si modò vera necis cauſa fuiſſet ei.
Nec licet his tantum ſtultas conuincere nugas,
Sed falſum crimen vel modus ipſe probat.
Quod tibi, quo melius poſſis cognoſcere, dicam.
Quod ſuper hijs falſo credita turba putet.
Iuſſerat Euriſteus, quo multa iubente pericla
Alcides toto victor in orbe tulit:
Iuſſerat Hyppolitæ pugnacis tollere zonam,
Scilicet hoc fieri non potuiſſe ratus.
Monſtris ille tamen grauioribus ante ſubactis,
Hinc quoque ſe palmam poſſe referre putat.
Aggreditur bellum, comitem ſe Theſeus addit,
Barbaricam vincunt non ſine clade manum.
Hactenus haud dubiè quæ ſunt veriſſima narrat.
Hoc etenim geſta eſt res (mihi crede) modo.
Cum tamen adijciunt quod in ipſo marte cruento
Caſa ſit Hyppolite coniugis enſe ſui:
Quis tam ſtultus erit, quis tam ſine pectore truncus,
Vt verbis iſtis credat ineſſe fidem?
Si tulit exitium, dum pugnat in ordine miles,
Quomodo ſponſa patri tradita deinde fuit?
Quomodo me genuit poſthàc? quis non putet iſtos
Qui ſic nugantur mentis habere nihil?
Si caret hic vitio: (dices) quis perdidit illam?
Hoc ab Amazonia diſcere gente potes.
Ipſe tibi referam quod ab illis ante rogatum
Audiui, nec me vera latere putes.
Hanc vbi captiuam cepiſſet ab Hercule belli
Mercedem ſubito captus amore fuit.
Virgineoque bonum miratus in ore colorem
Ad patrios voluit præmia ferre lares.
Nec fidum renuens comitem ſponſumque puella
Seſe ductori tradidit ipſa ſuo.
Talia dum verſant animo, dum cuncta parantur:
Horrida finitimi rurſus ad arma vocant.
Naſcitur intereà confuſio maxima rerum.
Turba repentino fracta pauore tremit.
Hic tunc Hyppolitam, ſi non (ô maxime Theſeu)
Te dilexiſſet, quid potuiſſe putas?
Nonne ſuas iterum poterat reparare cohortes?
Nonne noua poterat bella ciere manu?
Non tamen hoc fecit, non hoſtis, vt antè, marito,
Sed nunc in bello fida patrona fuit.
Corripit arma furens, medios ſe fundit in hoſtes,
Militis incurſus preſſat acerba noui.
Dumque nimis vehemens inſtat, dum prodiga vita
Per denſas acies nil remorata ſalit:
Multorum tandem iaculis confoſſa virorum,
In reliqua populi mortua ſtrage cadit.
Sic extincta ſuum bene declarauit amorem,
Non virtute magis quàm pietate nitens.
Theſeus occiſam magni ſepeliuit honore,
Fortia ſub gelido marmora membra locans.
Addidit hos fido natos è pectore verſus:
Conſcia qui taciti verba fauoris habent.
Hoc incluſa latet mulier validiſſima ſaxo,
Inter Amazanios gloria prima greges.
Qui mihi dura quidem tu donec ſuccumberet armis,
Poſt bellum vero ſponſa fidelis erat.
Namque, repente nouo poſthac oriente tumultu,
Concidit in pugna fortiter vlta virum.
Cuius fama rei laudeſque decuſque manebunt
Inclyta per multos non peritura dies.
Hyppolite valeas, tua molliter oſſa quieſcant:
Dij tibi dent factis præmia digna tuis.
Quod ſolum poſſim, fidis ita ſpondeo verbis,
Quod mihi tu fueras, hoc tibi ſemper ero.
Hæc eſt vera rei narratio, crede loquenti,
Luminibus vidi carmina ſcripta meis.
Cætera quæ nullis certis authoribus, addis
Vulgus, ab erroris fonte profecta ſcias.
Iam quod priuato ſociatam fœdere dicis
In thalamo nullas exagitaſſe faces:
Flebilis inuidiam fati, non Theſea taxas,
Quem cepiſſet enim, morte cadebat, honor.
Nec pudet Hyppolitum, quod ſit ſine fœdere natus:
Pluribus hoc alijs contigit ante viris:
Qui virtute ſua totum fulſére per orbem
Pluſquam Phœbæo clarus in orbe nitor.
Non genus & proauos noſtrum reputamus honorem.
His facit obſcuros vita modesta pares.
Nec piget imperij faſces concedere fratre,
Qui longo poſt me tempore natus erat.
Non vitio patris, non matris contigit illud,
Quæ fortuna dedit qualiacunque feram.
Quod ſi magna facit tales opulentia rerum,
Qualem te, regni luxuriantis opes.
Regna ſibi frater teneat, mihi ſylua placebit,
Non amo cum tantis commoda iuncta malis.
Quos mihi germanos ex te genetrice creauit,
Theſeus hos noli damna vocare mea.
Nec ſimules quod eos inuitum nutriat vber,
Quos me de regno poſſe mouere ſcias.
Non hijs inuideo fælicis munera ſortis,
Sed longos opto munera grata dies.
Quas de rumpendis pergis ſubnectere membris
Senſus in his duplex vocibus eſſe ſolet.
Si de te dicas, non imo ex pectore ducta,
Nata ſed in labris verba fuiſſe reor.
Sin autem noſtris hoc damni fratribus optas,
Ne mihi præripiant regia ſceptra nothi:
Durior eſſe mihi quouis adamante videris,
Qui pueros cupias interijſſe tuos:
Vixque die viſa ſubitas ſenſiſſe tenebras,
Cum dolor vrgeret ponere ventris onus.
Sed mihi ni mirum ſic rem te dicere gratam
Imperio noſtro viſa fauere putas.
Sic mihi blandiris, ſic barbam vellere tentas,
Sic me poſſe putas ad tua vota capi.
Hic iam ſuccurrit quod mouit & anteà riſum,
Quomodo ſit virgo facta puella parens.
Poſtquam viſa meum ſatis es taxaſſe parentem,
Inuidiæque viro conciliaſſe ſatis:
Nos de ſublimi rides & ſcommate pulſas,
Fine ſub extremo talia dicta vomis:
Inunc & meriti lectum reuerêre parentis
Quem fugit, & factis abdicat ille ſuis.
Omnia vana ſonis. Non ille cubilia factis
Abdicat, aut rumpit, quod facis ipſa, fidem.
Non eſt cur naſo meritus criſpante notetur,
Nunquam, cur illum non vereamur, erit.
Sed tu cum noris vetitum, ne quando nouerca
Cum ſponſi nato ſit coitura ſui:
Hos mihi terrores animo remouere laborans
Tam dirum tentas occuluiſſe ſcelus.
Quod veterum coluit pietas, hoc impia ſpernis:
Quæque libet cunctis, illa licere putas.
Si vetus eſt pietas, tanto magis eſſe tenendam
Arbitror, antiquis multa fuêre bona.
Nec temerè mutanda reor quæcunque priorum
Conſenſu tanto culta fuëre diu.
Quæ noua ſuccedunt, antiquis plæraque cedunt,
Et ſunt prototypis deteriora ſuis.
Ruſtica regna vocas Saturni, ruſtica ſané,
Sed pia ruſticitas non ſcelerata fuit.
Aurea primæuæ rutilabant ſecula gentis
Cum Phœbi ſanctus regna teneret auus.
Mox vbi ima patris tenuiſſet Iupiter arcem
Argento ceſſit protinus omnis honor.
Quid voluëre ſibi fingentes iſta poetæ?
Quid niſi perpetuo deteriora ſequi?
Non tamen argentum tantummodo ſecula gignunt
Noſtra. ſed in multis aurea vena manet.
Nec moritura fuit viuax pietatis imago
Poſtea, quippe boni quam coluere colunt.
Qui ſapit inter ſe duas pugnare negabit,
Nec damnare Iouem quæ placuêre patri.
Anteà non poterant coniuncti ſanguine, iuncto
Miſceri caſtè vir mulierque ſinu.
Sed neque nunc poſſunt, neque nũc quodcunque iuuabit
Protinus hoc ſtatuit Iupiter eſſe pium.
Plurima de ſummo memorantur falſa tonante
Ne careant ſpecie peſſima facta boni.
Si quis adulterij manifeſta labe notetur,
Protinus ad ſummum prouocat ille Iouem.
Si quis non caſto ferueſcat amore ſororis,
Non pudet: exemplo eſt culpa ſoluta Iouis.
Si quis in vxorem petulantior eſſe parentis
Dicatur, citat hunc rurſus & ipſe deum.
En, quo veſtra ferant vani mendacia vates,
Quæ fieri cogant non ſine laude mala?
Iupiter omnipotens cum ſit tibi miſſile telum,
Cur hos indemnes lentus abire finis?
Tu ſuperas etiam ſtultos (furioſa) poetas
(Et ſi vix quicquam ſtultius eſſe poteſt)
Non cognata probans tantum qui corpora iungit
Nodum, ſed reliquis omnibus anteferens,
Illa tibi demum firmis coitura videtur
Copula, iuncturis quam ligat ipſa venus,
Si ligat ipſa venus fateor, ſed non ligat illa
Cum generis mixto ſemine feruet amor.
Semper abhorrebat tales venus inclytæ nexus,
Quales hanc reliquis impoſuiſſe refers.
Omnem cauta moues lapidem: genus omne ſtropharum
Excutis, vt poſsim præda cupita capi.
Nunc authore deo ſimulas nihil eſſe timendum,
Cur quod iuſsit amor non mereatur opus?
Nunc me blanditias palpas, tinctumque rubore
Candorem vultus ingenioſa probas.
Nunc terrore graui pulſas, nunc mollia iungis,
Nunc mea moturus viſcera fletus adeſt.
Nunc mihi te ſtabili coniunctam fœdere dicis:
In noſtro fidam velle manere thoro.
Nunc facis inuidiam patri dum cuncta recenſes,
Quæ ſi facta quidem, non bene facta forent.
Nunc exempla citas quibus hoc licuiſſe quod optas
Antiquis monſtres tamque licere tibi.
Denique ne cupidum tardet formido laboras
Tandem, & ſollicitum ponere mentis onus.
Nec tamen excuterent animo tua verba pauorem,
Si premeret tantum pectora noſtra pauor.
Quod putet audendum noſter ſibi conſcius ardor
Sub titulo generis poſſe latere putas?
Non ego poſſe puto, miſi quis quæ videt apertè,
Illa ſibi prorſus viſa fuiſſe neget.
Si quiſquam videat complexu brachia iungi
Labraque non paruas ducere iuncta moras:
Viderit iſta ſemel, caſtum fortaſſis amorem
Occulta credet fraudis habere nihil:
Verùm ſi fuerint eadem repetita frequenter.
(Vt certe crebras ſunt habitura vices)
Non ego priuignus reputabor, vt anteà, ſidus,
Nec tu diceris, fida nouerca mihi,
Sed tu continuo meretrix, ego turpis adulter
Cognoſcar, poterit nec bene culpa tegi.
Quod ſubeunda negas mihi, quæ patiuntur amantes?
Dum ſtant occluſis non ſemel ante fores,
Hoc alijs, quos iſta ſolent promiſſa mouere,
Non mihi qui ſperno talia dona, refer.
Per tenebras alij diſcurrunt noctis opacæ,
Cingentes madidis tempora laxa roſis.
Limina calce terunt, cuſtodem fallere tentant,
Aſſiduas iactant igne rotante faces.
Denique, ſi neque ſic intromittantur, ibidem
In ſomnum tandem, spe pereunte, cadunt.
Aſt ego non modo non patiar, quod vulgus ineptum,
Sed neque quæ facilem ſe dat, amica placet.
Non ego te precibus, quo ſis mihi blanda, laceſſam:
Nec ſi tu iubeas vltro, venire libet.
Quos tenuit domus vna duos, tenuiſſet eoſdem
Sæpius, antiquum ſi tenuiſſet amor.
Sed quia mutatum video, mutabor & ipſe,
Noſque tenere ſimul deſinet vna domus.
Et procul auditas trepidans exhorreo voces,
Nedum præſentes abſque labore feram.
Oſcula multa dedi fateor, ſed pauca recepi:
Quæ data credebam nil habuiſſe doli.
Argumenta tuæ pietatis magna putabam
Iſta, viceſque pudor non retuliſſe fuit.
Nil mihi ſuſpectum fuerat, nec tunc (niſi fallar)
Mentem Phædra tuam cæperat iſte furor.
Nunc vbi facta palam te ſunt prodente venena,
Sana venenoſis iungere labra piget.
Tutus ero tecum fœdiſſima? quomodo tutus?
Quæ per te totum nil ſupereſſe ſinis.
Sic ego tutus ero ſicut cum vulture paſſer,
Aut vafris anſer vulpibus eſſe ſolet.
Iactatur vulgo celebris Sententia, claudum
Reddi, qui claudo proximus eſſe velit.
Sicut ab infecto qui redditur halitus ore,
Proxima ſerpenti corpora tabe replet:
Sic malus è prauis hauritur moribus error.
Si prope ſe quiſquam dira venena ferat.
Nos quoque ne ſimili pereamus amore, cauentes
A te viuemus bellua ſæua procul.
Tu tamen haud tutum ſpondes modo, ſed mihi laudem
Hinc quoque mentiris poſſe venire bonam.
Si quiſquam laudare velit turpiſſima ſtultus,
Non moror has laudes, quas mihi culpa dabit.
Hunc puto laudari demum quem propria virtus
Ex humili clarum tollit in aſtra loco.
Quæ rude miratir vulgus, ſapientior horret
Exacta trutinans omnia lance cohors.
Oſcula ſi ferri poſſunt, ſi brachia iuncta,
Si blandæ voces, nonnè cubile poteſt?
Qui videt in lecto tam iunctos, iſne putabit
Miſceri tantum labra pudica ſibi?
Qui ſolo veræ capitur pictatis amore,
Hic nunquam talem quærit adive locum.
Tandem finitis rationibus, addis & ipſas,
Quas multum credis poſſe valere, preces.
Et properare rogas & iungere fœdera tecum,
Scilicet hoc tantum nunc ſupereſſe rata.
Si que velim quod vis, hac conditione precaris
Vt mihi ſit mitis, qui tibi ſæuit amor.
Tantum nunc precibus quantum rationibus antè
Proficis, ex æquo caſſus vtrinque labor.
Dedecus ipſa tuum noſti nec vilia magnos
Imperij titulos verba decere vides.
Attamen Hyppolito ſupplex humiliſque precaris,
Omnia contemnens quæ tua regna petunt.
Non decet hanc alios moderari, quæ ſibi nullos
Peccandi frenos impoſuiſſe poteſt.
Non decet hanc ſæpe ſubmittere victam,
Qui tot ſubjectos iactat habere ſibi.
Non decet hanc dominam tantæ regionis haberi,
Quæ depreſſa graui pondere ſerua gemit.
En en infælix, quo te veſania duxit,
Vt quod nouiſti dedecus eſſe feras?
At pugnaſſe diu ſcribis ne talia ferres,
Neu te frenaret ſub iuga dura ſcelus.
Non pugnaſſe reor, vel non pugnaſſe feroci
Pectore, ſed leuiter terga dediſſe malo.
Non tractandus erat tam durus molliter hoſtis,
Sed validis telis percutiendus erat.
Non cedit lachrimis, non vanis queſtibus vnquam,
Sed mentis firmo robore pulſus abit.
Sic tu pugnabas, vt eos pugnare videmus,
Quos propria vinci proditione liquet.
Protinus vt primos ſenſiſti in pectore motus,
Expellendus erat ſenſibus ille tuis.
Tunc frangi poterat facili certamine victus,
Tunc poterat conſtans regna tenere pudor.
Nunc iuſsiſſet eum ſua ſigna relinquere terror:
Qui tibi nunc toto nullus in ore manet.
At poſtquam cepit miſeræ penetralia mentis
Deuaſtare ferox, ecce tyrannus adeſt.
Hæc tribuenda mora ſunt omnia, quod patereris
Ad fines propius bella venire tuos.
Iam quocunque rapit tempeſtas, impigra curris?
Nec ſcis quid facias, quóue loquare modo.
Ipſa vides facinus quod tentas eſſe nefandum,
Quæque facis demens non facienda vides.
Imploras veniam facti quod sponte fateris,
Quam tibi ſi donem, quid capis indę boni?
Non potes abſolui, me iudice, factæ loquuntur:
Et peragunt omni te sine fine ream.
Dura domare iubes me pectora? dura profectò
Non ſunt quæ durum non patiuntur onus.
Quæ tibi dureſcunt, ea ſunt molliſſima nobis,
Quæ tibi ſunt rurſus mollia, dura puto.
Ingeris hic patruum qui latè poſſidet æquor,
Ingeris & proaui fulmen ab arce volans.
Nec reticetur auus radianti lumine cinctus,
Quo rectore dies noxque mouere ſolet.
Scilicet hæc demum me nomina ſacra verentem
His conceſſurum, quod tibi nolo, putas.
Sunt veneranda quidem, ſunt nomina magna fatemur,
Non tamen hoc à me muneris illa petunt.
Sed pudet iſtius neptis (mihi crede) Tonantem,
Nec ſoboles patri ſic inhoneſta placet.
Vt parcamus eis nihil eſt quod inepta labores,
Iſtos quippe volens lædere nolo deos.
Sed parcam melius ſi te furioſa repellam,
Quàm ſi ſim precibus lenior ipſe tuis.
Nam licet eximium nequeas caligine ſydus
Obſeruare, tua vel pice nigra magis:
Si tamen haud caſtè ſuccedens vixerit ætas,
Ad primos idem pertinet iſte dolor.
Porro quandoquidem noſti, quod dicitur olim,
Muneribus vinci pectora ſtulta datis:
Rurſus ab æthereo delapſa cacumine, spondes
In terris poſiti maxima regna patris.
Imperij noſtri paſſuram dicis habenas
Cretam, centena quæ nitet vrbe potens.
Si tantis pectus donis caperetur auarum,
Quæ mihi promittis, quomodo ſtulta dares?
Quo confirmares ſuſceptum pignore ſceptrum:
Ne mihi donatæ ſurripientur opes?
Theſeus externis ſemper latiturus in oris,
Nec reuocare ſuum poſſe videtur iter.
Poſſe redire puta, rediturum credimus ipſi,
Nec vaſto cedet nobilis ille cani.
Si verò patrias iterum remearit ad arces,
Quomodo defendi iam tua facta queunt?
Nonne ſuos repetet quos iure tenebat honores?
Nonne mihi præceps mittet ab arce caput?
Nonne meos tecum contundet fortiter artus?
Aucturus titulos hac quoque clade ſuos?
Commouet ipſe timor, ſed plus pietate mouemur:
Ne, tu quas donas, accipiamus opes.
Ingratusne patris viui data regna capeſſam?
An queat Hyppolito tale placere nefas?
O viuus redeas & victor (maxime Theſeu)
Quæ tibi debentur priſtina regna tene.
Cumque diu fueris perfunctus honoribus illis,
Quo tua iamdudum fama volauit, eas.
Nec tibi præripiam, nec fratri poſteà regnum,
Dij faciant ne ſim tam ſceleratus ego.
Ecce preces tanto rurſus cum munere miſces,
Infandumque ſimul Phædra parentis opus.
Scilicet exemplo tentas me vincere Tauri.
Ne videar ſæuo ſæuior eſſe boue.
Tale ſcelus multo melius (mihi crede) taceres,
Quàm faceres vltro peſſima facta palàm.
Diſſimulanda tibi fuit iſta libido parentis,
Qua non plus rabies vlla pudoris habet.
Sed te nimirum profugus pudor ante reliquit,
Vnde putas quiduis iam ſatis eſſe decens.
Quid mihi cum Tauro? quid nobis pectora confers
Decepti pecoris, quæ ratione carent?
Quid niſi me brutum fieri vis, atque ferinos
Induere affectus, ſi tua iuſſa ſequar?
Non facit exemplum hoc pro te, quod ſedulo profers:
Auget enim crimen, non minus eſſe facit.
Per veneris numen parci tibi denique poſcis,
Quam te perpetuo dicis habere grauem.
Quam venerem dicas intelligo, quam tibi ſupra
Dixi, nam pectus posſidet illa tuum.
Præterea certas habet obteſtatio leges,
Quas, niſi paruero, non cupis eſſe ratas.
Quamque locas primam, ne quæ me ſpernat amantem
Nec flocci facio. Cætera pondus habent.
Spreturus videor, ſi quæ redamare recuſat
Poſſeque non tantum hoc, ſed nec amare quidem.
Quæ memoras autem ſylueſtris munera Phœbes,
Illis non videor poſſe carere bonis.
Viuere non poſſum ſine denſi præſide ſaltus
Quæ mihi ſuppeditat, dona cupita, feras.
Qui tollit ſyluam protinus, mea gaudia tollit,
Poſthabeo latebris ſplendida tecta ducum.
Ni mea frendentes cuſpis tranſuerberet apros,
Morti per ſimilis vita futura mea eſt.
Ni faueant autem Satyri Paneſque iugoſi
Cultores montis, non cadit vllus aper.
Conceptum porrò varijs diſcurſibus æſtum
Vna leuare mihi fluminis unda poteſt.
Sunt hæc magna quidem, ſunt hæc gratisſima nobis
Munera, quæ demi vix mihi ferre queam.
Priuari tamen hijs præſtantius eſſe putamus,
Quàm non legitima conditione frui.
Hæc mihi ſi deſint, licet ægrè, viuere poſſum,
Non poſſum verò ſi tua verba probem.
Funderet Hyppolitus vitiata mente cruorem,
Nec rutilum ferret lumen Apollo tuum.
Dij precor hijs faciant vt ſemper rebus abunde,
Quae me tam grata commoditate beant.
Sed quacunque mihi contingere dona precaris
Votis omnino ſunt inimica tuis.
Si non defuerint quæ vis mihi ſemper adeſſe
Non poſſum fœdo prorſus amore capi.
Ocia quærit amor, ſed ſylua negotia præſtat.
Mollis res amor eſt, horrida ſylua riget.
Mollis amor duros non vult perferre labores,
Frondea continuo ſylua labore ſcatet.
Mollis amor rigidum refugit cum murmure ſtratum,
Nil niſi cum folijs gramina ſylua dabit.
Mollis amor veſtes precioſas, vina, dapeſque
Lautas, & cerebrum poſcit habere Iouis,
Hyrtum Sylua petit tegmen, nulloſque ciborum
Delectus adhibet, ponit in amne ſitim.
Mollem ſæpe leuem perturbat terror amorem,
Horribiles gignit ſylua, fouetque feras.
Cuncta reluctantur, quæ ſylua miniſtrat, amori:
Non ergo fuerant iſta vouenda tibi.
Hæc tamen, o demens, nimis officioſa precaris,
Quæ ſi contingant iam tibi, triſtis ero.
Donaque cum precibus cum donis vota remiſces,
Et lachrymas tandem fingis adeſſe tuas.
Non ignara quòd hæ nonnunquam pectora frangant.
Quæ neque dona queam, nec ſuperare preces.
Omnibus ex æquo moueor, nil iſta moramur,
Conſtans Hyppoliti mens ſine fine manet.
Irrita vota iacent, ſunt irrita dona, preceſque,
Nullaque fœmineus pondera fletus habet.
Quamuis lene nihil mereantur verba, pudoris
Neſcia, ſed rigidos horribileſque ſonos:
Non tamen eſſe mihi ſilices in pectore dicas:
Nunc tibi poſtremò mitius ipſe loquar.
Atque tuis precibus noſtras adnectere viſum eſt,
Quæ longé moueant vtiliora, preces.
Deſine, dumque potes, meliorem ſumito mentem:
Dum licet in primo limine, ſiſte gradum.
Motibus obſtato fœdis, ſtimuloſque furoris
Excute, qui grauiter mollia corda premunt.
Ad rectam mores normam compone bonorum,
Nec moueant animum facta nefanda tuum.
Diſcute pigritiem, studioſa negocia quære,
Nec tibi defuerit, quo tenearis, opus.
Si facias autem, quæ nunc ego ſedulus hortor,
Succeſſura putes, quæ cupis ipſa bene.
Quamque diu rapidus iactauit in æquore turbo,
Mollior in portum diriget aura ratem.
Hæc præſtare tibi tantum, non plura licebit,
Præter verba nihil, quæ tibi mitto, feres.
Si niſi nobiſcum te viuere poſſe negabis,
Nolo ſic tecum viuere, malo mori.
Gratia magna tibi nemorum celeberrima cuſtos
Quod redeam victor, gratia magna tibi.
Gratia magna tibi, quod nos præſente pudicos
Numine ſeruaris, gratia magna tibi.
Vos iuuenes quicumque nemus, loca grata, tenetis,
Victori plauſum nunc mihi quæſo date.
Dicite fauſta precor ſurda tranauimus aura
Syrenum voces, dicite fauſta precor.
FINIS.