Hippolytus Ovidianae Phaedrae respondens

Document TypeModernised
CodeShep.0001
EditorGeorge Etherege
BooksellerJoseph Barnes
Typeprint
Year1584
PlaceOxford
Other editions:
  • semi-diplomatic
  • diplomatic

Hippolytus ovidianae Phaedrae respondens, per Ioannem Scheprevum Somato-Christianum.  Academia Oxoniensis, Sapientiae et Felicitatis. Excudebat Iosephus Barnesius Typographus Oxoniensis.

 

Ioannis Scheprevi Praefatio, in Epistolam Hippolyti sui ad Phaedram, ad M. Guadum  dedicatam.

 

Quem tibi non licuit (doctissime Guade) libellum

tempore quo decuit mittere, sero damus.

Non tamen ille statim, quia serus, cultior exit,

nec tantas fecit lima severa moras,

non ego mutavi quicquam, sed qualis ab ursa

prodiit, informis nunc quoque massa manet.

Ille licet propriae ruditatis conscius esset:

(Ni res magna suum praepediisset iter)

5 se tibi spectandum longe prius ultro dedisset,

nec tenuisset eum cura pudorve domi.

Cur vereatur enim, cum nil ni parua loquatur,

nullaque pro vili merce talenta petit?

Non perfecta quidem, sed quae rudimenta vocantur,

tradit, materiae conveniente stilo.

Non magnos quaerit plausus, non nobile poscit

inter famosos nomen habere libros.

Nec toti populo, sed tantum garrit amicis,

hiis prodesse sua rusticitate cupit.

10 Nil timet omnino, quia spem non sustinet amplam,

coniungi vero spesque metusque solent.

Quae dedit ergo moras? Quae tandem compulit illum

serius ad pactas causa venire manus?

Obstitit exterior properanti sordida vestis

littera prompta quidem sed manifesta parum.

Ambivit multos, nullum reperire valebat,

qui misero tunicam palliolumve daret.

Tandem conducta pulchre scribentis opella,

te nunc hac saltem parte politus adit.

15 Sed quia plus aliquid pro longo temporis usu

debet, coniuncto faenore maior adest:

Accipias igitur quos nuper scribere versus,

quamlibet invito iussit Apollo mihi.

Cum tenero quondam florerent membra puello,

implessentque mei tempora parva dies:

Saepe mihi faciles pangenti carmina musae,

nec se difficilem Pallas amica dedit.

Dicere non poteram quod doctus Naso solebat,

quicquid tentabam scribere carmen erat: 

20 (Cum tanto scelus est puerum conferre poëta)

sed tamen huic similis vena profecto fuit:

Mox ubi per multos cessassem segnior annos,

quamvis ad solitum saepe vocarer opus:

Se mihi doctarum subduxit turba sororum

dulcisonus longum dixit Apollo, vale.

Tota repente suum sistebant flumina cursum,

aridior quovis pumice factus eram.

Mens mihi iam fuerat nunquam revocare camoenas,

nec posthac agili tangere plectra manu.

25 Cum subito quidam (nec erat vulgaris) amicus

stringere me numeris paucula verba iubet:

Extenuo vires, dico siccescere mentis

rivum, nec solitos iam superesse modos.

Cum magis atque magis vehemens persisteret ille,

componam, dixi, qualiacumque licet.

Arripui calamum, dictavi carmina, multos

effudi breviter, sed sine laude, sonos.

Constabant numeri, nec sensus defuit illis

ordo compositus, sermo latinus erat.

30 Non placuere tamen, quod gratia nulla rigorem

tolleret. Haec autem cuncta nitere facit.

De molli faciles nascuntur pectore versus,

duraque de rigida carmina mente fluunt.

Antea molle fuit, dum denso frigore crassum

torpuit ingenium venaque lenta stetit.

Discerpsi versus musis iratus iniquis,

nec repetiturus triste videbar opus.

Haec ego dum graviter vexatus mente revolvo:

oppressit tristem grata repente quies.

35 Dumque gravi nexu premerentur membra soporis,

Delius ecce meos constiti ante pedes.

Iam factus proprior circum caput omne micantes

visus erat subito deposuisse comas.

Curque doles, inquit, cur sic lacrimaris inepte?

Cur adeo mentem fata sinistra gravant?

Olim gratus eras Phoebo, lepidisque camoenis.

Iisdem, si vigiles, nunc quoque gratus eris.

Ingratum nobis te reddunt otia, charum

continuus reddet sollicitusque labor.

40 Ipse tibi morbum peperisti carmine spreto,

ipse tibi medicus, si libet esse potes.

Sicut enim studio nascuntur maxima quaeque:

sic torpore gravi nata repente cadunt,

musica nempe tuas acuent certamina vires,

quas nunc vix ullas debilitatus habes.

Fac varios omni componas tempore versus,

atque tua numeri semper in aure sonent.

Quas libet, e multis possis decerpere rebus,

quae tino materiam suppeditare queant.

45 Non est quod Musas tibi nolle queraris adesse:

fac tua ne desit mens aliquando sibi.

Si mediteris enim, dicas scribasve frequenter

credas Aonidum semper adesse gregem.

Quas modo sprevisti, repetitas fortiter artes

exerce, nec te vita soluta iuvet,

si mihi parveris tibi cedent omnia recte,

plenaque nectareo carmina melle fluent,

credito promissis, vates ego Delphicus esse

glorior: haec numquam fallere lingua solet.

50 Sic ubi dixisset tenues dilapsus in auras,

corripuit subitam, me venerante, fugam.

Cum discussus erat somnus perpendere cepi,

unde mihi primum cura moveret opus.

Protinus occurrit monitoris gloria nostri,

qui toto radiis clarus in orbe micat.

Tentavi quoties, eadem sententia, verbis

mutatis, vultus possit habere novos.

Hic ubi, me Phoebo nunquam linquente, fuisset

unica non uno clausula dicta modo:

55 argumenta novi generis dum forte petebam,

venit in has casu Naso poëta manus.

Perlegisse notas iuvit, quae verba salutis

in prima facie non valitura gerunt.

Dicitur iis olim responsa dedisse Sabinus, 

sed quia quae scripsit non superesse putant,

adlibuit nobis eadem tentare, notisque

reddere, dum pergit Musa favere notas.

Inter eas autem quas idem Naso reliquit,

haec mihi praecipue visa placere suit:

60 qua scelus infandum privigno turpiter audax

persuadere suo Phaedra noverca studet.

Quanto namque magis foedum est quod femina suadet

tanto est privigni causa probanda magis.

Ergo probi, visum est, iuvenis defendere partes,

ficta, qua licuit, simplicitate viri:

qui lectum renuens chari foedare parentis

in durum rigido detonet ore nefas:

quique vafras prodat fraudes, mendacia taxet,

questus blanditias, verbaque stulta notet,

65 latius expressi, quam fortasse monebat

omnia. Nam castum paucula verba decent.

Noster in immensum contra se fundere gestit.

Gestit, nec cursum penna tenere potest.

Non est hoc mirum, videor cognoscere causam

huius, nec vitium dissimulare libet.

Sicut enim scribit Plutarchus, inepta loquacis

rusticitas linguae nescit habere modum. 

Ex multis poteram paucos ego reddere versus

elimare mora si libuisset opus.

70 Verum succurrit Fabii  sententia, magnum

solamen miserae garrulitatis habens.

Quae nimis excrescunt (inquit) resecare licebit,

  nec multum iusto fertiliora nocent.

Contra, si nimium mentis siccescat agellus,

vix ulla reddi pinguior arte potest.

Quare eum solis modium servare beatis

virgula divino munere sacra dedit:

ex vitiis illud suscepi iure duobus,

cui tolerabilius constat inesse malum.

75 Posthac forte meus, lolio pereunte, virescet,

nec diversa feret semina cultus, ager.

Interea quanquam pariter miscentur avenae,

  has tamen ad tempus luxuriare sinam:

Ne, dum forte paro tantum resecare nocentes

herbas, tota seges falce recisa cadat.

Sed praeter temere iactantis plurima linguae

barbariem, sunt quae deteriora putes,

Flaccus in exacta cudendi carminis arte

factis danda suis tempora iusta monet:

80 aut haerere iubens illis quae ficta loquuntur,

aut noua quae belle sunt coitura dare.

Hoc ego praeceptum non sum per cuncta secuutus,

sed quaedam proprio tempore facta carent.

Culpa gravis fateor, si, quae tibi misimus uni,

publicitus vellem carmina nostra legi.

Nunc quia non aliis (patrone benigne) parantur

quam tibi, quis tandem, quod reprehendat, habet?

Non aliud facio, quam flammas excito mentis,

accendoque novas igne calente faces.

85 Nonne licet nobis privatim scribere quicquam

ni per multorum protinus ora volet?

Si mihi quid libeat posthac obtrudere multis:

quid scribam longe cautior esse volo.

Sed quodcumque tibi committitur (optime fautor)

in proprio tutum credo latere sinu.

Ne tamen immerito mihi temporis ordo putetur

mutatus, dabitur iam tibi causa rei.

Vix poterant exempla dari quadrantia rebus

quae non Hippolyti posteriora forent.

90 Quem vixisse prius, quam fortes Dardana graeci

moenia vastassent, publica fama refert.

Ast ea quae nullo sunt unquam tempore facta

confingi quouis tempore facta queunt.

Quis scit an Hippolytus, vel Gnosia vixerit unquam

an fuerint praeter nomen inane nihil?

Rem mihi suspectam facit hoc, quod saepius iisdem

de rebus soleat fama volare duplex.

Quod pars una probat, falsum pars altera prorsus,

et siculis gerris vanius esse putat.

95 Non ego de Phaedra tantum, vel Amazone nato

ista loquor, verum et caetera quaeque labant

plurima de divis secum pugnantia narrant,

multaque sic unum numina nomen habet.

Sic multas Veneres, multas fecere Minervas,

sic varius Phoebus, sic tua (Phoebe) soror.

Ut quae non apte personis convenit iisdem

fabula, mutato nomine conveniat.

Sunt qui de Troia dubitent: an victa Pelasgo

milite, corruerit facta repente cinis:

100 An potius, versa fatorum lege, Pelasgi

a duro tulerint illa priora Phrige.

Sunt qui bella negent unquam Troiana fuisse,

vel prolem Laedae surripuisse Parim.

Sunt qui non Helenam, sed quae simularet eandem,

dardanio referant succubuisse duci.

Denique (ne multis utar) de nomine quovis

quae sibi dissideant commemorare solent.

Si sit in ambiguo tam clari fama duelli,

an de vix notis est dubitare nefas?

105 Si non sufficiunt quae dixi rima patescit

altera, quae monstrat, qua fugiamus, iter.

Nam si quod libeat fas est confingere vati:

sit mihi quod libeat fingere iuris idem.

Hippolytum, Phaedramque meam, si quando fuerunt,

iamdudum superos deseruisse reor.

Hos libet obscuro positos in carcere Ditis

ad clarum solis nunc revocare iubar:

ut vivant iterum, pariterque locentur iisdem

sedibus in terris quas tenuere prius.

110 Nec memores horum, quae, dum vixere, patrarunt,

nunc faciant eadem, quaeque tulere ferant.

Hoc praestabit eis Laethei fluminis unda,

omnia quae ventis tradere sola potest.

Iam nobis multo propiores dicere possis

quovis illorum quos rude carmen habet.

Non auctore caret mea fabula, non caret aptis

exemplis, fieri quae volo posse liquet.

Cum magno caeli verso revolubilis orbe

in proprium venient sidera quaeque locum:

115 tunc ea quae fuerant, nihil immutata redibunt

omnia: Si recte scripta Platonis habent.

Idem nescio quem revocari fingit ab orco,

post cineres mentem qui superesse probet.

Orpheus Euridicen, si non properasset ineptus,

ut fama est, poterat rursus habere suam.

Quamque reliquisti nuptam sine coniugis usu,

dum cupis hostiles primus adire locos,

ut teneram posses invisere denuo sponsam,

una tibi cessit Protesilae dies.

120 Ergo quid prohibet similes me cudere versus,

reddere quid luci corpora functa vetat?

Qui nihil in reliquis prope non audere solemus,

cur hic discruciat nos sine fine timor?

Omnia si fingi possint et tempora possunt,

qualiacumque sibi fingere musa velit.

Nec tamen ut quaedam sumus immutare coacti,

sic nimium nobis libera Musa suit.

Nec sumus exemplis hoc nostro tempore natis

usi, sed quae sunt inveterata diu.

125 Aut siquidem Troiae praecedunt omnia cladem,

aut ea vicina tempora calce premunt.

Si neque sic factum liceat defendere nostrum,

(hoc superest) aufer quae minus apta sedent.

Si tollantur enim quae temporis arguit error,

quadrabunt omni caetera parte satis.

Non idem fortasse lepos, neque vis remanebit

quae prius, ac stabit sensus ut ante stetit.

Iam nec in historiis narrandis omnia constant.

(Si tamen historias ficta vocare licet)

130 est ubi vulgari contempto tramite, nullis

calcatum pedibus saepe sequamur iter.

Nec nihil hoc rationis habet. Res ipsa coëgit

tritas nonnunquam deseruisse uias.

Obiicit interdum, quae vera fuisse putantur,

coniugis ausa sui linquere sponsa thorum.

Haec damnasse velut temere iactata iuvabat,

ac veram historiae dissimulasse fidem.

Nam vix defendi poterant nisi falsa rigorem

veri lenissent plena subinde strophis.

135 Adde quod illa fere quae nos mutavimus, iisdem

scriptores ipsi non retulere modis.

Ex multis igitur quandoque probavimus unum,

qui, si falsa tamen, scripserit apta scopo.

Nec mihi sit fraudi, quod non sum vera locutus

omnia, quis Momus non satis illa probet?

Quis rogo tam duras leges imponere vati

sustinet, ut prorsus nil nisi vera canat?

Quas neque, se tantum comperta referre professos,

historicos ipsos spernere raro liquet.

140 Si quid praeterea vitii mea verba sonabunt,

  (ut certe mendis undique plena scatent).

Da veniam quaeso. Iactata paraemia, nullum

errores primos crimen habere docet.

Qui primis tumidum pertentat navibus aequor,

si laceram quasset per loca vasta ratem,

Nec servare modum quem doctus navita servat,

Gnarus cogatur quo rapit unda sequi.

Non ridere decet miserum, sed commiserari

sit satis in pelago non periisse virum.

145 Tu quoque iam nostris (uir praestantissime) scriptis

fac, oro, censor ne videare gravis.

Haec etenim solitos repetenti carminis usus,

mens olim sterilis pignora prima dedit.

Si noris quanto fuerint mihi tempore nata,

complacitura tibi qualiacunque scio.

Hos omnes versus quibus haec praefatio constat,

in bidui peperit tempore musa loquax.

Nec tardi tentas elephanti more trahebat

in reliquo partu quem dedit ante moras,

150 Sed canis exemplo properans bis carmina centum

enixa est una saepius illa die.

Hinc caecos aliquot nonnunquam forte catellos

aedidit, hoc etiam parte secura canem.

Sed quid opus verbis? Quid tot rationibus utor,

quae mentem possint mollificare tuum?

Ne mihi sis rigidus iudex, momive seuerum

indutus vultum, non bene scripta notes.

Sponte scio propria facies quaecunque rogamus,

nec mea cum tristi carmina fronte leges.

155 Hoc unum superest quod praecedentibus addam,

quod tibi dicendum res monet ipsa prius.

Ut magis Hippolyti possint responsa patere,

antea quae scribit Phaedra legenda scias.

Ex illis etenim quae scripsimus omnia pendent,

ex illo crevit semine tanta seges.

Misimus haec ad te solum, velut antea dixi,

nec tibi si placeant amplius illa petunt.

Non quaerunt scaenam, tu solus es ipse theatrum,

iudicio stamus, concidimusque tuo.

160 Si tamen ex aliis ulli monstranda putabis,

quem mihi sic melius posse favere putes:

non erit ingratum, videat, mihi namque parandos

fautores multos res male curta monet.

Nam quamvis aliquot non destituamur amicis,

qui nobis toto pectore laeta velint:

quem tamen ex illis possim decerpere, fructus

non alius plane est quam stabilitus amor.

Non est qui nummos mihi possit mittere, non est

cuius me tenuem grandior arca beet.

165 In magnis voluisse ferunt satis esse, sed ipsum

hoc voluisse mihi non satis esse potest.

Nescio quo fato, semper comitatur egestas

  magna Calliopes improbitate gradus.

Contra Plutus abest, nec se coniungere Musis

sustinet, attingi nec sua dona finit.

Cuius dissidii reputari causa, quod illis

non eadem placeant, displiceantve, potest.

Non bene conveniunt formae speciosa venustas,

et deforme suo iam sine crine caput.

170 Non oculi vigiles, et lumine captus utroque,

non florens aetas, decrepitusque senex.

Luxum Plutus amat, fovet otia, gignit amores,

haec easdem rursus turba diserta fugit.

Ille replet nummis, et vix sine fraude crumenam,

haec magnas docti pectoris auget opes.

Addito dissimilem sexum, quid plura? Per omnes

dissidium partes hoc sine fine manet.

Sed modus hic esto, satis est, discedite Musae,

tu faveas quaeso semper (amice) mihi,

 

          Vale.

 

 

Candido lectori

Georgius Edrychus  Medicus S. P. D. 

 

Cum omnem vitae meae cursum, optime lector, in hac illustrissima Academia Oxoniensi peregerim, et annis circiter quinquaginta tribus in eadem sic conversatus sim, ut pro meis viribus, (quae perquam exiguae sunt) iuvandis adolescentum studiis aliquam sane operam libenter impenderim, aut cum ipse invictissimi Regis Henrici Octavi publico salario conductus pro eo ac debui, graecis literis studiosorum animos informandos susciperem, vel cum a praxi medica, quae mea est professio, aliquas interdum succisivas horas suffuratus, in hoc genere studii, scriptis salte, aut viva voce privatim amiculis aliquot prodesse cuperem: Vehementer à me nunc exorandus es, ut cum in hac senili aetate mea, nulli usui aliter bonis literis esse queam, permittas mihi Theseum quendam mihi adiungere hominem trium linguarum peritissimum, et in omni genere disciplinarum exercitatissimum, Iohannem Scheprevum praeceptorem olim meum, qui ardori huic meo, quo impense cupio bonis studiis semper esse bene consultum, abunde satisfaciet, et maximam tibi utilitate adferet, si et eius doctrinam prope singulare, et integerrimae ipsius vitae vestigiis insistere non te piguerit. Mitto enim tibi, quisquis es, bonae indolis adolescens, qui literis humanioribus incumbis (nam iis qui gravioribus studiis distinentur, nisi fortasse per otium feriantibus haec non evulgantur) versus quosdam elegantissimos, quos illum doctissimum virum ita feliciter suis dictitasse memini, ut interdum uno die plus centum composuerit, cum nec praelegendi munus omitteret, nec ab aliis fere Theologiae studiis animum remitteret. Dedicavit opusculum hoc cuidam Domino Guado viro prudentissimo, et sacerdoti maxime pio, qui Regi Henrico octavo illustrissimo erat a sacris, eo fere tempore, quo eius maiestati visum est, ex ruinis Caenobii Osnaeensis  reaedificare ecclesiam cum sede episcopali, ex consilio magnatum, et doctissimorum virorum, quae annos post quinque ad divae Frideswidae aedem,  quae nunc Ecclesia Christi vocatur, translata est. Cuius rei eo libentius memoriam refrico in Regis invictissimi laudem perpetuam, quod de Academia nostra sic optime meritus est, et mihi tum iuveni, et Graecas literas in Collegio Corporis Christi publice profitenti inde etiam annuum stipendium satis magnificum elargitus est. Nam Iohannes hic Scheprevus ad Haebraicas literas  profitendas à Rege serenissimo accersitus est, et mihi linguae graecae docendae provincia fuit commissa. Habeo alia eius opera, quae si Deus voluerit, etiam in lucem venient. Non enim committam ut eruditissimi huius viri memoria pereat: quod, opinor, nunquam fieri poterit, si aliquando mihi dabitur incidere in illa carmina quae in eius obitum ab eruditissimis quibusque viris graece et latine conscripta sunt, et valvis Aedis Sanctae Mariae publice affixa, quae iustum implere volumen possent, et a familiari quodam nostro Hermanno Evans  ideo collecta sunt, ut excuderentur. Sed ubinam ea deposuerit, adhuc mihi incertum est. Quod si ad manus meas pervenerint, in vulgus aedentur, ut locupletissimum habere posse: Testimonium doctrinae et pietatis eius viri, quae qui norunt et etiamnum vivunt, unicum fuisse huius inclytae Academiae Phoenicem mecum dicere non erubescent. De argumento operis, non opus est multa dicere, cum titulus satis indicet. Nam si e sacris literis hic aliquid petere licebit, cogita Iosephum  quendam alterum adolescentem, Pharaonis uxori quae molesta olim erat et dicebat dormi mecum, hic respondere, et nefandum stuprum recusare. Certe qui huius integerrimi viri vitam pernoverunt, optime sciunt, in hoc argumento, et tam pia atque casta purissimae vitae flore animam Deo reddidit aetatis suae anno tricesimo tertio, scilicet, quasi totidem numero hic annos adimplens, quot ipse servator noster Iesus Christus in terris habuit, et Amarsamiae  mortuus est, ubi me tunc ac pia eius matre cum sororibus exequias de more obeuntibus, sepultus iacet: Obiit autem anno Domini 1542, mense Iulii.

 

Laudibus auctoris non te moror, optime lector,

vino vendibili non opus est hedera. 

 

Hippolytus ovidianae Phaedrae respondens, per Ioannem Scheprevum Somato-Christianum.

 

Reddo tibi miserae quam das mihi Phaedra salutem,

si dici possit res male sana, salus.

Sic etenim salvere iubes, ut perdere quaeras,

utque simul per di te, scelerata, velis.

Cum tua privigni tetigisset epistola dextram,

promisit titulus quae meliora forent.

Nomen Phaedra tuum vidi legique libenter,

spes mihi de tanto nomine magna fuit.

5 Speravi te digna parens (nam tu quoque semper

dum recte faceres, es mihi visa parens)

speravi patre digna meo, qui te sibi iunxit

solvendamque dedit, te violante, fidem.

Speravi patre digna tuo, qui Gnosia regna

multiplici clarus nobilitate regit.

Denique speravi supremo digna Tonante,

quem pater ille tuus fertur habere patrem.

Tot mihi nominibus speranti prospera, foedus

imposuit casto nomine, tectus amor.

10 Obstupui, fateor, corpus frigescere cepit,

diriguere pedes, intremuere manus.

Unde nefas tantum? Quis tandem credere posset,

Hippolyto Phaedram sic potuisse loqui?

Quis furor o demens, quae te fera vexat Erinnis,

quae te Tysiphone, quaeve Megera premit?

Ah purum tanto sceleri praetexis amorem?

Et quae nemo bonus laudat, honesta vocas?

Est inhonesta mihi quae talia scribit honesta,

quamvis e summi stirpe sit orta Iovis.

15 Est furor, est rabies, est ista ferina libido,

nec manet in tali pectore castus amor.

Castus amor pure socialia foedera servat,

  unum castus amor novit amare virum.

Castus amor fraudes, et verba nefaria vitat,

castus amor sceleris semina nulla serit.

Non quaecunque placent, ea casta putemus oportet:

in toto nullum sic erit orbe scelus.

Hei mihi quid patior? Quo me convertere possum,

ut fugiam voces, perfida sponsa, tuas?

20 Est audisse scelus, nedum fecisse quod optes:

haeret in invita pessimus aure sonus.

Quis mihi cum taedis det sulphur ut ista repurgem?

Quae summis etiam sensibus hausta nocent.

Iam patrasse scelus videor quod nescius aures

praebuerim dictis (foeda noverca) tuis.

Antea mater eras, posthac dicere noverca,

non est matris enim quod facis istud opus.

Foeda noverca tace, non audio talia verba,

mens horret trepidans, foeda noverca tace.

25 Hoc equidem facerem si tam reticere liceret

nunc mihi, quam licuit Phaedra aliquando tibi.

Tu nisi fallaces misisses ante tabellas

ut mihi sub dulci melle venena dares:

quamvis non esses, poteras tamen ante videre

casta, nec in tota fabula plebe fores.

At me, si taceam, quis non putet illa probare,

quae, nisi sit quod tu, nemo probare potest.

Ergo licet vereor ne tecum multa locutus,

nonnihil ex caeno sordis et ipse traham:

30 attamen innocuam statui defendere famam,

ne reliquis videar, quod tibi Phaedra, malus,

Verbis opponam contraria verba, tuosque

monstrabo nuda simplicitate dolos.

Non ignoro tuas, o versutissima, fraudes,

per quas sperabas me potuisse capi.

Verum littus aras, nec me tua verba movere

possunt, ut faciam quae facienda mones.

Nec laqueo vulpes capitur, nec milvius hamo,

nec sapiens verbis, sint nisi tecta, vafris.

35 Sed neque tecta putes quae tendis retia nobis:

nulla meos oculos fallere techna potest.

Ad stultos Phaleras, mihi Delia virgo, tibique

longe dissimilis, dextera semper adest.

Non tantum celeres avidus dum persequor apros,

sed quoties etiam vox mihi vafra sonat.

Multa dolum sapiunt, quae scribis, multa videntur

conspicuas stultae mentis habere notas.

Quid moror? Ostendam breviter quos texeris astus.

Quamque nihil frontis sit (male sana) tibi.

140 An quisquam mittit quam non habet ipse salutem?

Tu mihi misisti quae tibi nulla fuit.

Sed positum in nobis an sis habitura fateris,

quae quo pertineant, mellea verba, liquet.

Idcirco tribuis mihi, quod bene vivere possis,

ut tibi nil contra iure negare queam.

At si per nostrae dispendia tanta salutis

non aliter, tibi sit restituenda salus:

per iugulum potius tantos effunde dolores,

sic etenim facili damna levabis ope.

45 Quamuis ardenti pectus mihi ferveat ira,

(quis tranquillus enim talia scripta legat?)

non ridere tamen non possum, quando puellam

audio te dici, tune puella, rogo?

Tune puella, rogo? Tam multos nupta per annos

patri, quem tecum concubuisse pudet?

Tune puella rogo? Quae tot modo pignora nutris,

quae patris ex coitu nata fuisse pudet?

Quaeque fouens, invita foues, ut perfida scribis,

in mea quod fratres crescere damna scias?

50 Tune puella rogo? Quae si (quod et ipsa negabis)

non esses ullum corpore passa virum:

non tamen hoc merito posses tibi sumere nomen,

cuius nil animus virginitatis habet.

Virgo est quae mentem servat cum corpore puram:

  quae tantum est virgo corpore, virgo parum est.

Caetera praetereo quamvis suspecta quibusdam

tempora, cum nobis non bene nota fores.

Cum te Creta patris ditissima regna teneret,

cumque fores nulli tradita sponsa viro.

55 Si genitrix etenim tauri complexibus haesit,

an sceleris prolem nil agitasse putes?

Nec satis illud habes quod sis pro coniuge virgo.

Quodque lupae probrum dicta puella tegas.

Sed facis Hippolytum pariter pro caelibe sponsum,

et rerum voces ipsa novata novas.

Scilicet hic scopus est, ut honesta vocabula turpis

horrorem sceleris dissimulare queant.

At quoniam verbis pugnas ubi facta repugnant:

duratos lateres aethiopemque lauas.

60 Dumque lupae nomen, dum nomen coniugis horres,

Fortius imprimitur nomen utrumque tibi.

Nam licet appelles, quod ficus dicitur, aurum,

ipse tamen ficus nil nisi ficus erit.

Protinus in portu navis tua firmiter haeret,

in primoque tuum limine crimen adest.

Si tantum peccas, si tantum fingis in ipso

vestibulo, quid non caetera fraudis habent?

Perlege quodcunque est, inquis, cur ista? Vereris

ne non lecta tibi reddere scripta velim?

65 Hoc si fecissem, melius fecisse viderer,

(nam fuit indignum quod legeretur opus)

Sed quamvis animo laedendi scripta fuisse

constet, perlegi nec mihi lecta nocent.

Si tecum studio simili vesana tenerer,

tunc inveni possit forsan obesse dolus.

Nunc nihil Hippolyti constantia pectora frangit,

nilque tuis verbis, quo capiamur, inest.

His pereunt stulti vel amantes turpiter escis,

  at castis casti qualiacunque sonant.

70 Forsitan hic aliquid quod nos audire iuvabit

esse putas, falsa es, nil, mihi crede, placet.

Scribere Phaedra potest quod nostras mulceat aures?

Quod iuvet Hippolytum scribere Phaedra potest?

Scribere Phaedra potest tam turpis laeta pudico,

quod nobis placeat scribere Phaedra potest?

Phaedra placere mihi poteras, si Phaedra maneres,

qualem Creta patri tradere visa fuit.

Nunc quia mutata es, non est quod posse placere

nobis, Phaedra, tuum nomen inane putes.

75 Sed tua scripta mihi quadam ratione placebant

  (quae mala non aliquid commoditatis habent?)

nunc manifesta pates, notam vitare licebit:

hactenus illa placent, hactenus ipsa iuvas,

sunt arcana quidem, quae commendare licebit,

occultis nulli conspicienda notis.

Sed nunquam arcanis, quae tu mihi perfida narras,

ulli Phaedra bono charta notata fuit.

Haec nec in abstrusam tutum est dimittere fossam;

ne scelus enatis frugibus aura canat.

80 Haec neque sub plumbo, neque ferro claudere possis,

haec nec in aequoreo flumine mersa latent.

Non pelago terrave decet tua mystica ferri,

sed nec in hos usus charta reperta fuit.

Herpocrati  mandanda puto ne prodita laedant,

si tamen admittet tanta venena Deus.

Nulli pandantur, sed in arcto pectore clauso

ad stygias tecum praecipitentur aquas.

Atque ibi laethaeo mergantur in amne, nec unquam

ad superos redeant tam scelerata viros.

85 Accipit interdum, fateor, ferus hostis ab hoste

scripta, nec e manibus proiicit illa suis.

Possunt bella tamen cum sint manifesta caveri,

quique palam loquitur, nilve minusve nocet.

Sed tua quae blandam mentitur epistola pacem

velata gravius cuspide vulnus agit.

Quod tibi dicturae, quae sunt foedissima nobis

abstulerit munus lingua retracta suum:

nil sane miror, quid enim mirabile fecit?

Cur non horreret foeda nefanda loqui?

90 Hoc potius miror quod talis conscia facti,

non ruerit subito lapsa fragore domus.

Debebat vexare manus tibi saeva chiragrae

tempore quo scriptis talia uerba dabat.

Debebat clarum tibi lumen Apollo negare,

debebat tantum nolle videre scelus.

Debebat tibi Mercurius neque verba, nec ullos

impia scribenti suppeditare modos.

Debebat rutilum iaculari Iupiter ignem,

atque cremare simul teque nefasque tuum.

95 Quod si pro meritis haec omnia damna tulisses,

non miranda mihi talia mira forent.

Non ego pro monstris habeo, quae monstra putant.

Omnia sunt monstris monstra minora tuis.

Quae tibi sub tremulis vox improba faucibus haesi.

Horruit indubie victa pudore nefas.

Si sua regna pudor tenuisset, cuncta fuissent

integra, nunc victo cuncta pudore ruunt.

Qua licet hunc tenero miscendum dicis amori,

qua licet, hoc aufer, semper inepta licet.

100 Nam si forte pudor violento cedat amori,

  Iam ferus expulso regnat amore furor.

Nec vocitare potes qui talia suasit, amorem

sed furor ingessit tam furiosa tibi.

Me tamen imperium, me tanti numen Amoris

horrendasque iubes Phaedra timere faces.

Quicquid iussit amor, nisi fiat, dira minaris,

terribilemque refers invidiosa deum.

Tanquam si pergam ridere Cupidinis arcus,

ut redamem, saevus cogere possit Amor.

105 Cuius tu vires diis cuncta potentibus aquas,

utpote cui victas saepe dedere manus.

Si credamus enim quae diis fecisse Cupido

dicitur, haud dubie non leve numen habet.

Praetereo reliquos, quorum minor esse potestas

fertur, quos graviter saepius ille premit.

Huic neque suprema qui fulmina mittit ab arce

maximus aequalis Iupiter esse potest.

Sed veluti naso trahitur, sequiturque trahentem

invitus quanquam, sic quoque forte volens.

110 Nunc etenim tauri sibi fortia membra coaptans

furtivum tergo, per mare vectat onus.

Nunc ut decipiat Laedam, candentibus alis

in liquido natitat gurgite, factus olor.

Nunc se demittit per summa cacumina tecti,

virgineosque sinus aurea massa replet.

Nunc Aquilam simulans Idaei montis alumnum

unguibus abreptum portat in astra celer

denique dum varia commutat imagine vultum,

illius amplexum nulla puella fugit.

115 Haec facit imperio saevi compulsus amoris

qui licet exiguis vulnera magna facit.

Omnia cum vincens unum non vincat Amorem:

credis ab hoc vinci me quoque posse deo.

Haec pro te faciunt, quae nos auxisse videmur,

dum sic distento pandimus illa sinu:

Nunc tamen his audi quae sunt contraria rursum.

Ludicra mittamus, iam tibi vera canam.

Haeccine vera putem quae sunt mendacia vatum,

quos facit insanus plectra movere furor?

120 Haeccine vera putem quae tam scelerata feruntur,

de diis qui coeli splendida regna tenent?

Haeccine vera putem quod divi talia patrent,

qualia mortalis nemo patraret homo?

Non pudet haec nobis obtrudere falsa poëtas?

Non tribuisse pudet talia facta Ioui?

O genus insanum qui vos ab Apolline doctos

aönidumque sacro fingitis esse choro.

Nullus adest vobis cum scribitis impia Phoebus,

nulla movet cytharam nulla Thalia fides.

125 Haec animi rabies, hac recti nescius error

suppeditat vobis, nec deus ullus adest.

Non satis est vobis haec tanta venena parasse,

protinus in rabiem quae rude pectus agant:

ni superos etiam foedi faciatis amoris

auctores, quo sic fortius urat amor?

Scilicet affectus cum pessima sponte sequatur,

ut magis acceleret, sic stimulandus erat.

Ut reliquos taceam quos haec mendacia fallunt:

en vestris capitur nostra noverca dolis.

130 Sed tu Phaedra cave ne quid mendacibus istis

credas, nil veri, nil pietatis habent.

Non te iussit amor, non mittere scripta coëgit,

non est tam placidi numinis istud opus.

Te tamen affirmas sensisse cupidinis arma,

dum tacitis animum flecteret ille strophis.

Dumque tibi nobis dubitanti scribere, verba

diceret hortantis visus adesse deus:

Ferreus ille tibi tandem succumbit amicus,

ac nostro tandem numine victus erit.

135 Hac ego falsa reor, non est deus ille profecto

  Qui falli poterit: Fallitur iste deus.

Fallitur indubie nunquam redamabit amantem

Hippolytus Phaedram, ni sapienter amet.

Non habet in me ius aliquod tuus iste Cupido.

Cultorem servat casta Diana suum.

Ferreus, usque vocer, non displicet hoc mihi nome,

si castus fuerim, ferreus usque vocer.

Ferreus usque vocer, modo non sim turpis adulter,

nec tibi per similis, ferreus usque vocer.

140 Ferreus usque vocer, magis hoc in pectore ferrum

durescatque magis, ferreus usque uocer.

Ferreus usque vocer, malo ter ferreus esse,

quam quo tu velles caereus esse modo.

Hactenus excussi tantum primordia chartae,

hoc, age, quod superest discutiamus opus.

Aligeri quoniam iuvenis tibi cuncta videntur

instinctu fieri, quae tamen ipsa facis.

Vel quia non credis, sed vis me credere falsum,

hinc blandas tremulo promis amore preces.

145 Ut tibi sit gratus peragendo crimine fautor,

qui, nisi falsa refers, criminis auctor erat.

Utque tuis adsit ceptis ingrata precaris,

nostraque communis pectora iungat amor.

Nec modo te rapido patiatur ab igne cremari,

sed mentem simili torqueat igne meam.

Me prius undisono demergat in aequore Triton:

aut rigido fossum profluat ense latus:

arreptumve gravi laceret fera bellua morsu:

vel celer in pectus fulminis ictus eat.

150 Quam tuus ille deus tanto mihi vulnere mentem

  sauciet, ut faciam quae tibi Phaedra placent.

Sacra Diana mihi tantas avertito pestes,

sincerumque rogo corpus habere sinas.

Nil ego promissis moveor, nil iam tibi crede.

Tu servare potes perfida nupta fidem?

Sic mihi nimirum servabis, ut antea patri,

cuius foeda thorum iam violate studes.

Quicquid agas, quaecunque paras, quaecunque loqui

exemplo semper corruis ipsa tuo.

155 Num licet in Phaedra mores spectare pudicos?

Non potes hoc aliis, quod facis Hippolyto?

Quae semel imponit, semper metuenda videtur:

Quae semel est mendax, perfida semper erit.

Sic tibi mens levis est, sic est mutabile pectus,

ut nullo possis firma sedere loco.

Sed neque si firmam semper, fidamque putarim

te fore, continuo suscipienda fores.

Non prius an deceat servari foedera penso,

quam pangi liquido fasne sit illa sciam.

160 Quod si pacta forent, tamen hac violare deceret.

Pangere sed timeo, quae pepigisse nefas.

Quaerere de fama, num sit tibi criminis expers,

an potius turpi labe notata, iubes.

Quaerere nil opus est quod epistola scripta fatetur.

Qualis Phaedra tibi vita sit, ipsa doces.

Crimine fama vacat, sic inquis, vix tibi credo.

si tamen est verum crimine fama vacet.

Nec nunc incipias speciosum laedere nomen:

sed talis maneas, antea qualis eras.

165 Quid mihi praeteritum narras furiosa nitorem,

si tibi nunc idem non manet ille nitor?

Non ego quae fuerit mulier, sed quae sit, honesta,

Quaeque manere velit semper honesta, probo.

Quando tibi ratio suadendi recta negatur:

  (Quippe quid hoc recti carmen habere potest?)

Ut tamen Hippolyti possit mollescere pectus,

  ut lacrimis possit collacrimare tuis,

Simpliciter morbumque tuam culpamque fateris,

  quamquam simplicitas non caret ista dolo.

170 Urimur heu miserae, quis perferat, urimur, inquis,

  interiora furens viscera torret amor.

Ureris infelix? Cur non extinguere flammam

  qua licet omnigena sedulitate paras?

Non extinguis enim flagrantes pectoris aestus,

  sed magis atque magis, dum facis ista, foves

non tuus ille deus, cum possit tanta, rogandus

  ut flammas flammis addere vellet, erat.

Sed magis ut subitos placide compesceret ignes,

  intima quos nutri fomite cura suo.

175 Non temere quereris quod in hac aetate laboras,

  quam nullam decuit nunc habuisse notam.

Novimus ex aequo cunctis peccare negatum,

Plus tamen haec famae, sera libido nocet.

Ne tibi sit mirum, si te ferus ardor adurat,

Quisquis amat stulte, non patienter amat.

Ut qui prima rudi portat bos vincula collo,

non solet impositum ferre libenter onus:

Utque ferox equulus vexat sua terga prementem,

qui primos tenero mordet in ore lupos:

180 Assiduis contra mitescunt usibus iidem,

quaeque molesta prius, iam leviora putant:

Sic ais ignarum violenti pectus amoris

incendi gravius, quod nova flamma cremat.

Rursus ubi solitos rabies depasta sit artus,

crebro paulatim mitius esse malum.

Sic tamen haud minor est, tantum minor esse videtur

morbus, dum toties mens cruciata stupet.

Ut solet in diris contingere saepe venenis,

quae minus assuetos laedere posse ferunt.

185 Sic facilem reddi teneris quae discitur annis

posse putas artem, quae sua damna levet.

At graviora tibi nunc esse cupidinis arma

sensisti, quanto serior ille venit.

Cur tentas illud pugnando vincere numen,

vincere quod summi nec Iouis arma valent.

Si tibi non aptum, si collum ferre recusat,

quod graviter portas dulce videtur onus.

Sed tibi, dum cupide tristissima gaudia captas,

quod graviter portas dulce videtur onus.

190 En ut ad invisas meretricum verteris artes

blanda, sed occulto felle referta, vomens.

Prima tuae spondes nobis libamina famae,

quae servata diu, nunc temerare cupis.

Non has primitias, non haec libamina carpam,

non mihi, quae laedunt, qualiacunque placent.

Non refert quo sint, quae sunt mala, tempora facta

nunquam non scelus est quod scelus esse liquet.

Non ero causa tibi prodendi, Phaedra, pudoris,

sed servabo tuum, nec violabo meum.

195 Si tibi stat fixum nostri foedare parentis

tectum: Patrator criminis alter erit.

Addis utrumque simul nostrum fore pessima, sontem,

si pariter famae perdat uterque decus.

Ceu vero magni fuerit solaminis instar

si mihi sis sceleris tu quoque facta comes.

Aut quasi (tam demens, tam stulta es foemina) possim

si tecum fuero sic minus esse nocens.

Est aliquid fateor primos decerpere fructus

cum plena ramos arbore poma gravant.

200 Est aliquid primum de multis sumere florem,

qui suavi reliquas vincat odore rosas.

Est aliquid (ne multa loquar) duxisse puellam,

quam nullum constet iam tetigisse prius.

Quis non virgineos, nuptae post fata mariti

praeferat amplexus qui velit esse pater?

Sed mihi propositum est castum servare pudorem,

ne premat ulla meos nupta puella sinus.

Ut tibi sim gratus (castissima Delia) cultor

perpetua libuit virginitate frui.

205 Legitima quicunque cupit de coniuge prolem,

hic merito sponsus virginis esse cupit.

Verum nec libet hoc, nec si fortasse liberet,

tu mihi ducturo casta puella manes.

Ista iamdudum decerpsit ab arbore magnus

aegides unum vel duo mala, parens.

Iamdudum periit quod me vis carpere pomum,

iamdudum primo floris honore cares.

Nec scio, quid reliquis etiam concesseris istuc,

forte dabas aliis quod mihi prompta dares.

210 Quid iuvat his titulis vitam simulare pudicam?

Quid sine re, tanti nomen inane facis?

Quod servaris adhuc socialis foedera lecti

integra, nec patrem laeseris ante meum,

in magnum laudis cumulum tibi surgere credis

candorisque iubes hinc documenta peti.

At servasse parum est, semper servasse decebat.

Sic mihi sic demum visa pudica fores.

Non ex principio quae sint praestantia scimus,

Spectari ex ipso singula fine solent.

215 Ah miseranda tibi de tanto crimine plaudis?

Atque tibi recte rem cecidisse putas?

Iam graviter digno quo discrucieris amore?

Qui sua non ullo damna favore levet?

Dignus egon videor, quem tecum perdita perdas?

Dignus egon videor, quem tua probra gravent?

Dignus egon videor, qui sim tibi primus adulter;

quique patris tecum strata nefanda premam?

Dii meliora precor, nunquam mihi pectora tantae

disturbent furiae: Dii meliora precor,

220 dii meliora precor, nunquam tibi Phaedra potiri

hiis votis liceat, dii meliora precor.

Non spectas animum, nec ob hunc tibi dignus amore

tam magno videor, sed tibi forma placet.

Ast ego non faciem sed vitam pensito, forma

saepe bona est pravis, et mala saepe bonis.

Peior adulterio tibi turpis adulter habetur,

at mihi turpis erit quisquis adulter erit.

Quo magis egregia est facies, nisi moribus illa

  sit decorata bonis, turpior esse solet.

225 Quis ferat horrendas, quas addis postea voces?

Hos etenim profers ter furiosa sonos:

si mihi concedat Iuno fratremque virumque

Hippolytum videor praepositura Iovi.

Pro quibus ut rursus tibi digna rependere possim,

sic verbis pello verba nefanda piis.

Quod si pluto mihi furias obtrudere vellet

te furiis videor postpositurus ego.

Quisnam ego sum infelix ut cum Iove comparer ipso,

quem certum est omnes exuperare deos?

230 Haeccine te docuit tuus ille cupido vovere?

Haeccine te docuit tam scelerata loqui?

Nonne times ne tecta ruant dum talia scribas?

Aut te contempti fulminet ira Iovis?

Auden Hippolytum praeponere Phaedra tonanti?

Auden mortali postposuisse deum?

Auden hunc tumido regem contemnere fastu

qui tua cum nostris membra cremare potest?

Quid non moliris? Quae non medicamina tentas,

ne tibi non dextre vota sinistra cadant?

235 Tradere communem sic tu tibi poscis opellam,

ut muli steriles mutua terga scabunt.

Scilicet expectas ut dum tibi sim Iove maior,

nemine sis hominum tu mihi Phaedra minor.

Caetera nil miror quae mox temeraria subdis

de studiis variis deque furore tuo.

Quae nihil exhorres patrem sprevisse deorum,

mirum si facias hiis leviora putem?

Quandoquidem nihil est melius quod iungere possit,

  Aut melius iunctam constabilire fidem,

240 Quam si qui studiis valde capiantur eisdem,

artem declaras hic quoque vafra tuam.

Cum sit praecipuum virgo mihi Delia numen,

quae celeri currit per iuga summa pede:

ne mihi dissimilis forsan videaris, eandem

tu quoque sollicita religione colis.

Me quia silvarum latebris gaudere sciebas,

te quoque frondosum fingis amare nemus.

Me quia per celsos delectat currere montes,

silvestres multo dum cane sector apros:

245 huius tam cupidae iamdudum conscia mentis

tu quoque fulmineis retia tendis apris.

Est mihi iucundum ferro configere servos

haec et tu simili cuspide membra feris.

Magnus saepe meis humeris suspenditur arcus,

arcus tela feris cognita saepe capris:

haec eadem tibi sumuntur quae sumimus arma,

vires laetiferas et tuus arcus habet.

Me iuvat in laeto prostratum gramine corpus

grata defessum restituisse mora:

250 Et tu subiectas membris muliebribus herbas,

cum simili recubans utilitate premis.

Me iuvat in magno Phoebaeae lampadis aestu

sub viridi nemorum ponere fronde caput.

Tu quoque membra locas in opaca saepius umbra,

tutaque sub denso tegmine forma latet.

Me iuvat excusso iaculum torquere lacerto,

e manibus volitant fortia tela tuis.

Nos petulantis equi rigidas tractamus habenas,

et tu quadrupedum stringis in ore lupos.

255 Denique tu passim nostrorum simia morum

quod facit Hippolytus, Phaedra subinde facis.

Vis quacunque volo, quae nolo velle recusas:

quaeque probo temere qualiacunque probas.

Haec si vera forent, ut tu vis vera videri,

nunquam iam diro pressa labore fores.

Has tibi non plene notas concedimus artes,

quae notae poterant commoda multa dare.

Si tua mens harum studiis addicta fuisset,

nunquam te vetitus detinuisset amor.

260 Quisquis amat celebres sectari concitus apros,

hic nullum veneris crimen amare potest.

Quisquis amat silvas, montes, latebrasque ferarum,

nullus in hoc sceleri per loca tuta locus.

Quisquis amat validis manibus iactare sagittas,

prorsus in hoc cessant arma (Cupido) tua.

Quisquis amat reliquas (ne singula persequar) artes,

quas modo dicebas te voluisse sequi:

Hunc neque spes fallax, neque gaudia vana movere,

nec vexare diu saeva libido potest.

265 Si poscis causam, breviter sic accipe, curas

non simul admittunt pectora nostra duas.

Solus habes praedam quam possidet ille tyrannus,

in vacuo tantum pectore regnat amor.

Sic nobis ratio, sic experientia monstrat,

exemplis reddi res manifesta potest.

Quisquis enim veterum turpi deceptus amore,

quisquis adulterii labe notatus erat:

iste vel in medias egit convivia noctes,

absumpsitque suas luxuriosus opes:

270 Vel nullo domuit petulantia membra labore,

sed iacuit stertens nocte dieque piger.

Vel vitium (quia sunt confinia) iunxit utrumque

luxuria fractus desidiaque simul.

Cur Paris insignem Lacedaemona classe profectus

ad patriam rediens furta Pelasga tulit?

Cur Helenam rapuit, miserarum exordia rerum?

In luxu vivens luxuriosus erat.

Cur indigna viro muliebria pensa trahebat

Assyriae quondam regia sceptra ferens?

275 Cur in femineo turpissimus agmine vixit?

In luxu vivens desidiosus erat.

Cur ferus Alciden, quem nulla pericula belli

monstrave tot poterant frangere, fregit amor?

Curque virum domitor meretricis iussa ferebat

imbelli subdens bellica colla iugo,

Depositis tandem quae victor gesserat armis?

In luxu vivens desidiosus erat.

Cur vetito nati fervore Semyramis arsit

eiusdem gladio tradita iure neci?

280 Fortis erat primum, sed mox ubi praelia sprevit,

in luxu vivens desidiosa fuit.

Cur sponsae Biblis, quam nomen habere sororis

maluit, infando fratris amore calens:

Cur oblita sui prorsus furiosa pudoris

illum per longas est comitata vias?

Cur laqueo tandem luctus extrusit acerbos?

In luxu vivens, desidiosa fuit.

Cur Medea suam fugiens patriamque patremque

venit in Aesonidae turpis amica sinum?

285 Nec Maga tam dirum potuit depellere virus,

in luxu vivens desidiosa fuit.

Cur natum veneris molli pietate secundum,

tam facili Dido iunxit amore sibi?

Cur decepta, suos finivit morte dolores?

In luxu vivens desidiosa fuit.

Quid reliquos memorem tam foedo crimine turpes,

quos omnes simili more perisse liquet?

Contra si numeres qui stupri labe carebant

quos canit ac longo tempore fama canet:

290 Invenies propter magnos durosque labores,

tam foedis rebus non potuisse capi.

Quae fuit e cerebro summi prognata tonantis,

quaeque timenda truci Gorgone, tela quatit.

Nunquam sentit amans violenta cupidinis arma.

Cur ita? Luxuriam pigritiamque fugit.

Nostra Diana levi quae summa cacumina gressu

transilit, in silvis usque pudica manet.

Atque feros tantum servos aprosque requirit.

Cur ita? Luxuriam pigritiamque fugit.

295 Aönio quo membra lavant in fonte sorores

contemnunt, multis arma timenda, faces.

Nec studiosa cohors ullo succenditur aestu.

  Cur ita? Luxuriam pigritiamque fugit.

Sed te cum divis nolo componere Phaedra:

Et quarum vires aequiparare nequis.

Respice mortales, quibus olim, talibus armis,

tanta pudicitiae castra stetisse liquet.

Optavit Daphne fieri pro virgine laurus,

ne tibi complexum Delie nupta daret.

300 Et tulit optatum. Cur vero fugit amantem?

Hostis pigritiae luxuriaeque fuit.

Hoc quoque tentantem cum Syrinx Pana timeret,

pro Syringe dedit fistula facta sonos.

Cur haec optauit? Cur vovit talia Syrinx?

Hostis pigritiae luxuriaeque fuit.

Bellorophon (cuius divino fulsit in ore

purpura cum nitidae mixta colore nivis)

quod Stenobaea novo poscebat ab hospite munus

non dedit: Hospitii ius violare timens:

305 Sed potius voluit cum tot confligere monstris,

quam vetitum Praeti commaculare thorum.

Cur non corripuit iuvenis petulantia mentem?

Hostis pigritiae luxuriaeque fuit.

Turpiter instantem ne ferret Biblida Cannus,

natales fertur deseruisse locos.

Cur per transmissas ab eadem saepe tabellas

ad scelus haud potuit victus amore trahi?

Cur non sectantem cupide, respexit amicam?

Hostis pigritiae luxuriaeque fuit.

310 Inclita Penelope per multos fortiter annos

perstitit absenti fida manere viro.

Nec cessisse procis fertur cur obsecro tandem?

Hostis pigritiae luxuriaeque fuit.

Denique ne toto quaeramus in orbe pudicos

qui monstrent verum quod mea Musa docet.

Me quoque privignum similem hiis quoque diximus esses.

Dissimilemque tibi nonne noverca vides?

Hoc mihi posse dedit silvarum Delia praeses,

hoc labor, hoc frigi mensula posse dedit.

315 Quod si fecisses quae fecimus, et tibi diva

quod dedit Hippolyto, Phaedra dedisset idem.

Sed quia malebas torpentem ducere vitam

quam quae nos sequimur commodiora sequi:

Mens tua quae melius rebus studuisset honestis

ingratum rigidi portat amoris onus.

Te iuvat in saltus procurrere? Te iuvat ursos

figere? Te currus vertere stulta iuvat?

Hoc fecisse prius decuit cum libera curis

nullum sentires virgo pudica malum.

320 Nunc iuvat incassum post vulnera tanta medelam

quaerere. Nunc sapiens reddita, sero sapis.

Integra mens facili tam dira venena labore

effugit, ac stabili robore fixa manet.

Hausta semel crescunt dispergunturque per artus,

et magna durant improbitate diu.

Nec tamen ista cupis quod tantum posse dolorem

talibus expelli diminuique putes:

Sed quo, si facias quae nobis grata videntur,

sic reddi nobis gratior ipsa queas.

325 Nam si mollitie, quae duriter intima torquet

viscera propositum velle carere foret.

Essent apta magis muliebria munera, fusi

sumptaque de plenis stamina longa colis.

Quae si visa tibi semper iucunda fuissent:

non hodie tantis corriperere malis.

Non Bacchi furiis montes agereris in altos

impigra, vesano praecipitata pede.

Non Driadum, non faunorum fera monticolarum

numina sentires cor penetrare tuum.

330 Ex quo fonte quidem tantos insana tumultus

hauseris: Incertum est, nec memorare queo.

Sic tamen esse puto, sicut depingis, et illud,

quamvis tu sileas, proxima verba docent.

Quippe tuum narras, tales prope semper amores,

quos pia mens refugit, concupiisse genus.

Nonne pudet clarum generis foedare nitorem?

Nonne pudet nidum commaculare tuum?

Nonne pudet veneris tam durum fingere numen,

ut tot ab infausta gente tributa petat?

335 Scilicet hoc addis ne matrem vincere natus

Forte videretur, quem facis ante gravem.

Publicus hic mos est hominum qui foeda patrarunt

ut tribuant fatis propria facta suis.

Pluribus exemplis cupiens defendere crimen,

ostentas nobis quae reticenda forent.

Furta Iovis, matrisque tuae, nostrique parentis:

qui, tibi quod fuerat, desit esse, refers.

Ut tibi post illos non sit mala vita pudori,

quos olim tantos fama fuisse tenet.

340 Ac de matre quidem nihil est quod dicere possim,

in se quippe nihil quod tueatur habet.

Quid scelus esse negem, quod tu scelus esse fateris?

Quodque (nec immerito) crimen onusque vocas?

Fertur enim tauro speciem mentita iuvencae,

foedandum corpus supposuisse suum.

Fabula quod narrant potuit fortasse videri,

ni sceleris faceret nata scelesta fidem.

Non tamen idcirco tibi facta nefanda parentis

amplectenda puto, sed fugienda magis:

345 Ut genus infaustum putri contage repurges

emendesque tuae filia matris opus.

De Iove quod mendax affirmat Creta,  negamus:

Quid non mentiri perfida Creta solet?

Quis miretur enim de tanto numine tantum

si bene cognorit, fingere posse nefas?

Hiis graviora dedit vulgi spargenda per aures,

Figmentis valde nobilitata suis.

Hoc eadem narrat, quae se miseranda sepulchrum

(cum tamen is vivat) narrat habere Iovis.

350 Quae pugnasse deos in summo narrat Olympo

et fasces prolem surripuisse patri:

Quae latuisse diu varias induta figuras

numina Titanum narrat abacta manu:

Quae patris a nato praecisa virilia narrat,

inque trucis fluctus praecipitata maris:

Quae Venerem a spuma, quam ex illis suscitat astus

principium generis narrat habere sui.

Caetera praetereo quae multaque stultaque narrat,

omnia Democriti scommate digna sonant.

355 Hac portenta canit sanis ridenda piisque,

et Cretae quisquam possit habere fidem?

Multa voluptatis causa finxisse putatur:

Sunt quae non nulla commoditate iuvent.

Plus ea miramur, quae fingi nulla coegit

utilitas, quam quae spesve metusve iubent.

Prodest haec multum vitiatae fama puellae,

dicta, quod in gremio sit caluisse Iovis.

Fit tolerabilius quod Iupiter ipse patravit,

obscuratque suo probra nitore deus.

360 Haec multis commenta placent, quae saepius haustum

a magno simulant numine ventris onus.

Ut non fit falsum quod Cretica fabula sparsit

quod deus assumpto luserit ore bovis,

Non tibi continuo sunt haec facienda misellae,

quae fecit divum captus amore sator.

Tunc imitere dei petulantia facta licebit,

cum pariter quae sunt splendidiora queas.

Interea magni numen rectoris adora,

nec te cum summo confer inepta Iove,

365 addis ad infandum tutamen criminis illum

qui tibi connubio non bene iunctus erat.

Qui fera Pasiphaes genetricis pignora stravit,

semivirique fero sustulit ense caput:

Quique tuae retinens ducentia fila sororis:

cauta per varios fugerat arte sinus.

Hunc ais immemorem facti, meliora merentem

complexu miseram destituisse suo.

Quod si destituit, non est cur ipsa queraris,

utpote cui maius venerat inde bonum.

370 Qui divisus erat nunc uni cessit amicae,

soliusque tui captus amore calet.

Sed calet immerito, cum non respondeat ardor.

Illi quippe calet mens, tibi Phaedra tepet.

Perfida perfidiae fidissima pectora damnas

hoc Ariadne potest iustius ipsa queri.

Immo nec ipsa queri merito mihi posse videtur,

quippe relicta quidem, sed tamen absque dolo,

Rem tibi si nescis quo gesta sit ordine pandam,

ut patrem dubitet nemo fuisse pium.

375 Theseus e Creta post victa pericla reversus

in Cyprios fines classe tenebat iter.

Affuit ista soror, quam tu causaris ab illo

delusam, toto tempore grata comes.

Dum vero pinus rapidis agitata procellis

per mare praecipit: mobilitate salit:

dum strident fluctus, dum navis robora pulsant,

dum furit unda maris, dum sale cuncta madent:

dum nitidum caeco nigrescit turbine coelum,

dum rotat assiduo vortice flexa ratis:

380 Hiis insueta malis et tanto fracta tumultu,

durius afflictat mollia membra fretum:

Nauseat infelix, pallescit, frigore torpet,

horrescens animo deficiente labat.

Saepius attollit charissima pectora sponsus

in sponsi gremium, saepius illa cadit.

Ista diem totum patitur, noctemque sequentem

nec violenta feri desinit ira maris.

Postridie Cyprio spectant in littore portum,

Gaudent, ac remos huc properanter agunt.

385 Ventum est ad terram, classis religata quiescit,

in Xenii recreant corpora fessa domo.

Nautis expulso redierunt frigore vires,

et solito Theseus robore fortis erat.

Unica non potuit conceptum pellere morbum

Frigidior gelida Gnosia virgo nive.

Quas non tentavit coniux ibi sedulus artes

ut sponsae possit grata redire salus?

Accersit medicos, apponit pharmaca, nullum

praeterit officium, sed nihil ista iuvant.

390 Perstitit invictum quovis medicamine virus,

ac penitus nervis haesit amara lues.

Dum fovet uxorem, dum flet, dum cuncta veretur,

interea multi praeteriere dies.

Iamque videbatur se dira remittere pestis

nonnihil. (Hoc moesto gaudia magna dedit).

Cum subito quassam non parva negotia puppim

infaustum cogunt rursus arare fretum.

Non tamen ille suam sic deseruisset amicam,

si cognouisset damna futura prius.

395 Viderat aegrotam melius meliusque valere:

Spesque reversurae certa salutis erat.

Ergo nihil metuens nympham commendat amicis,

ipse vale dicto mox rediturus abit.

Interea morbus rediens, afflicta remordet

viscera, moxque gravi fracta dolore necat.

At dum corpus humo condit studiosa iuventus,

ex insperato Theseus ipse redit.

Qui spe frustratus moestas dat in aëra voces,

hei mihi, confecto saepius ore, sonans.

400 Dilacerat crines, maerentia pectora tundit.

pallentes madido compluit imbre genas.

Neue putaretur, sublato corpore mentis

affectus pariter deposuisse pios,

curavit magno celebrandum funus honore,

manibus extinctae munera grata ferens.

Congessit tumulum, flores conspersit odoros,

infuso pinguem melle rigavit humum.

Instituit grandi certamina ludicra sumptu

ex omni tristis parte ineunda rogi.

405 Erexit statuam, quae sponsae membra pudicae

os, humeros, crines, brachia, crura, latus,

denique sic totum referebat corpus ad unguem,

ui nisi nulla foret vox, Ariadna foret.

Adiecit titulos qui testarentur amorem,

quo maior nulli possit inesse viro.

Ut nihil e reliquis memorem, quae multa sepulchro

insculpsit, tantum carmina pauca lege.

Hoc rigido tenerum latitat sub marmore corpus,

quo nihil in toto pulchrius orbe fuit.

410 Pulchrior ipsa tamen speciosi corporis hospes

mens erat, haec radios vicit Apollo tuos.

Haec mihi nupta fuit scriptori carminis huius,

sed nimis heu parvo tempore nuptae fuit.

Venerat e clari Minoïa caede parentis

mecum, nec visa est praeda fuisse levis.

In tumido pariter conscendimus aequore navem

rectus ad haec noster littora cursus erat.

Sed maris illa feri graviter iactata per undas

sic est horribili saxea facta gelu,

415 Ut simul ac Paphium tetigissent carbasa portum

clauderet extremum lapsa repente diem.

O spes fallaces, o gaudia vana, quis unquam,

tam subito falsus, tam miseranda tulit?

Hei mihi ter misero cur posthac vivere quaeram?

Interiit coniux, vita salusque mea.

Quis deus hunc nobis invidit tristis amorem,

dignus erat longo tempore verus amor.

Sed quia successus non sunt in amore secundi,

nec bona nostra diu fata manere sinunt:

420 Ut mihi viva prius, sic nunc defuncta coleris

firmiter in fido pectore fixa manes.

Quamquam nostra repens disiunxit corpora laetum,

non tamen a memori mens mea mente cadet.

Quo me cumque trahet fortuna fugacior Euris,

haec animi fidi litera tristis erit.

Nunc Ariadna vale, non est cur plura loquamur,

sed neque prae lacrimis possumus, ergo vale.

Hanccine perfidiam mulier scelerata vocabis?

Perfidus an potuit talia verba loqui?

425 Non potuit certè, sed tu fortasse pudoris

nescia, quae dico vera fuisse negas.

Ut tibi vera probem certis ego testibus utar,

testes sint Paphii, testis et ipse locus.

Haec hodie monumenta manent, manet ipse sepulchri

cultus, et haec eadem carmina scripta manent.

Ergo nihil frontis mihi prorsus habere videntur,

quos pro compertis fabula vana iuvat.

Quippe sua nostrum sponsa comitante parentem

navibus undifluam Nexon adisse ferent.

430 Cumque gravis lassum torpor tenuisset, ab illa

protinus elapsum vela dedisse notho.

Nec te terrigenis haec stultos fingere miror,

quando nec a superis abstinuere manus.

Horum furta canunt, horum sine fine tumultus

indignos, horum pessima facta canunt.

At quae caelicolis tribuuntur, longa vetustas

protegit, à sannis falsaque tuta facit.

Certe quod nuper, quod nostro tempore factum est,

id merito nullam debet habere fidem.

435 Et tamen hii melius quam tu de patre loquentes

invidia factum perfidiaque levant.

Deseruisse quidem narrans hanc Thesea nympham.

Sed factum instinctu numinis esse putant.

Nam venisse deum media iam nocte bicornem

et monstrasse viam quae fugiturus erat?

Si deus auctor erat fugiendi, cur reprehendis

Thesea nil meritum? Paruit ille deo.

Quis bonus haud timeat contemnere iussa deorum?

Qui melius quam nos optima quaeque vident.

440 Desine quaeso patris claros maculare triumphos,

desine confictis ludere verba dolis.

Illius exemplo ne suade turpia dictu,

non cadit in mores foeda libido pios.

Sed de patre satis. Nunc ad tua verba revertor:

Quae multum uafrae calliditatis habent:

Immo perfidiae potius rabidique furoris.

Non quaecunque potest dicere falsa, cata est?

Hoccine quaeso times, ne non Minoïa fuit?

Ni sis quod generis tota propago fuit?

445 Has leges violare nefas o perfida credis?

Quas tulit impietas quasque nefandus amor?

Non metuenda times, metuendaque negligis ultro?

Religio talis religione caret.

Si tales alii, qualis tu Phaedra, fuerunt,

ultima sis gentis sis precor ipsa tuae.

Non decet in terra corruptam crescere messem,

auferat hoc tantum iusque fidesque scelus.

Inficient totum, nisi putrida membra secentur,

orbem, nec sanus iam locus ullus erit.

450 Ad stigios raptate lacus et tartara nigra

inferni subito tanta venena canes.

Quod si non aliter poterit quam sanguine pestis

extingui, madeat plena cruoris humus.

Quodque dedit terrae nimia de mole quaerenti

Iupiter antiquo tempore, nunc det idem.

Quod fatale vocas non est fatale, sed illud

tu fatis tribuis, quod cupis esse ratum.

Rursus deciperis, rursum te numina fallunt.

Non stringor fati legibus (ecce) tui.

455 Te mea forma capit, caperet tua forma vicissim

me, nisi cum tali pectore iuncta foret.

Si tibi mens esset qualis fuit ante sorori,

esse mihi posses quod fuit illa patri.

Haec mihi de fido qui illos coniunxit amore,

non de coniugii foedere dicta putes.

Nam si casta fores possem te forsan amare:

non possem coniux attamen esse tuus.

Cur nimium properas, cur tam fecisse videris?

Cur velut admisso crimine laeta canis?

460 Perfida mentiris gnatus genitorque, sorores

non (ut tu dicis) surripuere duas.

Altera namque meo nupta est non rapta parenti:

Altera nec rapta es nec rapiere mihi.

Sed neque te admittam quamuis me sponte sequaris.

absit ab Hippolyto crimen utrumque procul.

Si, quae facta refers, ea vere facta fuissent,

esset, credo, mihi vita futura brevis.

At, quae nunc (salvis etiam male perdita rebus)

praepropere statui bina trophaea iubes,

465 Si voti compos fieres (quod dii prohibete)

pro binis essent vix tibi quina satis.

Pluraque sperato de rerum fine locuta,

nunc ad principium denuo vela refers.

Unde tibi miserum concepti semen amoris

fluxerit, unde vorax usserit ossa calor.

Ceperit unde tibi primum mea forma placere,

quam longe melius displicuisse fuit.

Cum nuper Cereri, de qua se iactat Eleusis

Cecropiae facerent mystica sacra nurus:

470 Tunc ibi me visum narras, in damna videntis,

infixisse tuis ossibus acre malum.

Tum faciem nostram, quam saepius ante probabas

ut pulchram, solito complacuisse magis.

Tunc fulsisse tibi velamina corporis huius

albenti multo candidiora nive.

Tunc rutulos viridi praecinctos flore capillos

Phoebeum visos exuperasse iubar.

Tunc ais egregium qui tinxerat ora ruborem

non cessisse rosis quas tua creta parit.

475 Addis quod facies aliis truculenta feroxque,

iudice te, fortis nomine digna fuit.

Nec speciosa tibi tantum modo membra placebant,

inque suo recte stantia quaeque loco.

Sed dignae formae, quas tunc ostendimus, artes

auxerunt flammae semina dira tuae.

Cum sternacis equi sublimia terga premebam

conspersumque leni pulvere corpus erat.

Iam quo nullus in hoc maior certamine fertur

mutato celebris nomine Castor eram.

480 Cum iaculanda manu celeri fera tela rotabam,

credebar fortis robur habere ducis.

Cum nocitura feris lato venabula ferro

in manibus valide concutientis erant.

Ni sexus dispar similes distingueret artus

dixisses, telum hoc Delia virgo iacit.

Si quae praeterea iuvenis iuveniliter egi,

omnia visa tibi summa fuisse refers.

Credo, tibi pulcher miranti cuncta videbar.

Miratur demens omnia, quisquis amat.

485 Nec modo quae laudem prope nullam iure merentur,

sed quae sunt maculis undique sparsa probat.

Sic Polyphemus erat Galataeae pulcher amanti,

quo non in terris turpior alter erat.

Sic proprios laudat foedissima simia pullos,

quod deformis eis, forma parentis inest.

Denique (ne multis consumam tempora verbis)

  sic quod amat pulchrum quisque putare solet.

Qualemcunque mihi faciem vultumque dedisset

et pater et rerum publica causa, deus:

490 Non huius facio, nisi formam casta, venusta et

vita, mihique simul vernat uterque decor.

Qualis, qualis, adest si nossem posse nocere,

deformata prius quam nocuisset erat.

Egregium foedo truncassem vulnere nasum,

turpassem roseas ungue notante genas.

Mollia conscisso fecissem livida rictu

labra, nec ornassent tempora flava comae.

Non satis esse puto quod me sine crimine gessi,

debueram nulli criminis esse parens.

495 O utinam potius quam hic haesisset in imis

visceribus, nostro fusus ab ore furor:

Tunc cum spiciferi venerandae numinis arae

thura merumque frequens Attica turba daret:

Vel mea me Traezen multa spectabilis orno

captantem celeres detinuisset apros:

Vel (quod et ipsa cupis pariter, nisi falsa loquaris)

inclyta servasset te tua Creta domi.

Nulla fuisset enim tam magni causa doloris

qui tua nunc auido viscera dente vorat.

500 At quia mortiferum cepisti vulnus, ab ipsa

quae te percussit cuspide quaeris opem.

In densis me dura iubet deponere silvis

quae sub inhumano pectore saxa latent.

Teque negas dignam nobis debere videri

quam laqueum cogat noster adire rigor.

At non sum durus, non sum de cautibus ortus,

nec riget in gelido saxea vena sinu.

Esse putas durum quod pessima crimina vitem?

Non est hoc dura sed patientis opus.

505 Non possum fieri mollis tibi (duriter audax)

ni patri longe durior esse velim.

Hunc laesisse quidem vel parvo crimine, nedum

tam detestando credimus esse nefas.

Non ego te perdo, sed quis prohibere volentem,

ultro si cupias ipsa perire, potest?

Quid pharetrata mihi possit conferre Diana:

quid prosint agili spicula iacta manu:

Quid sub stelligero quas ducimus aethere noctes:

quid celeres cursus per loca plana iuvent:

510 Quid ductare canes, quid retia tendere cervis:

Caetera quid prosint denique facta, rogas?

Hoc mihi (si nescis) praestant, ut sim tibi longe

dissimilis, nec me vexet amarus amor.

Dum studiis etenim corpus laxatur honestis,

nil nisi quod deceat mens agitare potest.

Caetera quaeque placent, (dices) hoc displicet unum

quod longam facias rebus in hisce moram.

Gaudia mutari debent, mutatio rerum

grata fuit semper, grataque semper erit.

515 Sunt miscenda levi tam dura negotia lusu:

Ut capiat partes utraque dira suas.

Cum non horrescat consortem Cyprida Phoebe

quid iungi mystas nos utriusque vetat.

Si tollas venerem, iam nulla est gratia silvis,

rustica prorsus erat gaudia nulla ferens.

Hoc mihi tu narris, hoc vis me credere verum.

Sed te mendacem res manifesta probat.

Non bene conveniunt meretrix tua, nostraque virgo,

nec tam distantes res capit una duas.

520 Verum non refugit venerem, prolemque tonantis

Delia, sed non est haec Iove nata Venus.

Tu cupidam mentem foedaque libidinis aestum

appellas venerem. Non placet illa venus.

Hoc mihi semper erat studium, semperque futurum est,

ne venus haec in me possit habere locum.

Non durare quidem bene quicquam posse fatemur

ni reparet fractum robur amica quies.

Sicut enim dicis, qui semper tenditur arcus

  frangitur, aut iusto laxior esse solet.

525 Non tamen idcirco, si lassum corpus anhelet,

ut redeant vires, est adeunda venus.

Hoc nihil est aliud, quam si quis febre laborans,

ut valeat, stultus dira venena bibat.

Quis tandem coitus incommoda maxima nescit,

  quidque mali secum gaudia parva ferunt?

Corporis epoto consumit sanguine vires,

  et simul ingenii vimque decusque rapit.

Sunt, quibus hoc possum melius consumere tempus

  quo defessa iuvat membra fovere, modi.

530 Est mihi vox dulcis modulandis versibus apta,

  quae moveat chordas est mihi docta manus:

Est legisse libros non iniucunda voluptas,

   qui multa rerum cognitione scatent.

Si nihil est aliud quo mens teneatur, ad ipsam

  naturae faciem lumina flecto mea.

Aspicio rapida tortum vertigine coelum,

  dum solitas peragit nocte dieque vices.

Aspicio Phoebum divina luce micantem,

  vincentemque sua sidera cuncta, face.

535 Aspicio variis ridentes floribus hortos,

  aspicio densum fronde virente nemus.

Aspicio laetas cerealia munera fruges,

aspicio pomis robora curva suis.

Admiror pluuias, tonitru, fulmenque tremendum,

cumque gelu rores, candidulamque nivem.

Admiror certis redeuntia legibus anni

tempora, quae propria singula dote iuvant.

Admiror variis animantia praedita formis,

quaeque suum reparent pignora multa genus.

540 Haec mihi dum lucet Titan spectare licebit,

ne labatur iners vel sine fruge dies.

Mox ubi condiderit nitidum sol aureus orbem,

pulsaritque tuas diva Minerva fores:

Maxima pacatae rediit solatia noctis

stellarum rutilo cincta Diana grege.

Ergo nec in magno radiantis Apollinis aestu

materia lusus silua carere potest.

Nec sub tranquillae densa caligine noctis

unquam lassatis, quo recreemur, abest.

545 Namque vel haec eadem subeunt quae diximus ante,

vel domat obrepens languida membra sopor.

Haec ego dum repeto merum, dum singula tracto,

dum valde miror, spreta libidi iacet.

Sed quia non alia videar superabilis arte,

exemplis videor cedere posse tuis.

Enumeras igitur qui praecessere nocentes,

ne videare mihi sola fuisse nocens.

Hos ais in silvis positos habuisse puellas

quae nova defessis gaudia saepe darent.

550 Quos imitere, mali nunquam tibi, pessima, desunt,

nunquam non desint, quos imitere, boni.

Sed tam parva tibi scelerosae turba cohortis

semina peccandi tanta dedisse potest.

Cur ut legitime vivas casteque, bonorum

non aequas vires copia maior habet?

Strenuus occurrit Cephalus cum pellice rubra

et Cinarae praesto est aurea prole Cypris.

Non fugit Oenides cum forti virgine iunctus

quam spolium caesi iussit habere suis.

555 Ista quidem memori sub pectore firmiter haerent

quae rapidis melius fuere Notis.

Nobilium vero clarissima facta virorum

praeteriens, magna calliditate siles.

Non est exemplis quod rem faciamus apertam,

nec facibus nostris lumina solis egent.

Plures esse bonos declaras ipsa, malorum

cum tria vix possis enumerare iuga.

Nec tamen inter eos, quos narras, ulla reperta est

quae cum privigno iuncta noverca foret.

560 Si fateamur enim, quae tanquam vera citasti,

tu nobis herbam sic quoque victa dares.

Nunc autem quis nos, nisi talpa caecior, illud

perspicit in fictis ponderis esse nihil?

Quis gravis affirmat, quae tu mihi succinis, auctor?

Quis tandem certa prodidit ista fide?

Tu fortasse potes multos afferre poëtas,

quorum nescio quod carmina tale sonent.

Vis tibi de vestris breviter quid sentio dicam

vatibus, ausculta, sic ego censor ero.

565 Do numeros aptos, do splendida verba poëtis,

do pectus multa fertilitate scatens:

Caetera quae faciunt ad plausus, omnia dono.

Solam demo fidem: Qua caret iste chorus.

Nec tamen hii semper quae sunt vanissimae narrant.

Saepe superducto vera colore canunt.

In quibus indoctum non raro vulgus aberrat,

pro nucleis avido tegmina dente vorans.

Utque tibi possit fieri manifestius istuc,

accipe vaticino quae tibi more canam.

570 Uxor erat Cephalo pulcherrima, nomine Procris,

Cecropidum ex clara stirpe creata ducis:

Ille per umbrosas solitus discurrere silvas

plurima cervorum corpora stravit humo.

Saepius expleta multarum caede ferarum

cum se laxasset victa labore manus,

Et viridem lasso pressisset corpore terram,

assiduo talos aedidit ore sonos.

Dulcis amica veni ne te via longa moretur,

huc celeri gressu dulcis amica veni.

575 Dulcis amica veni, mea lux, mea magna voluptas,

deliciae que meae, dulcis amica veni.

Dulcis amica veni, frondosas lapsa per ornos,

in Cephali gremium dulcis amica veni.

Dulcis amica veni, quis te tenet (aura) locorum?

Ne mihi nunc adsis. Dulcis amica veni.

Audiit hanc mulier quaedam, sio saepe vocantem.

Dum nemorosa trahit per loca forte pedes:

protinus ad Procrin currens temeraria, sponsam

in silvis aliam vir tuus (inquit) habet.

580 Nam modo praeteriens audivi verba loquentis,

una mihi cunctis dulcior aura veni.

Credula Nympha statim furialibus acta colubris:

Per iuga, per saltus, per latebrasque ruit.

Cum prope monstratas venisset ab indice partes

sponsus ubi fuso corpore pressit humum:

Constitit infelix, ac densis tecto frutetis

aure viri missos captat ab ore sonos.

Ille suas repetens; quas diximus antea, voces:

Saepius ingeminat: Dulcis amica veni.

585 Postremo quasi iam venientem cerneret illam,

nunc implet fessos, nunc (ait) aura sinus.

Procris ab amplexus cupiens prohibere mariti

nympham, per silvas plena dolore salit.

Sed mox adiecit Cephalus, Tu blande Favoni

nunc age fessa tuo flamine membra leves.

Tunc intellecta fallacis imagine verbi,

discutit ex animo triste doloris onus.

Iam quoque deposita formidine pellicis omni,

ad fidum properat currere laeta virum.

590 Dum per densatum magno veprem fragore,

ramosum quassat fronde tremente nemus.

Ille ratus damam, correpto protinus arcu,

configit telo coniugis ossa truci.

Continet hoc nostrum partim verissima carmen,

partim quae cecini vera fuisse putes.

Haec tamen ipsa queunt pro veris forsan haberi,

si bene discutias quod mea verba sonant.

At non te fugiat quid significare velimus,

detecta carmen fronte videbis idem.

595 Captus venandi studio Cyllenius heros,

impiger urgebat nocte dieque feras.

Saepius avulsum vel totis quinque diebus

Procridis a gremio dulce tenebat opus.

Hinc licet immerito suspectus cepit haberi,

quod traheret vetito captus amore moras.

Haec est summa rei, nam femina criminis index,

Procris ab invita caesa repente manu.

Pellex aura, tremens agitato corpore silva,

omnia de vatum pectore nata fluunt.

600 Atque fidem nullam cum sint adaperta merentur,

non ratione tamen fabula ficta manet.

Foemina quae mentem turbat male sedula nymphae

vulgaris faciem garrulitatis habet.

Zelotypae stimulos aperit tam credula Procris,

quae nunquam tristi suspicione caret.

Quodneque blanda Venus, neque mollis vincere torpor,

pectora quae studiis incalvere, queant:

Exemplum Cephalus prudentibus utile praebet,

qui tulit a sponsa sponsus abesse diu.

605 Coniugis immerito suspecta libido, vocari

Procridis extinctae nex inopina potest.

Sic etenim vivens morienti proxima vivit,

suspicio dirae vulnera mortis habet

apto monstrantur discrimina maxima verbo,

non est haec tristi morte ruina minor.

Consimili sensu nos accipienda putamus:

quae de Tithoni coniuge fama canit.

Cum Cephalus miro nemoris caperetur amore,

perdendique feras quas locus ille tenet;

610 longam saepe diem nimium properare putavit:

ac tarde celeres currere noctis equos. 

Atque subinde novos praecessit Apollinis ortus,

quo thalamos aperit tempore Diva rubens.

Argumenta dedit figendi talia multis,

dum silvas peteret, visus adire deam.

Forsitan et causam fingendi nominis error

praebuit, ac populi fractus in ore sonus.

Non te Procri modo tua pellex aura fefellit:

Ast eadem reliquis imposuisse potest.

615 Vertit in auroram levis aurae nomen, inepta

nescio quae mulier non satis aure valens.

Protinus in vulgus late nova fabula sparsit,

mandavitque libris hanc tua (Phoebe) cohors.

Quae solet ex tumulis vastos producere montes,

quae facere ex vili musca elephanta solet.

Nonne potest unam leviter corrumpere vocem,

atque duas reliquis addere fama notas?

Quae de formosa mihi rursus Adonide subdis,

(quem licet imberbem fertur amasse Venus)

620 Deque repentino Meleagri fortis amore,

sunt, ut aperta, levi transilienda pede.

In teneram Cynerae prolem cum tanta libido

non cadat, hoc aliud significare potest.

Sic etenim voluisse puto monstrare poëtas.

Et prope divino fulserit ore puer.

Idque per excessum consueto more, canentes

dixerunt formam posse movere Deas.

Aenidae vero coniux Atalanta sorori

(non ut tu narras) turpis amica fuit.

625 Quis nisi mentis inops, genitalis foedera lecti

si bene iungantur, non ut honesta probet?

Nec tua cum recte factis conferre labores

crimina, sic etenim deteriora facis.

Cum rutilo quotiens ferrum componitur auro,

quam prius extiterit, uilius esse solet.

Quod mihi de cunctis ne soli desit amica

silvicolis, optas ipsa venire comes:

Quod te dicis apros obliquo dente timendos

spernere, si nostro detur amore frui:

630 Quid Traezena meam, tenuis quam sustinet Isthmos,

prae magnae celebri Palladis arce probas:

Quodque tua patria, mea charior esse videtur,

iam tibi blanditias ista, strophasque sonant.

Nil his commoveor, lusus admitto iocosos,

quamvis omnino seria nulla trahant.

Quaeque nihil noceant possum mendacia ferre,

non possum vero quae mihi damna ferant.

Quae tibi de nato veneris, de principe coeli,

de coitum nitidi matre ferente bovis:

635 De Cephalo rursum, de Cypride, de Meleagro,

nominibus tantis, dicta fuere prius:

Et si foeda sciam nullique ferenda pudico,

qua licet ac possum dissimulare libet.

Tanta boni certe non est iniuria patris

dissimulanda mihi, si pius esse velim.

Surgis in innocui crudelis bellua famam,

inque malam partem splendida facta rapis.

Scilicet invisum patris mihi reddere nomen,

omni qua possis arte scelesta paras.

640 Ut videare mali merito fugisse mariti

lectum, nec tibi sit non redamare pudor.

Dicis abesse virum, nec eundem velle reverti,

ne reditus possit me cruciare timor.

Omnia commemoras quae Thesea laedere possunt,

in confingendo crimine docta satis.

Quid tamen admisit? Quod dignum vindice crimen?

Quas odii causas quaeso referre potes?

Si reprehendis eum quod gratum fidus amico

praestitit officium, nobile carpis opus.

645 Cui datur hoc vitio quod amici commoda spectet?

Quodque putat comiti nulla neganda bono?

Hinc Agamemnonides toto clarissimus orbe

redditur, hinc Pyladae nomen ad astra volat.

Hinc tibi Pelide magnum Patroclus honorem

praebuit, hinc celebris sit tua Niso fides.

Denique laudamus quicquid fecere priores,

ut sociis possent ferre salutis opem.

Cur igitur patris fidissima pectora damnas

si quid Pyrithoo praestitit ipse suo?

650 Quisquis amicitia de mundo foedera tollit,

Phoebaeum caeco tollit ab orbe iubar.

Forsitan hanc ipsam neque tu, licet impia, damnas,

sed quodam censes posse valere tenus.

Forsitan ad sacras dicis non longius aras

fida sodalicii iura tenenda piis.

Ast hunc, quod scelus est, stygiam tranasse paludem?

Ut Siculam rapiat Ditis ab arce Deam.

Si moliretur quod iusque piumque vetarent,

invidiam posset tanta levare fides.

655 Egregios magni laudarent pectoris ausus,

multi, pro socio tale moventis opus:

Quem neque tres furiae, neque tetri carceris horror,

nec rabidus triplici Cerberus ore canis:

Nec reliquae pestes valeant terrere, quis illum

pectoris invictum robur habere negat?

Quis neget eximium, qui talia cogat, amorem

fortiter obiecto corpore monstra pati?

Non tamen ipse patris tam fortia facta tuerer,

si faceret quod tu, stultaque turba putat.

660 Non facientis enim vires nec cor generosum,

ni facti fuerit causa probanda, probo.

Quod si nosse velis, vel quo properaverit ille,

vel quae sit longae causa putanda morae:

Seposito dici patiaris murmure verum:

dum tibi qua liceat rem brevitate cano.

Ille nec ad rutilo descendit lumine cassos:

nec stygii subiit tristia regna Iovis:

Nec praedam socio te sacra Proserpina captat:

Nec rabidum stricto provocat ense canem:

665 Non cadit in mentem vesania tanta sagacis

egregiique viri non cadit iste furor.

Nunquam Pyrithous tam stulta petisset ab ipso,

nec victurus eum, si petisset, erat.

Unde igitur multis istuc iactatur in ore?

  Unde data est falsi criminis ansa, rogas?

Hic quoque vicinis deceptum vocibus errat

vulgus, in effictis vera latere putans.

Qui tenet Epyri fortissima regna Tyrannum,

inferni nomen Ditis habere ferunt.

670 Nec sic mentiti solum Plutonis adumbrat

sceptra, sed et coniux dicitur ipsa Ceres.

Dicitur et proles huius Proserpina virgo,

  ne qua dissimilem conditione putes.

Huc accedit item quod eidem Cerberus adsit

  quem triplex vincit dura catena, canis.

Cum quo rex illum mandat certamen adire

  quisquis in amplexum virginis ire cupit.

Congressos autem male fausto sidere multos,

  tradidit horrendae bellua saeva neci:

675 Haec alio multi torquent, hinc putida fluxit

  fabula de raptu virginis illa deae.

Huc igitur sociis pertraxit gratia nostrum

  ut tradatur ei sponsa cupita, patrem.

Pyrithoique licet magno teneatur amore:

  Non tamen hunc nobis praeposuisse reor.

Non est de nobis cur non ad tempus abesse

  possit, nec ceptum est, quod removemur iter.

Pyrithoi contra dubias properantis adoras

  non patiebatur ducere causa moram.

680 Si nos in simili positos discrimine rerum

  cerneret, haud fictus perspiceretur amor.

Tu tamen ingratum nobis ostendere tentas,

  ut gemini pariter criminis esse reum:

Quod nos deseruit, quod nobis sanguine iunctos

  ad stygios duro transerit ense lacus.

Quarum si libeat causas expendere rerum,

  nulla procul dubio culpa necantis erit.

Quod de fratre tuo causaris inepta perempto:

  Magnas hoc laudes iure meretur opus.

685 Nonne fuit misera dignus qui morte periret,

  cum forma tauri non bene iunctus homo?

Nonne fuit caesus merito qui sanguine pastus

  humano, multis causa timoris erat?

Nonne luit poenam crudelis bellua dignam,

  qui tanta patriam caede replevit humum?

Cur tibi quod placuit quondam, placuitque sorori,

  quodque patri placuit, nunc reprehendis idem?

Si vel parua tibi superesset mica pudoris:

  Monstrosus frater dissimulandus erat.

690 Dedecori monstrum est monstri quoque causa pudore

  affert, nec matris probra latere sinit.

Addis ad invidiam crudelia facta sororis,

  quam dederat miseram Theseus ipse neci.

Iam tibi monstravi supra, quam falsa loquaris.

  non est hic eadem causa tuenda mihi.

Tristia dilectae subnectis funera matris:

  hac quoque labe virum commaculare studes.

Extinctam fateor, nolo manifesta negare.

  Res est quam velim certior ista mihi.

695 Nec leviter vexat tristis praecordia casis,

  quem nequeo siccis nunc recitare genis.

At non propterea, cum nil praeclarius extet,

  imminuenda pii gloria patris erit.

Non fuit huic certe pereundi Theseus auctor,

  si foret, humana vir sine mente foret.

Hiccine tam castam potuit iugulare puellam,

  tam sido iunctam pectore, tamque piam?

Ne quod tale parens damnum pateretur ab illo,

  non tantum Hippolyto pignore tuta fuit.

700 Tuta fuit tali facie, quam dicere turpem,

  nec Momus poterat, tuta pudore fuit.

Tuta fuit rebus quas gesserat antea magni

  Theseus, hic lethi quis metus esse potest?

Si nec amata viro, nec digna fuisset amari,

  non tamen idcirco non toleranda fuit:

Obscurasset enim titulos extincta superbos,

  per quos illius surgit in astra caput.

Hoc periit nuper ferus interimente Procustes,

  hoc Schinis, hoc Schiron semiferumque genus.

705 Ista per Hippolytae cecidissent omnia mortem,

  si modo vera necis causa fuisset ei.

Nec licet his tantum stultas convincere nugas,

  sed falsum crimen vel modus ipse probat.

Quod tibi, quo melius possis cognoscere, dicam.

  Quod super hiis falso credita turba putet.

Iusserat Euristeus, quo multa iubente pericla

  Alcides toto victor in orbe tulit:

Iusserat Hippolytae pugnacis tollere zonam,

  scilicet hoc fieri non potuisse ratus.

710 Monstris ille tamen gravioribus ante subactis,

  hinc quoque se palmam posse referre putat.

Aggreditur bellum, comitem se Theseus addit,

  barbaricam vincunt non sine clade manum.

Hactenus haud dubie quae sunt verissima narrat.

  Hoc etenim gesta est res (mihi crede) modo.

Cum tamen adiiciunt quod in ipso marte cruento

  casa sit Hippolyte coniugis ense sui:

Quis tam stultus erit, quis tam sine pectore truncus,

  ut verbis istis credat inesse fidem?

715 Si tulit exitium, dum pugnat in ordine miles,

  quomodo sponsa patri tradita deinde fuit?

Quomodo me genuit posthac? Quis non putet istos

  qui sic nugantur mentis habere nihil?

Si caret hic uitio: (Dices) quis perdidit illam?

  Hoc ab Amazonia discere gente potes.

Ipse tibi referam quod ab illis ante rogatum

  audivi, nec me vera latere putes.

Hanc ubi captivam cepisset ab Hercule belli

  mercedem subito captus amore fuit.

720 Virgineoque bonum miratus in ore colorem

  ad patrios voluit praemia ferre lares.

Nec fidum renuens comitem sponsumque puella

  sese ductori tradidit ipsa suo.

Talia dum versant animo, dum cuncta parantur:

  Horrida finitimi rursus ad arma vocant.

Nascitur interea confusio maxima rerum.

  Turba repentino fracta pavore tremit.

Hic tunc Hippolytam, si non (o maxime Theseu)

  te dilexisset, quid potuisse putas?

725 Nonne suas iterum poterat reparare cohortes?

  Nonne nova poterat bella ciere manu?

Non tamen hoc fecit, non hostis, ut ante, marito,

  sed nunc in bello fida patrona fuit.

Corripit arma furens, medios se fundit in hostes,

  militis incursus pressat acerba novi.

Dumque nimis vehemens instat, dum prodiga vita

  per densas acies nil remorata salit:

Multorum tandem iaculis confossa virorum,

  in reliqua populi mortua strage cadit.

730 Sic extincta suum bene declaravit amorem,

  non virtute magis quam pietate nitens.

Theseus occisam magni sepelivit honore,

  fortia sub gelido marmora membra locans.

Addidit hos fido natos e pectore versus:

  conscia qui taciti verba favoris habent.

Hoc inclusa latet mulier validissima saxo,

  inter Amazanios gloria prima greges.

Qui mihi dura quidem tu donec succumberet armis,

  post bellum vero sponsa fidelis erat.

735 Namque, repente novo posthac oriente tumultu,

  concidit in pugna fortiter ulta virum.

Cuius fama rei laudesque decusque manebunt

  inclyta per multos non peritura dies.

Hippolyte valeas, tua molliter ossa quiescant:

  Dii tibi dent factis praemia digna tuis.

Quod solum possim, fidis ita spondeo verbis,

  quod mihi tu fueras, hoc tibi semper ero.

Haec est vera rei narratio, crede loquenti,

  luminibus vidi carmina scripta meis.

740 Caetera quae nullis certis auctoribus, addis

  vulgus, ab erroris fonte profecta scias.

Iam quod privato sociatam foedere dicis

  in thalamo nullas exagitasse faces:

Flebilis invidiam fati, non Thesea taxas,

  quem cepisset enim, morte cadebat, honor.

Nec pudet Hippolytum, quod sit sine foedere natus:

  Pluribus hoc aliis contigit ante viris:

Qui virtute sua totum fulsere per orbem

  plusquam Phoebaeo clarus in orbe nitor.

745 Non genus et proavos nostrum reputamus honorem.

  His facit obscuros vita modesta pares.

Nec piget imperii fasces concedere fratre,

  qui longo post me tempore natus erat.

Non vitio patris, non matris contigit illud,

  quae fortuna dedit qualiacunque feram.

Quod si magna facit tales opulentia rerum,

  qualem te, regni luxuriantis opes.

Regna sibi frater teneat, mihi silva placebit,

  non amo cum tantis commoda iuncta malis.

750 Quos mihi germanos ex te genetrice creavit,

  Theseus hos noli damna vocare mea.

Nec simules quod eos invitum nutriat uber,

  quos me de regno posse movere scias.

Non hiis invideo felicis munera sortis,

  sed longos opto munera grata dies.

Quas de rumpendis pergis subnectere membris

  sensus in his duplex vocibus esse solet.

Si de te dicas, non imo ex pectore ducta,

  nata sed in labris verba fuisse reor.

755 Sin autem nostris hoc damni fratribus optas,

  ne mihi praeripiant regia sceptra nothi:

Durior esse mihi quovis adamante videris,

  qui pueros cupias interiisse tuos:

Vixque die visa subitas sensisse tenebras,

  cum dolor urgeret ponere ventris onus.

Sed mihi ni mirum sic rem te dicere gratam

  imperio nostro visa favere putas.

Sic mihi blandiris, sic barbam vellere tentas,

  sic me posse putas ad tua vota capi.

760 Hic iam succurrit quod mouit et antea risum,

  quomodo sit virgo facta puella parens.

Postquam visa meum satis es taxasse parentem,

  invidiaeque viro conciliasse satis:

Nos de sublimi rides et scommate pulsas,

fine sub extremo talia dicta vomis:

Inunc et meriti lectum reverere parentis

  quem fugit, et factis abdicat ille suis.

Omnia vana sonis. Non ille cubilia factis

  abdicat, aut rumpit, quod facis ipsa, fidem.

765 Non est cur naso meritus crispante notetur,

  nunquam, cur illum non vereamur, erit.

Sed tu cum noris vetitum, ne quando noverca

  cum sponsi nato sit coitura sui:

Hos mihi terrores animo removere laborans

  tam dirum tentas occuluisse scelus.

Quod veterum coluit pietas, hoc impia spernis:

  Quaeque libet cunctis, illa licere putas.

Si vetus est pietas, tanto magis esse tenendam

  arbitror, antiquis multa fuere bona.

770 Nec temere mutanda reor quaecunque priorum

   Consensu tanto culta fuere diu.

Quae nova succedunt, antiquis plaeraque cedunt,

   Et sunt prototypis deteriora suis.

Rustica regna vocas Saturni, rustica sane,

  sed pia rusticitas non scelerata fuit.

Aurea primaevae rutilabant saecula gentis

  cum Phoebi sanctus regna teneret avus.

Mox ubi ima patris tenuisset Iupiter arcem

  argento cessit protinus omnis honor.

775 Quid voluere sibi fingentes ista poëtae?

  Quid nisi perpetuo deteriora sequi?

Non tamen argentum tantummodo secula gignunt

  nostra. Sed in multis aurea vena manet.

Nec moritura fuit vivax pietatis imago

  postea, quippe boni quam coluere colunt.

Qui sapit inter se duas pugnare negabit,

  nec damnare Iovem quae placuere patri.

Antea non poterant coniuncti sanguine, iuncto

  misceri caste vir mulierque sinu.

780 Sed neque nunc possunt, neque nunc quodcunque iuvabit

  protinus hoc statuit Iupiter esse pium.

Plurima de summo memorantur falsa tonante

  ne careant specie pessima facta boni.

Si quis adulterii manifesta labe notetur,

  protinus ad summum provocat ille Iovem.

Si quis non casto fervescat amore sororis,

  non pudet: Exemplo est culpa soluta Iovis.

Si quis in uxorem petulantior esse parentis

  dicatur, citat hunc rursus et ipse deum.

785 En, quo vestra ferant vani mendacia vates,

  quae fieri cogant non sine laude mala?

Iupiter omnipotens cum sit tibi missile telum,

  cur hos indemnes lentus abire finis?

Tu superas etiam stultos (furiosa) poëtas

   (et si vix quicquam stultius esse potest)

non cognata probans tantum qui corpora iungit

  nodum, sed reliquis omnibus anteferens,

illa tibi demum firmis coitura videtur

  copula, iuncturis quam ligat ipsa venus,

790 si ligat ipsa venus fateor, sed non ligat illa

  cum generis mixto semine fervet amor.

Semper abhorrebat tales venus inclytae nexus,

  quales hanc reliquis imposuisse refers.

Omnem cauta moves lapidem: Genus omne stropharum

  excutis, ut possim praeda cupita capi.

Nunc auctore deo simulas nihil esse timendum,

  cur quod iussit amor non mereatur opus?

Nunc me blanditias palpas, tinctumque rubore

  candorem uultus ingeniosa probas.

795 Nunc terrore gravi pulsas, nunc mollia iungis,

  nunc mea moturus viscera fletus adest.

Nunc mihi te stabili coniunctam foedere dicis:

  In nostro fidam velle manere thoro.

Nunc facis invidiam patri dum cuncta recenses,

  quae si facta quidem, non bene facta forent.

Nunc exempla citas quibus hoc licuisse quod optas

  antiquis monstres tamque licere tibi.

Denique ne cupidum tardet formido laboras

  tandem, et sollicitum ponere mentis onus.

800 Nec tamen excuterent animo tua verba pavorem,

  si premeret tantum pectora nostra pavor.

Quod putet audendum noster sibi conscius ardor

  sub titulo generis posse latere putas?

Non ego posse puto, misi quis quae videt aperte,

  illa sibi prorsus visa fuisse neget.

Si quisquam videat complexu brachia iungi

  labraque non parvas ducere iuncta moras:

Viderit ista semel, castum fortassis amorem

  occulta credet fraudis habere nihil:

805 Verum si fuerint eadem repetita frequenter.

  (Ut certe crebras sunt habitura vices)

non ego privignus reputabor, ut antea, sidus,

  nec tu diceris, fida noverca mihi,

sed tu continuo meretrix, ego turpis adulter

  cognoscar, poterit nec bene culpa tegi.

Quod subeunda negas mihi, quae patiuntur amantes?

  Dum stant occlusis non semel ante fores,

Hoc aliis, quos ista solent promissa movere,

  non mihi qui sperno talia dona, refer.

810 Per tenebras alii discurrunt noctis opacae,

  cingentes madidis tempora laxa rosis.

Limina calce terunt, custodem fallere tentant,

  assiduas iactant igne rotante faces.

Denique, si neque sic intromittantur, ibidem

  in somnum tandem, spe pereunte, cadunt.

Ast ego non modo non patiar, quod vulgus ineptum,

  sed neque quae facilem se dat, amica placet.

Non ego te precibus, quo sis mihi blanda, lacessam:

  Nec si tu iubeas ultro, venire libet.

815 Quos tenuit domus una duos, tenuisset eosdem

  saepius, antiquum si tenuisset amor.

Sed quia mutatum video, mutabor et ipse,

  nosque tenere simul desinet una domus.

Et procul auditas trepidans exhorreo voces,

  nedum praesentes absque labore feram.

Oscula multa dedi fateor, sed pauca recepi:

  Quae data credebam nil habuisse doli.

Argumenta tuae pietatis magna putabam

  ista, vicesque pudor non retulisse fuit.

820 Nil mihi suspectum fuerat, nec tunc (nisi fallar)

  mentem Phaedra tuam ceperat iste furor.

Nunc ubi facta palam te sunt prodente venena,

  sana venenosis iungere labra piget.

Tutus ero tecum foedissima? Quomodo tutus?

  Quae per te totum nil superesse sinis.

Sic ego tutus ero sicut cum vulture passer,

  aut vafris anser vulpibus esse solet.

Iactatur vulgo celebris sententia, claudum

  reddi, qui claudo proximus esse velit.

825 Sicut ab infecto qui redditur halitus ore,

  proxima serpenti corpora tabe replet:

Sic malus e pravis hauritur moribus error.

  Si prope se quisquam dira venena ferat.

Nos quoque ne simili pereamus amore, caventes

  a te vivemus bellua saeva procul.

Tu tamen haud tutum spondes modo, sed mihi laudem

  hinc quoque mentiris posse venire bonam.

Si quisquam laudare velit turpissima stultus,

   non moror has laudes, quas mihi culpa dabit.

830 Hunc puto laudari demum quem propria virtus

   ex humili clarum tollit in astra loco.

Quae rude miratur uulgus, sapientior horret

   exacta trutinans omnia lance cohors.

Oscula si ferri possunt, si brachia iuncta,

  si blandae voces, nonne cubile potest?

Qui videt in lecto tam iunctos, isne putabit

  misceri tantum labra pudica sibi?

Qui solo verae capitur pietatis amore,

  hic nunquam talem quaerit adire locum.

835 Tandem finitis rationibus, addis et ipsas,

  quas multum credis posse valere, preces.

Et properare rogas et iungere foedera tecum,

scilicet hoc tantum nunc superesse rata.

Si que velim quod uis, hac conditione precaris

ut mihi sit mitis, qui tibi saevit amor.

Tantum nunc precibus quantum rationibus ante

proficis, ex aequo cassus utrinque labor.

Dedecus ipsa tuum nosti nec vilia magnos

imperii titulos verba decere vides.

840 Attamen Hippolyto supplex humilisque precaris,

omnia contemnens quae tua regna petunt.

Non decet hanc alios moderari, quae sibi nullos

peccandi frenos imposuisse potest.

Non decet hanc saepe submittere victam,

qui tot subiectos iactat habere sibi.

Non decet hanc dominam tantae regionis haberi,

quae depressa gravi pondere serva gemit.

En en infelix, quo te vesania duxit,

ut quod novisti dedecus esse feras?

845 At pugnasse diu scribis ne talia ferres,

neu te frenaret sub iuga dura scelus.

Non pugnasse reor, vel non pugnasse feroci

pectore, sed leviter terga dedisse malo.

Non tractandus erat tam durus molliter hostis,

sed validis telis percutiendus erat.

Non cedit lacrimis, non vanis questibus unquam,

sed mentis firmo robore pulsus abit.

Sic tu pugnabas, ut eos pugnare videmus,

quos propria vinci proditione liquet.

850 Protinus ut primos sensisti in pectore motus,

expellendus erat sensibus ille tuis.

Tunc frangi poterat facili certamine victus,

tunc poterat constans regna tenere pudor.

Nunc iussisset eum sua signa relinquere terror:

Qui tibi nunc toto nullus in ore manet.

At postquam cepit miserae penetralia mentis

devastare ferox, ecce tyrannus adest.

Haec tribuenda mora sunt omnia, quod patereris

ad fines propius bella venire tuos.

855 Iam quocunque rapit tempestas, impigra curris?

Nec scis quid facias, quove loquare modo.

Ipsa vides facinus quod tentas esse nefandum,

quaeque facis demens non facienda vides.

Imploras veniam facti quod sponte fateris,

quam tibi si donem, quid capis inde boni?

Non potes absolvi, me iudice, factae loquuntur:

Et peragunt omni te sine fine ream.

Dura domare iubes me pectora? Dura profecto

non sunt quae durum non patiuntur onus.

860 Quae tibi durescunt, ea sunt mollissima nobis,

quae tibi sunt rursus mollia, dura puto.

Ingeris hic patruum qui late possidet aequor,

ingeris et proavi fulmen ab arce volans.

Nec reticetur avus radianti lumine cinctus,

quo rectore dies noxque movere solet.

Scilicet haec demum me nomina sacra verentem

his concessurum, quod tibi nolo, putas.

Sunt veneranda quidem, sunt nomina magna fatemur,

non tamen hoc à me muneris illa petunt.

865 Sed pudet istius neptis (mihi crede) Tonantem,

nec soboles patri sic inhonesta placet.

Ut parcamus eis nihil est quod inepta labores,

istos quippe volens laedere nolo deos.

Sed parcam melius si te furiosa repellam,

quam si sim precibus lenior ipse tuis.

Nam licet eximium nequeas caligine sidus

obseruare, tua vel pice nigra magis:

Si tamen haud caste succedens vixerit aetas,

ad primos idem pertinet iste dolor.

870 Porro quandoquidem nosti, quod dicitur olim,

muneribus vinci pectora stulta datis:

Rursus ab aethereo delapsa cacumine, spondes

in terris positi maxima regna patris.

Imperii nostri passuram dicis habenas

cretam, centena quae nitet urbe potens.

Si tantis pectus donis caperetur avarum,

quae mihi promittis, quomodo stulta dares?

Quo confirmares susceptum pignore sceptrum:

Ne mihi donatae surripientur opes?

875 Theseus externis semper latiturus in oris,

nec revocare suum posse videtur iter.

Posse redire puta, rediturum credimus ipsi,

nec vasto cedet nobilis ille cani.

Si vero patrias iterum remearit ad arces,

quomodo defendi iam tua facta queunt?

Nonne suos repetet quos iure tenebat honores?

Nonne mihi praeceps mittet ab arce caput?

Nonne meos tecum contundet fortiter artus?

Aucturus titulos hac quoque clade suos?

880 Commovet ipse timor, sed plus pietate mouemur:

Ne, tu quas donas, accipiamus opes.

Ingratusne patris vivi data regna capessam?

An queat Hippolyto tale placere nefas?

O vivus redeas et victor (maxime Theseu)

quae tibi debentur pristina regna tene.

Cumque diu fueris perfunctus honoribus illis,

quo tua iamdudum fama volavit, eas.

Nec tibi praeripiam, nec fratri postea regnum,

dii faciant ne sim tam sceleratus ego.

885 Ecce preces tanto rursus cum munere misces,

infandumque simul Phaedra parentis opus.

Scilicet exemplo tentas me vincere Tauri.

Ne videar saevo saevior esse bove.

Tale scelus multo melius (mihi crede) taceres,

quam faceres ultro pessima facta palam.

Dissimulanda tibi fuit ista libido parentis,

qua non plus rabies ulla pudoris habet.

Sed te nimirum profugus pudor ante reliquit,

unde putas quidvis iam satis esse decens.

890 Quid mihi cum Tauro? Quid nobis pectora confers

decepti pecoris, quae ratione carent?

Quid nisi me brutum fieri vis, atque ferinos

induere affectus, si tua iussa sequar?

Non facit exemplum hoc pro te, quod sedulo profers:

Auget enim crimen, non minus esse facit.

Per veneris numen parci tibi denique poscis,

quam te perpetuo dicis habere gravem.

Quam venerem dicas intelligo, quam tibi supra

dixi, nam pectus possidet illa tuum.

895 Praeterea certas habet obtestatio leges,

quas, nisi parvero, non cupis esse ratas.

Quamque locas primam, ne quae me spernat amantem

nec flocci facio. Caetera pondus habent.

Spreturus videor, si quae redamare recusat

posseque non tantum hoc, sed nec amare quidem.

Quae memoras autem silvestris munera Phoebes,

illis non videor posse carere bonis.

Vivere non possum sine densi praeside saltus

quae mihi suppeditat, dona cupita, feras.

900 Qui tollit silvam protinus, mea gaudia tollit,

posthabeo latebris splendida tecta ducum.

Ni mea frendentes cuspis transverberet apros,

morti per similis vita futura mea est.

Ni faveant autem Satyri Panesque iugosi

cultores montis, non cadit ullus aper.

Conceptum porro variis discursibus aestum

una leuare mihi fluminis unda potest.

Sunt haec magna quidem, sunt haec gratissima nobis

munera, quae demi uix mihi ferre queam.

905 Privari tamen hiis praestantius esse putamus,

quam non legitima conditione frui.

Haec mihi si desint, licet aegre, vivere possum,

non possum vero si tua verba probem.

Funderet Hippolytus vitiata mente cruorem,

nec rutilum ferret lumen Apollo tuum.

Dii precor hiis faciant ut semper rebus abunde,

quae me tam grata commoditate beant.

Sed quacunque mihi contingere dona precaris

votis omnino sunt inimica tuis.

910 Si non defuerint quae vis mihi semper adesse

non possum foedo prorsus amore capi.

Otia quaerit amor, sed silva negotia praestat.

Mollis res amor est, horrida silva riget.

Mollis amor duros non volt perferre labores,

frondea continuo silva labore scatet.

Mollis amor rigidum refugit cum murmure stratum,

nil nisi cum foliis gramina silva dabit.

Mollis amor vestes preciosas, vina, dapesque

lautas, et cerebrum poscit habere Iovis,

915 hyrtum silva petit tegmen, nullosque ciborum

delectus adhibet, ponit in amne sitim.

Mollem saepe levem perturbat terror amorem,

horribiles gignit silva, fovetque feras.

Cuncta reluctantur, quae silva ministrat, amori:

non ergo fuerant ista vovenda tibi.

Haec tamen, o demens, nimis officiosa precaris,

quae si contingant iam tibi, tristis ero.

Donaque cum precibus cum donis vota remisces,

et lacrimas tandem fingis adesse tuas.

920 Non ignara quod hae nonnunquam pectora frangant.

Quae neque dona queam, nec superare preces.

Omnibus ex aequo moveor, nil ista moramur,

constans Hippolyti mens sine fine manet.

Irrita vota iacent, sunt irrita dona, precesque,

nullaque femineus pondera fletus habet.

Quamvis lene nihil mereantur verba, pudoris

nescia, sed rigidos horribilesque sonos:

Non tamen esse mihi silices in pectore dicas:

Nunc tibi postremo mitius ipse loquar.

925 Atque tuis precibus nostras adnectere visum est,

quae longe moveant utiliora, preces.

Desine, dumque potes, meliorem sumito mentem:

Dum licet in primo limine, siste gradum.

Motibus obstato foedis, stimulosque furoris

excute, qui graviter mollia corda premunt.

Ad rectam mores normam compone bonorum,

nec moveant animum facta nefanda tuum.

Discute pigritiem, studiosa negotia quaere,

nec tibi defuerit, quo tenearis, opus.

930 Si facias autem, quae nunc ego sedulus hortor,

successura putes, quae cupis ipsa bene.

Quamque diu rapidus iactavit in aequore turbo,

mollior in portum diriget aura ratem.

Haec praestare tibi tantum, non plura licebit,

praeter verba nihil, quae tibi mitto, feres.

Si nisi nobiscum te vivere posse negabis,

nolo sic tecum vivere, malo mori.

Gratia magna tibi nemorum celeberrima custos

quod redeam victor, gratia magna tibi.

935 Gratia magna tibi, quod nos praesente pudicos

numine servaris, gratia magna tibi.

Vos iuvenes quicumque nemus, loca grata, tenetis,

victori plausum nunc mihi quaeso date.

Dicite fausta precor surda tranavimus aura

syrenum voces, dicite fausta precor.

 

          FINIS.



Editorial notes

 I.e. from Corpus Christi College.

Editorial notes

 Untraced. Probably a Wade or Waad, chaplain to Henry VIII, perhaps a relative of Armagil Wade, a clerk of the Privy Council. Binns (1990: 14) posits that this may be Richard Wade, sub-dean of the Chapel Royal.

Editorial notes

  A reference to Ovid’s Tristia 4.10.26: “Quod tentabam dicere versus erat”.

Editorial notes

 Aulus Sabinus, a friend of Ovid’s who is said to have authored answers to six of the Heroides.

Editorial notes

 The attribution to Plutarch of the following sententia has been questioned: “Rustica progenies nescit habere modum”.

Editorial notes

 I.e. Quintilian.

Editorial notes

 I.e. George Etherege, the editor of Shepreve’s text.

Editorial notes

 “Salutem plurimam dicit”.

Editorial notes

 Osney Abbey (Oxfordshire) was dissolved in 1539, but was then turned into a cathedral, the see of which was transferred to Christ Church in 1545.

Editorial notes

 The church of St Frithuswith, the patron saint of Oxford. The priory she had founded was incorporated into Christ Church (1546), as established by Henry VIII, after Cardinal Wolsey had suppressed it in 1525 and established in its stead a college.

Editorial notes

 Shepreve was named Professor of Hebrew in 1538.

Editorial notes

 Herman Evans was appointed university stationer in 1554, but was pronounced contumax in 1563.  

Editorial notes

 In the early modern period, a comparison between Hippolytus and Joseph was occasionally drawn, generally for moral purposes. It occurs in authors such as Petrarch (“Triumph of Chastity”), Macropedius (in his Iosephus, 1544) and Alexander Nowell (in his prologue to a staging of Seneca’s Phaedra at Westminster School in the 1540s). See also Micha Lazarus’ discussion of this parallel . 

Editorial notes

 I.e. Amersham, Buckinghamshire.

Editorial notes

 Proverbial.

Editorial notes

 Herpocrates or, more commonly, Harpocrates, the god of silence.

Editorial notes

 Proverbial (known as the Epimenides paradox).

Editorial notes

 Compare Amores 1.13.40: “O lente, lente currite, noctis equi”.

ToC